I. De veritate et falsitate propositionis

 

 
 
 
 

Apud Platonem Intheage scripto relictum est: non est divinius aliquid de quo homo consulere queat, quam de eruditione sui atque suorum. Quocirca, creberrimis studiosorum, quorundam adolescentium cohortationibus iamdudum adductus, nonnulla, que mihi ad eorum utilitatem visa sunt accomoda, pro exigua virium mearum facultate, componere institui. Ut autem ipsorum in dyalectica augeatur studium, exponibilium materiam, que amplum requirit tractatum, post hac scripturus, difficilem philosophiam que de intensione dicitur, Deo auspice, eidem annectam.

Et quoniam logici consideratio circa verum et falsum versatur, in hoc primo capitulo conveniens est declarare quid propositio vera, quid falsa, quid necessaria, quid contingens, quid possibilis et quid impossibilis. Pro cuius ostensione, sciendum est quod omnes nituntur ostendere veritatem, similiter necessitatem et contingentiam, possibilitatem et impossibilitatem propositionum, ex parte significati propositionis, quod vocatur complexe significabile.

<de complexe significabili>

Ideo, primo illucidandum est quid est complexe significabile seu significatum propositionis. Et solet queri questio sub his verbis, an complexe significabile distinguatur a significatis extremorum: ut ista propositio 'homo est animal' significat hominem esse animal, dubium est utrum hominem esse animal sit ipse homo existens animal, an ab illis distinctum. Unde una conclusio est certa in hac materia: quod complexe significabile non est aliqua compositio terminorum. Si enim hominem esse lapidem esset aliqua compositio terminorum, sicut ego possem facere istam compositionem terminorum, possem facere hominem esse lapidem, quod est falsum. Ad istam questionem est duplex modus respondendi famosus.

<primus modus: Gregorius de Arimino>

Pro primo modo dicendi <Gregorius de Arimino> ponuntur tres conclusiones:

<prima conclusio pro primo modo>

Prima conclusio. Complexe significabile seu significatum adequatum propositionis non est aliquid existens: ut ista propositio 'homo est animal' significat hominen esse animal, hominem esse animal non est aliquid existens, similiter dicatur de aliis complexe significabilibus.

Et si queras utrum possit concedi quod complexe significabilia sint aliquid, respondet hec opinio quod 'aliquid', 'ens' et 'res' tripliciter possunt capi. Uno modo, large, pro omni complexe significabili, sive sit verum sive falsum. Et hoc modo capit philosophus in Postpredicamentis, cum dicit 'ab eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa dicitur', id est: ab eo quod complexe significabile dicitur verum vel falsum, oratio vera vel falsa dicitur (sed qualiter propositio dicatur vera vel falsa a complexe significabili, postea dicetur), in quo dicto satis patet Aristotelem cepisse 'rem' pro complexe significabili. Alio modo, capitur 'res' magis stricte pro complexe significabili vero. Et hoc modo capit Aristoteles in primo posteriorum, cum dicit 'quod non est ens non scitur', vult enim habere quod scientia non habetur de complexe significabili falso, sed solum de complexe significabili vero. Tertio modo, capiuntur isti termini 'ens', 'res', 'aliquid', strictissime, ut significant aliquam entitatem existentem in rerum natura. Hoc modo ens dividitur in substatiam et accidens, in creatorem et creaturam, ita quod nichil est substantia vel accidens, creator vel creatura nisi sit ens tertio modo. Et cum complexe significabilia non sunt ens tertio modo, id est, non sunt aliquid existens neque sunt creator neque creatura, substantia aut accidens; ita quod si quis querat an Deum esse sit Deus, dico quod non est Deus neque creatura, substantia aut accidens, quia solummodo ens tertio modo est substantia vel accidens, Deus vel creatura. Et si dicas absurdum est dicere quod aliquid est quod non est Deus neque creatura, ergo complexe significabilia sunt Deus vel creatura, responderet quod inconveniens est quod sit aliquid tertio modo et quod non sit creator neque creatura, sed non est inconveniens quod aliquid primo vel secundo modo non sit creator neque creatura.

Quapropter si argueretur: ista propositio 'Hominem esse animal est aliquid' est una affirmativa cuius subiectum pro nullo supponit, ergo est falsa, respondetur distinguendo antecedens: aut quod pro nullo supponat, ut ly 'nullo' includit ens tertio modo, et sic conceditur, aut ut includit ens primo vel secundo modo, et sic negatur. Dico enim quod sufficit quod subiectum supponat pro aliquo capiendo 'aliquid' primo, secundo modo sive tertio modo.

Ex isto modo declarandi infertur quod nulle propositiones habent idem significatum et quod omnes propositiones non sunt aliud quam unus terminus simplex, idem enim et diversum non proprie attribuitur nisi rei existenti, ideo complexe significabile non est aliud nec idem cum non sit existens. Verum multotiens doctores utuntur his vocabulis 'aliquid', 'aliud', 'diversum', attribuendo non existenti, nam inquit Anselmus, multa dicuntur aliquid secundum formam loquendi que non sunt aliquid quamquam sic loquimur de eis sicut de rebus existentibus. Hoc satis explanat doctor cuius est iste modus dicendi.

Concedit preterea doctor iste quod omnia peccata actualia sunt complexe significabilia, similiter omnia merita. Et si alicubi reperiatur 'dilectio Dei est meritum', 'odium Dei est peccatum', non sunt intelligende ille propositiones quod illa qualitas existens in anima sit meritum vel peccatum cum illa effective a Deo producatur, sed 'Sortem diligere Deum est meritum' et 'Sortem odire Deum est peccatum', iuxta illud Iohannis primo, sine ipso factum est nichil, id est, peccatum, quod non est aliqua entitas. Nec tamen Petrum odire Deum semper fuit peccatum, sed quando fuit complexe significabile verum.

<prima instantia contra primam conclusionem>

Contra istam primam conclusionem arguit primo unus doctor <Andreas de Novocastro> accepto hoc complexe significabili Deum esse, quero an includat formaliter Deum aut non, sed sunt omnino disparata. Si secundum, sequeretur quod aliquis posset intelligere Deum esse qui tamen non intelligeret Deum, quod est manifeste falsum. Si primum, habetur intentum, non enim videtur ymaginabile aliquid formaliter includere entitatem quin ipsum sit ens. Et confirmatur: omne illud quod componitur ex aliquibus existentibus est aliquid existens, sed complexe significabile componitur ex aliquibus existentibus, igitur complexe significabile est aliquid existens. Maior est nota et minor probatur, quia capio illud complexe significabile hominem esse animal, illud complexe significabile componitur ex homine et animali.

Pro huius argumenti dissolutione quod opinionem directe impugnat, inquirendum est an illa res que est homo importetur per ly 'hominem', quod si ita est, mirum est quomodo ex illa re resultat unum nichil, scilicet complexe significabile. Respondeo occulta significatio illius infinitivi 'esse' fuit in hanc diversitatem occasio deveniendi, quod enim significatur per ly 'hominem' aliquid est, similiter quod significatur per ly 'animal' aliquid <est>, ergo non existentiam ex parte de ly 'esse' coacti ponunt provenire (que autem sit significatio de ly 'est' postea ostendetur). Istam ergo entitatem fingendo, diceretur quod hominem esse animal suo modo est una entitas sicut aliqua res existens et quoddammodo se habet ad hominem et animal sicut totum ad partes. Posset etiam probabiliter dici quod illa res que est homo ut est unum <in>complexe significabile, id est ut cognita, quoddammodo potest dici pars illius et ipsa non habet existentiam ut sic cognita, quod est dicere quod dato quod non existeret esset incomplexe significabilis et pars suo modo complexe significabilis. Et ita assimilaretur illis secundis intentionibus quas ponit Doctor Subtilis fundari in re secundum esse cognitum, et non secundum esse reale, et consequenter diceretur quod sicut iste doctor vocat complexe significabilia entia large, ita incomplexe significabile, ut Antichristus est ens large capiendo 'ens' ut se extendit ad incomplexe significabile. Nec tamen omnino simile est de complexe significabili et incomplexe significabili, quia illam entitatem que de facto est complexe significabile non est possibile existere in rerum natura, bene autem illam que est incomplexe significabile, ideo difficile est substinere talia figmenta.

Et si quis arguat: omne illud quod percipitur a sensu exteriori est aliquid existens (ista propositio a communioribus et verioribus philosophis concessa est), sed illa entitas que est complexe significabile percipitur a sensu exteriori. Patet ex eo quod visus percipit albedinem esse que est significatum istius 'albedo est'. Respondeo: visus non percipit illud complexe significabile nisi forsitan tenetur quod sensus exterior potest habere noticias propositionales. Si ergo concedatur quod percipit albedinem esse, hoc est verum in isto sensu: id est, percipit albedinem que de facto est. Fantasia tamen potest illud percipere tenendo communiorem opinionem, illa enim potest esse non existentis. Per hoc ad argumentum dicendum est enim quod non potest quispiam intelligere Deum esse quin intelligat Deum saltem sub ratione incomplexe significabilis, quia includit illud quasi partem.

<secunda instantia contra primam conclusionem>

Secundo arguitur contra conclusionem (et gratia exempli capio istam propositionem 'homo est animal'): si ista propositio 'homo est animal' significet hominem esse animal, quod secundum te non esset aliquod existens, aut significat naturaliter proprie aut naturaliter communiter aut ad placitum, sed nullum est dicendum. Non primum, quia sola noticia vel conceptus significat naturaliter proprie illud quod per ipsum congnoscitur; modo loquor de ista vocali 'homo est animal', et clarum est de ista vocali 'homo est animal' que non significat naturaliter proprie hominem esse animal. Neque est dicendum secundum, puta quod significet naturaliter communiter hominem esse animal, quia nihil significat naturaliter communiter aliud a se. Neque est dicendum tertium, scilicet quod significet ad placitum, quia si significet ad placitum hominem esse animal aut hoc esset secundum se totam, aut secundum suas partes. Non secundum [se totam] <suas partes>, quia illud complexe significabile hominem esse animal non significatur per aliquam partem istius propositionis 'homo est animal'. Neque est dicendum primum, puta quod significet hominem esse animal secundum se totam, quia nullus imposuit ad significandum istam propositionem 'homo est animal' secundum se totam, quia infinite propositiones formarentur quasi similes que nunquam fuerunt formate, ergo non imposuit aliquis ad significandum illas propositiones; vel oporteret dicere quod cum quis format propositionem imponit eam ad significandum, quod est inconveniens.

Ad istud argumentum respondeo quod ista propositio vocalis 'homo est animal' ad placitum significat hominem esse animal. Et cum dicitur ista propositio 'homo est animal' nunquam fuit imposita ad significandum hominem esse animal, respondeo: istam orationem 'homo est animal' esse impositam ad significandum hominem esse animal potest intelligi dupliciter: vel fuit imposita ad significandum hominem esse animal primarie et immediate, et sic dico quod non, quia sola incomplexa primarie et immediate fuerunt imposita ad significandum. Alio modo potest intelligi quod fuerit imposita ad significandum mediate et ex consequenti vel secundario, et sic dico quod sic, nam significatum propositionis quodammodo videtur ex significatis partium resultare, et ideo qui imposuit ad significandum partes propositionis ex consequenti imposuit ad significandum ipsam propositionem.

Et si arguatur: capta ista propositione vocali 'buf est buf' illa significat ad placitum buf esse buf, hoc autem non est ex impositione partium. Respondeo: et si hoc non sit ex impositione subiecti aut predicati bene tamen ex impositione copule, ut in secundo capitulo ostenditur. Si ulterius inferretur si quelibet propositio habet suum proprium complexe significabile sequeretur quod tot essent complexe significabilia quot sunt propositiones possibiles et sic actu esset infinita multitudo entium secundo et tertio modo. Respondeo hoc consequens necessario hec opinio habet concedere, ut satis intuenti notissimum est; nec solum oporteret processum infinitum inferre ut aliqui inferunt, quia si homo est, hominem esse est, et ulterius significatio istius 'hominem esse est' est, et sic in infinitum, sed etiam infinitas est concedenda.

<tertia instantia contra primam conclusionem>

Tertio sic arguitur: omne illud quod causat suam noticiam est aliquid existens. Ista propositio est clara, quia nichil causat suam noticiam quod non est, unde illud quod non est neque totaliter neque partialiter potest aliquid causare, cum causare (saltem in genere cause efficientis, materialis vel formalis) existentis sit proprietas. Sed complexe significabile causat suam noticiam, igitur complexe significabile est existens. Minor probatur, quia intellectus cognoscit hominem esse animal et illa noticia non causatur nisi ab illo complexe significabili hominem esse animal, igitur complexe significabile causat noticiam.

Respondetur quod necesse est dicere quod noticia que habetur de complexe significabili non causatur effective ab illo complexe significabili, quia ut bene probat argumentum illud quod non est existens non potest causare aliquid existens. Necesse est ergo dicere quod noticia complexe significabilis ab alio causatur quam a complexe significabili.

Et si dicas a quo causatur noticia complexe significabilis, dico quod duplex est complexe significabile. Quoddam est per se notum, et noticia illius causatur ex noticiis extremorum: ut ista propositio est per se nota 'omne totum est maius sua parte', noticia sui significati causatur ex noticia totius et ex noticia partis et ex noticia huius quod est maius. Aliud est complexe significabile non per se notum, et illud est duplex: quoddam est contingens, aliud est necessarium. Tunc dico quod noticia complexe significabilis contingentis causatur ex noticiis extremorum intuitivis, vel saltem ex habitibus derelictis ex noticiis intuitivis, ut noticia huius quod est Petrum currere causatur ex noticia Petri et ex noticia cursus. Sed aliud est complexe significabile necessarium tamen non per se notum, et noticia illius causatur ex noticiis aliorum complexe significabilium, ut cognosco hominem esse risibilem quia cognosco hominem esse rationalem (ista tamen materia habet videri in libris Posteriorum).

Et licet aliquo modo per ista dicatur de noticia complexe significabilis veri non tamen de noticia saltem iudicativa complexe significabilis false. Sed de ista erroris causatione philosophie relinquitur discutiendum, unde noticie imperfecte similium, erroris quo unum creditur aliud sunt causative. Assensus autem qui fides est quandocunque ex assensu altero causatur qui opinio est, opinio enim cum affectione voluntatis assensum firmum qui fides est causare potest. Similiter, utrum scientia habeatur de conclusione vel de significato conclusionis dubium est, et probabilius est dicere quod habetur de significato propositionis, sed hoc dimittatur quia pertinet ad materiam librorum posteriorum, etiam de ista materia fit mentio in appellatione rationis.

<secunda conclusio pro primo modo>

Secunda conclusio principalis, que est de verificatione complexe significabilium adinvicem, est ista: omnis propositio affirmativa est falsa in qua subiectum supponit pro complexe significabili et predicatum similiter, nisi complexe significabile importatum per subiectum importetur per propositionem synonimam illi quam importat complexe significabile pro quo supponit predicatum. Ut ista est vera 'Marcum currere est Tullium currere', ista tamen est falsa 'Sortem esse hominem est Sortem esse animal' (hec conclusio est contra doctorem cuius est iste modus qui defenditur, ipse enim concedit hanc propositionem 'hominem esse animal est hominem esse substantiam animatam sensibilem rationalem'). Unde arguitur quod ista est falsa 'hominem esse animal est hominem esse substantiam', quia similiter ista esset vera 'Sortem esse Deum est ens esse Deum' quod est falsum, quia ex ipsa cum una vera sequitur una falsa sic arguendo 'Sortem esse Deum non est possibile, sed Sortem esse Deum est ens esse Deum, ergo ens esse Deum non est possibile'; consequens est falsum, ergo aliqua premissarum: non maior ergo minor, et per consequens habetur intentum.

Contra istam conclusionem arguitur sic: ista est concedenda 'hominem esse animal est hominem esse substantiam', igitur conclusio falsa. Antecedens patet quia ista est concedenda 'hominem esse animal est hominem esse animal', et tunc fiat descensus sub subiecto, et ita habebitur quod hec est concedenda 'hunc hominem esse animal est hominem esse animal'.

Respondeo: quodlibet complexum supponens pro complexe significabili est terminus singularis, quia sibi repugnat supponere pro pluribus; sicut enim Sortes est una res singularis, ita significatum istius 'homo est animal' suo modo est una res singularis. Ex quo patet quod omnium propositionum synonimarum est idem complexe significabile singulare, et propositionum non synonimarum non potest esse idem complexe significabile, ideo si alique propositiones equivaleant in inferendo tantum et non in significando, earum non est idem complexe significabile, licet ad complexe significabile unius sequatur complexe significabile alterius. Si ergo iste due 'non quilibet homo est animal' et 'quidam homo non est animal' tantum in inferendo equivalent, earum non est unum complexe significabile.

Et si arguatur sic: sequitur ex dictis quod hec negativa est concedenda 'hominem esse animal non est hominem esse substantiam', quod est falsum, quia ex ista infertur hec propositio de predicato infinito 'hominem esse animal est non hominem esse substantiam', que falsa est secundum dicta. Respondeo: ly 'non' ex parte predicati dupliciter sumi potest: uno modo ut se tenet ex parte complexe significabilis illius propositionis 'non homo est substantia' et sic est falsa, ut patet ex dictis; alio modo capitur ut tantum negat illud complexe significabile hominem esse substantiam, et non se tenet ex parte complexe significabilis, et sic est vera. Et similiter dicendum est de ista propositione 'hominem currere est hominem currere vel hominem non currere', nam si ly 'vel' capiatur ut se tenet ex parte complexe significabilis illius propositionis 'homo currit vel homo non currit' falsa est, si vero ly 'vel' coniungit duo complexe significabilia vera est. Per ista patet ad argumentum, nam non licet sub subiecto descendere eo quod est terminus singularis.

Sed replicaret quispiam fortiter querendo sub ly 'hominem' descensum quia ly 'hominem' communiter supponit, et sic semper difficultas remanet. Unde capta ista propositione 'omnem hominem esse animal est omnem hominem esse animal' ly 'hominem' videtur distribui et facto descensu descendentes sunt false, nam ista est falsa 'hunc hominem esse animal est hominem esse animal'. Respondeo secundum unum modum dicendi non liceret sub parte ista descendere, quia totum unica acceptione accipitur, quod si non teneatur difficile est defendere istum modum de complexe significabilibus, nam si fiat descensus semper erit falsa ex ea parte qua fit descensus.

<tertia conclusio pro primo modo>

Tertia conclusio: complexe significabilia dicuntur vera vel falsa, necessaria vel contingentia possibilia vel impossibilia, et a talibus complexe significabilibus propositiones dicuntur vere vel false, necessarie vel contingentes, possibiles vel impossibiles. Unde si queratur isti opinioni quare aliqua propositio est vera, respondet: quia significatum adequatum est verum; et quare falsa: quia significatum adequatum est falsum. Et secundum hoc bene dicebat Petrus Hispanus 'propositio est oratio verum vel falsum significans'. Similiter, propositio dicitur necessaria quia significatum adequatum seu complexe significabile est necessarium, et sic de aliis.

Et si ulterius queratur illi opinioni quare significatum adequatum alicuius propositionis est verum, respondet quod ideo quia est iudicatum a Prima Veritate que est Deus, que est omnium verorum verissimum iudicium. Ideo infero quod veritas primo et per se et principalissime reperitur in iudicio divino seu est iudicium divinum; sed per se et non primo invenitur in complexe significabili; per accidens in signo creato, puta in propositione vocali, mentali vel scripta.

<prima instantia contra tertiam conclusionem>

Contra istam conclusionem arguitur primo sic: quia licet iste modus ostendat quare complexe significabilia dicantur vera, non tamen ostendit quare complexe significabilia dicantur falsa. Arguitur enim sic: si complexe significabilia dicuntur vera a Prima Veritate, ergo complexe significabilia dicuntur falsa ab una Prima Falsitate et tunc duo essent ponenda: unum quod non potest iudicare nisi verum, scilicet Deus, et aliud quod non potest iudicare nisi falsum, quod vocaretur Prima Falsitas, quod est absurdum et hereticum. Ad hoc responderetur secundum doctorem istum quod licet complexe significabilia dicantur vera a Prima Veritate non tamen dicuntur falsa a Prima Falsitate, cum nulla talis sit Prima Falsitas. Et si queras quare ergo complexe significabilia dicuntur falsa, dico quod ideo dicuntur falsa: quia non iudicantur a Prima Veritate seu quia Prima Veritas non eis assentit. Ut si queratur quare ista propositio 'homo est animal' est vera, respondet quia significatum eius est verum, scilicet hominem esse animal, et si queratur ulterius quare hominem esse animal est verum, respondet quia Deus iudicat hominem esse animal.

Et si arguatur: si per impossibile Deus non esset, adhuc istud complexe significabile Deus non est esset verum et tamen non diceretur verum quia iudicatur a Prima Veritate, quia tunc non esset Veritas Prima, igitur iste modus non est sufficiens. Respondeo: ad impossibile sequitur quodlibet, specialiter ad illud impossibile, et ideo si Deus non esset, verum esset Deum non esse et falsum esset Deum esse. Propter illud argumentum ponunt aliqui moderni unum modum dicendi quod complexe significabile ideo dicitur verum quia ita est qualiter est si sit affirmativum vel quia non est ita qualiter non est si sit negativum, sic dico in proposito quod si per impossibile Deus non esset, Deum non esse esset verum, quia Deum non esse taliter non est qualiter non est. Sed alter modus dicendi est pulchrior, dico enim quod ita esse est a iudicio divino, unde homo est animal quia Deus iudicat hominem esse animal cum solus Ipse est Via et Veritas, et alia quasi extrinseca denominatione dicuntur vera, pro quanto iudicium divinum super ipsa fertur.

Et si iterum dicas: sequitur quod duo sic se habentia quorum unum est necessarium et aliud contingens dicerentur vera ab eadem veritate. Probatur consequentia (et capio ista duo complexe significabilia, scilicet: Deum esse et hominem currere): ista dicuntur vera ab eadem veritate, puta a prima, et tamen unum est necessarum et aliud contingens. Respondeo quod illa duo sunt vera a Prima Veritate et tamen unum est necessarium quia necessario iudicatur a Prima Veritate et alud est contingens, quia contingenter iudicatur a Prima Veritate et hoc non est inconveniens. Sed adhuc obiiciet aliquis: quia si hoc esset verum, sequeretur quod alique veritates essent eterne preter Deum, quod est contra articulum parisiensem. Antecedens patet, quia illud complexe significabile hominem esse animal ab eterno fuisset verum, vel saltem illud: hominem non esse asinum, quia Deus ab eterno iudicavit hominem non esse asinum. Respondetur quod esse aliquas veritates ab eterno potest intelligi dupliciter. Uno modo per denominationem intrinsecam, sic videlicet quod ab eterno fuerint aliqua existentia in rerum natura que dicuntur vera, et hoc modo dicit quod non, et ad istum sensum negat articulus parisiensis aliquas veritates esse ab eterno. Alio modo potest intelligi quod alique veritates sint ab eterno per denominationem extrinsecam, ita videlicet quod aliqua complexe significabilia que sint entia large sunt iudicata a Deo esse vera ab eterno et hoc modo non est inconveniens. Noticia enim Dei denominatur necessaria vel contingens secundum quod fertur in obiectum necessarium vel contingens. Et ut dictum est de veritate dicatur de possibilitate, significatum enim dicitur possibile quia potest iudicari a Prima Veritate. Ut si queratur utrum ista sit possibilis 'omne ens est Deus' dico quod sic, quia significatum adequatum est possibile, scilicet omne ens esse Deum, et illud significatum dicitur possibile quia potest iudicari a Prima Veritate. Et si dicas: significatum istius propositionis 'omne ens est Deus' non est possibile, ergo ista propositio 'omne ens est Deus' non est possibilis. Antecedens patet, quia ista propositio 'omne ens est Deus' significat Sortem esse Deum, et hoc non est possibile, ergo ista propositio 'omne ens est Deus' non est possibilis. Respondeo: ista propositio 'omne ens est Deus' de significatione inadequata (seu secundaria seu partiali, quod idem est) significat Sortem esse Deum, non tamen de significatione totali, adequata seu primaria, ymo de significatione adequata significat omne ens esse Deum et hoc est possibile. Forte tamen secundum istum modum dicendi non esset dicendum quod ista 'omne ens est Deus' significat Sortem esse Deum, id est hoc complexe significabile Sortem esse Deum.

<secundus modus: Buridanus>

Alius est modus dicendi <Buridanus> qui, licet verus, multas tamen oppugnationes patitur, ut contra veritatem plerumque contingere solet.

Pro quo ponitur talis conclusio: complexe significabile seu significatum propositionis non distinguitur a significationibus terminorum. Ut ista propositio 'homo est animal' significat hominem esse animal, tunc dicit quod hominem esse animal non distinguitur ab homine et animali seu ab illis que significantur per istos terminos 'homo' et 'animal'. Et si dicas: ergo talia non debent dici complexe significabilia, patet quia non differunt ab illis que significantur per istos terminos simplices seu incomplexos. Respondet quod eadem res potest dici complexe significabile et incomplexe significabile, nam inquantum potest significari per aliquod complexum vocatur complexe significabile et inquantum potest significari per aliquod incomplexum vocatur incomplexe significabile. Ideo ista, puta significari complexe vel incomplexe, conveniunt alicui per denominationem extrinsecam seu ab extrinseco. Ex quo sequitur quod omnia entia mundi possunt dici complexe significabilia, quia omne ens quodcumque sit illud potest significari per aliquod complexum.

Et secundum istam opinionem est unum fundamentum: quod omne complexum seu aggregatum ex partibus aliquibus significat illud idem quod partes seorsum significant, ita videlicet quod si volo cognoscere quid significat aliquod complexum debo aspicere quid partes seorsum significant. Declaratur per exempla: ut iste terminus 'homo irrationalis' significat omnes homines et omnia irrationabilia, et iste terminus 'impossibile' significat tantum quantum istud complexum 'non possibile', et istud complexum 'non possibile' significat omnia possibilia ex parte de ly 'possibile' et aliqualiter, scilicet negative, ex parte de ly 'non'. Et iste terminus 'chymera' significat tantum quantum istud complexum 'ens compositum ex impossibilibus posse componi', et ideo iste terminus 'chymera' significat omnia entia. Et licet iste terminus 'chymera' significet Sortem, non tamen potest supponere pro Sorte, quia non potest verificari de Sorte propter repugnantiam partium, et similiter dicatur de istis terminis 'infinitum', 'vacuum', secundum Aristotelem qui ponebat talia esse impossibilia.

Et si ulterius queratur isti modo dicendi pro quo supponunt dicta aggregata ex accusativo et infinitivo, verbi gratia queritur pro quo supponit 'hominem esse animal'. Respondet quod omne aggregatum ex infinitivo et acusativo potest capi dupliciter, uno modo materialiter, alio modo significative. Materialiter adhuc dupliciter, uno modo pro tali aggregato et quolibet sibi simili sive in voce sive in scripto, alio modo pro propositione que subiacet tali aggregato. Et ad videndum pro quo supponunt talia aggregata si capiantur personaliter, accusativus resolvendus est in nominativum et verbum in suum participium, ut 'hominem esse animal' sic resolvitur, id est 'homo existens animal', 'hominem currere' est 'homo currens'. Et tunc videndum est pro quo supponunt illa aggregata ex nominativo et participio, quia pro illo supponunt aggregata ex infinitivo et accusativo. Resolvendo igitur: si queratur quid est hominem esse animal respondet quod hominem esse animal est homo existens animal. Et 'Antichristum fore' equivalet huic 'Antichristus futurus', et sicut Antichristus futurus non est sed erit, ita Antichistum fore non est sed aliquid erit.

Ex isto sequuntur aliqua correlaria. Primo sequitur quod hominem esse animal significatur per istum terminum 'homo'. Probatur quia omnis homo significatur per istum terminum 'homo', sed hominem esse animal est homo, ergo hominem esse animal significatur per istum terminum 'homo'. Secundo sequitur quod hominem esse animal est hominem esse album, quia sensus est quod homo existens animal est homo existens albus, et hoc est verum. Tertio sequitur quod nichil est omnem hominem esse animal; patet: quia nichil est omnis homo existens animal (dico tamen quod omnem hominem esse animal est aliquid, quia omnis homo existens animal est aliquid), ideo ista est falsa 'Hec propositio omnis homo est animal significat hominem esse animal' licet ista sit vera 'Omnem hominem esse animal significat'. Quarto sequitur quod quelibet res mundi est nullum hominem esse asinum; patet: quia qualibet re mundi demonstrata verum est dicere 'Hec res est nullus homo existens asinus', ibi enim ly 'nullus' est negatio infinitans, sicut universaliter contingit quando negatio ponitur post copulam saltem si non addatur copule implicationis. Sequitur quinto quod Deum posse producere b.angelum aliquid est, sed b.angelum posse produci a Deo nichil est, posito quod b.angelus non sit productus, quia 'Deum posse producere b.angelum' tantum valet sicut 'Deus potens producere b.angelum', et tale aggregatum pro Deo supponit, sed 'b.angelum posse produci a Deo' tantum valet sicut 'b.angelus possibilis a Deo produci', modo tale aggregatum pro nullo supponit. Et similiter: Deum cognoscere Antichristum aliquid est, sed Antichristum cognosci a Deo nichil est.

<prima instantia contra conclusionem Buridani>

Contra istam conclusionem eo modo quo declaratum est arguit primo unus doctor <Petrus de Aliaco>: significatum istius propositionis 'Homo est animal' nichil est, et tamen aliquid esset sic explicando hominem esse animal: homo existens animal; igitur illa declaratio est minus bene posita. Minor patet, quia hec oratio infinitivi modi 'hominem esse animal' capta significative non supponit pro aliqua re, quod probatur ex eo quia illa oratio sic sumpta significat plura, scilicet omnia que significat propositio, ergo non est minor ratio quare supponat pro uno illorum significatorum magis quam pro alio, ergo vel pro quolibet vel pro nullo. Sed nullus diceret quod pro quolibet quia sic illa oratio 'Hominem esse animal' supponeret pro asino, ergo pro nullo.

Pro solutione sciendum est quod est una opinio <Petrus de Aliaco> que primo modo dicendi est adversa sed cum secundo non omnino habet convenientiam, ad cuius ostensionem ponit aliquas conclusiones.

<alia opinio: Petrus de Aliaco>

Prima conclusio: licet omne quod est sit complexe significabile tamen nichil est significatum adequatum seu totale alicuius propositionis. Patet quia quelibet talis, ratione suarum partium quibus equivalet in significando, plura significat adinvicem distincta, et non est maior ratio quod supponat pro uno quam pro alio, ut deducebatur in argumento principali. Ex illa propositione sequitur correlarium: quod nullius propositionis oratio infinitivi modi sibi correspondens supponit pro aliqua re significative sumpta. Hoc probatum est de isto dicto 'hominem esse animal' quia non est maior ratio quod supponat pro homine quam pro asino. Et ultra superaddit iste doctor quod ista questio est derisoria et incongrua 'quid est hominem esse animal', sicut quereretur 'quid est hominem'. Ad cuius declarationem ponit aliqua documenta grammaticalia.

Primum: quelibet oratio in qua a parte subiecti ponitur verbum infinitivi modi significative sumptum existens totale subiectum et acceptum verbaliter est incongrua, quia verbum significative sumptum non potest reddere suppositum verbo. Ideo hec est incongrua 'Studere est'. Dicitur notanter 'verbum acceptum personaliter et verbaliter' quia quandoque verbum infinitivi modi accipitur significative nominaliter, loco unius nominis verbalis, et tunc est nomen: ut in ista 'Sedere est quiescere', que tantum valet sicut ista 'Sedens est quiescens'; et in ista 'Legere et non intelligere negligere est', et in similibus. Ex quo infert quod illa questio est valde superflua quam aliqui valde curiose disputant, scilicet utrum generare sit generans, quia si 'generare' capiatur verbaliter est incongrua; si nominaliter, tunc est querere utrum generans sit generans, et manifestum est quod sic.

Ex isto documento sequitur correlarium: quod quelibet oratio in qua a parte subiecti ponitur verbum infinitivi modi cum accusativo sequente est incongrua, ut ista est incongrua 'Hominem esse animal significatur per istam 'Homo est animal''. Et si arguatur: bene sequitur 'Homo est animal' significat hominem esse animal, ergo hominem esse animal significatur, ille modus arguendi non valet, sicut nec iste: 'homo' significat hominem ergo hominem significatur; antecedens enim est congruum et consequens incongruum. Ideo si quis quereret an hominem esse animal est verum, illa distinguenda est et omnes consimiles: aut ly 'hominem esse animal' accipitur materialiter pro propositione que sibi subiacet et tunc illa est vera, aut ly 'hominem esse animal' accipitur significative et tunc illa est incongrua, et ita in aliis est distinguendum.

Sequitur secundo quod respectu huius verbi 'est' significative sumpti neque a parte ante neque a parte post unquam construitur infinitivus verbaliter sumptus, vel oratio infinitivi modi, vel etiam propositio significative sumpta; unde etiam iste sunt incongrue, loquendo significative seu personaliter: 'Legere est bonum'. 'Occidere est malum', nisi capiantur illi infinitivi materialiter aut nominaliter pro istis nominibus verbalibus 'lectio', 'occisio'. Similiter, iste sunt incongrue: 'Hominem esse animal est idem quod homo est animal', 'Hominem esse animal est idem quod substantiam animatam sensitivam', et hoc loquendo proprie; improprie tamen et causa brevitatis, tales propositiones seu locutiones admittuntur ad hunc sensum: quod non stat ita esse quod homo est animal quin ita sit quod homo sit substantia sensibilis.

Secundum documentum est quod in talibus verbis solum a parte post construi potest infinitivus personaliter, verbaliter et significative sumptus, cum quibus potest construi hec oratio imperfecta 'quod sic est', verbi gratia: sicut congrue dicitur 'Volo quod Sortes currat', 'Scio quod homo est animal', 'Hec oratio significat quod Deus est', ita congrue dicitur 'Volo Sortem currere' et sic de aliis; et ideo iste sunt congrue 'Video sortem currere', 'Sentio ignem esse calidum'.

Secunda conclusio: licet quicquid significatur per aliquam propositionem secundum eius totam significationem significetur per aliquam eius partem, tamen aliqualiter significatur per propositionem qualiter non significatur per eius partes. Secunda pars declaratur (et de prima notum est, nam ab omnibus tenetur qui negant primum modum dicendi): ista propositio 'Homo est animal' significat hominem esse animal secundum eius totalem significationem qualiter non significatur per aliquam eius partem. Istum modum dicendi quo ad aliqua difficile est sustinere.

Contra ipsum tamen arguitur, nam secunda conclusio manifeste repugnat prime, quod ostenditur nam in secunda conclusione concedit hanc propositionem 'Hec propositio 'Homo est animal' significat hominem esse animal'. Queritur pro quo supponit ly 'hominem esse animal', aut pro aliquo aut pro nullo. Si pro aliquo, ergo male dicit in prima conclusione quod nullius propositionis significatum adequatum est aliquid. Hoc etiam idem probatur per suam rationem, quia non est maior ratio quod suponat pro homine quam pro asino, ergo vel pro utroque vel pro neutro; sed non pro utroque, ergo pro neutro, et ita habetur quod pro nullo supponit, et per consequens est falsa. Hanc rationem evadere non posset nisi dicendo quod ly 'hominem esse animal' pro omni ente supponit propter ampliationem quam habet ab illo verbo 'significat', quod ampliat usque ad ymaginabilia vel potius intelligibilia, et ita ly 'hominem esse animal' stat pro illo quod potest intelligi hominem esse animal, sed omne ens potest intelligi hominem esse animal, ergo stat pro omni ente. Ista evasio non est multum ad propositum: etiam talis larga ampliatio in materia ampliationum impugnabitur. Item, simpliciter loquendo falsa est illa prima conclusio eo modo universaliter intellecta sicut ab eo ponitur, nam significatum istius 'Deus est Deus' aliquid est, neque de illo procedit sua probatio ut constat, per illam enim propositionem solus Deus significatur.

Quo ad illa que superaddit de congruitate, secundum documentum non videtur verum, nam iste propositiones sunt congrue: 'Sortes incipit moveri', 'Sortes deberet solvere', et tamen iste sunt incongrue: 'Sortes incipit quod moveatur', 'Sortes debet quod solvat', et ita secundum documentum falsum. Sed quo ad primum documentum, satis esset se defendere, neque ipse propter illud deberet subterfugere difficultates postquam intentio questionis constat.

Posset tamen aliqualiter argui: Primo, quia omnis propositio de verbo activo potest inferre propositionem de verbo passivo, ergo ista propositio 'Volo legere epistolam' que est de verbo activo potest inferre propositionem de verbo passivo et non aliam quam istam 'Legere epistolam est volitum a me', igitur illa est congrua. Si forte dicatur quod illa est congrua capiendo ly 'legere' nominaliter et non verbaliter, contra: ly 'epistolam' est accusativi casus et tamen si ly 'legere' esset nomen deberet esse genitivi casus, ut patet ex grammatica. Sensus enim illius esset iste 'Lectio epistole est volita a me'.

Secundo, Aristoteles videtur dicere contra illud documentum in Postpredicamentis, cum ait quod hominem esse et istam esse veram 'Homo est' convertuntur secundum essendi cmsequentiam, ubi clarum est quod ly 'hominem esse' non accipitur nominaliter, sed tantum significative et personaliter. Item post Aristoteles dicit quod esse hominem est causa veritatis orationis qua dicitur quod homo est, ubi ly 'esse hominem' personaliter accipitur.

Posset igitur probabiliter dici ut dicit unus doctor <Magister Martinus Magistri> omnes istas esse congruas quas negat esse congruas, dicendo quod infinitivus cum accusativo potest esse suppositum vebi passivi quando illud significat illud in quod transit actus importatus per verbus activum servata congruitate locutionis. Sed sic est quod accusativus cum infinitivo significat id in quod transit actus importatus per verbum activum cum regatur ab eo ex vi transitionis. Actus enim volendi potest transire super actum comedendi, ergo non videtur repugnare quod terminus infinitivi modi significet id in quod transit actus importatus per verbum activum habens significationem activam, ergo omnis talis terminus potest esse suppositum respectu verbi passivi quod significat id in quod transit actus importatus per verbum activum. Hec consequentia tenet, quia idem est in quod transit actus et quod recipit, et idem est actus importatus per verbum activum et passivum. Et cum dicebat quod ista est incongrua 'Lego est' ergo et ista 'Legere est' verbaliter capiendo ly 'legere', respondeo infinitivus caret certo numero et determinata persona, alia autem verba numerum et personam determinatam habent, ideo rationabile videtur ut infinitivus possit habere locum persone, alia autem verba personam debent habere ex sua natura, id est, debent esse apposita respectu prime secunde  vel tertie persone, ideo non possunt suplere vicem suppositorum.

Sed unum quod hec opinio tangebat, videlicet quod infinitivus dupliciter sumitur, nominaliter et verbaliter, satis bene videtur dictum propter multas propositiones que solent concedi et alias que solent negari, et quando accipitur verbaliter exponende sunt tales propositiones per participium eo quod participium quoddamodo retinet significationem verbi, sed quando accipitur nominaliter per nomen venit exponenda talis propositio, sicut ista propositio 'Ad mereri sequitur premiari' recte sic exponitur 'Ad meritum sequitur premium' et non sic recte explicaretur 'Ad merentem sequitur premians'. Et si aliquis casus poneretur post ly 'mereri' deberet esse genitivus vel capi loco genitivi.

<ad rationem principalem contra conclusionem Buridani>

Tunc respondendum est ad rationem principalem que in primo documento declarabatur, quod totale seu adequatum significatum alicuius propositionis potest dupliciter sumi. Uno modo, pro aggregato ex omnibus obiectis intelligibilibus significatis per propositionem, et sic dico quod significatum adequatum istius propositionis 'homo est animal' non est hominem esse animal. Alio modo, capitur significatum adequatum propositionis pro illo pro quo supponit aggregatum ex infinitivo et accusativo, seu pro quo supponit dictum sibi correspondens, et hoc modo hominem esse animal est significatum adequatum illius propositionis 'homo est animal', ideo homo est significatum adequatum illius propositionis, cum homo sit hominem esse animal.

Et cum dicitur quod non est ratio quare ly 'hominem esse animal' non supponat pro asino, respondeo quod ymo quia ly 'animal' restringitur per ly 'hominem'. Si autem queras cur restringitur ly 'animal' dicendo 'hominem esse animal' et non dicendo 'homo est animal', respondeo: quandocunque aliqua se habent ut diversa extrema non tanquam constituentia unum extremum, tunc ambo <non> restringunt seinvicem; sed quando se habent tanquam constituentia unum extremum, totum habet suam acceptionem et una pars alteram restringit secundum sui exigentiam, quia tunc alterum se habet per modum indistantis in ordine ad aliud

Tunc ad propositum dico quod si totum hoc 'homo est animal' accipiatur in aliqua oratione ut unum extremum, tunc illa duo 'homo' et 'animal' seinvicem restringunt. Ut si admittatur iste modus loquendi 'Homo est animal est homo' accipiendo ly 'homo est animal' personaliter, tunc ly 'homo est animal' solum suponit pro homine (quod enim una tota propositio possit personaliter supponere in sequentibus ostendetur). Sed capiendo ly 'homo est animal' non per modum unius extremi, tunc ly 'animal' et ly 'homo' se habent tanquam diversa extrema et non sunt partes unius extremi, ideo non seinvicem restringunt. Ideo ex his concludendum est quod quando totum hoc 'hominem esse animal' se habet per modum unius extremi, tunc ly 'animal' et ly 'hominem' seinvicem restringunt, et per consequens ly 'animal' non supponit pro asino cum queritur quid est hominem esse animal, et ita vere responderetur quod est homo existens animal.

<secunda instantia contra conclusionem Buridani>

Secundo arguitur sic: si predicta conclusio sit vera, sequitur quod Sortem esse patrem Platonis vel generare Platonem esset aliquid, posito quod Sortes sit pater Platonis. Consequentia est nota, et falsitas consequentis probatur: quia tunc sequeretur quod esset aliqua entitas realis positiva quam Deus non posset causare se solo effective, quod est falsum, quia secundum articulum parisiensem quicquid Deus potest cum causa secunda in genere cause eficientis potest se solo. Sed Deus non potest facere Sortem esse patrem Platonis absque Sorte, igitur Sortem esse patrem Platonis non est aliqua entitas.

Ad hoc argumentum respondeo, sicut respondet unus doctor <Andreas de Novocastro>, quod ista propositio 'Sortem esse patrem Platonis Deus potest facere se solo' potest habere duplicem sensum: divisionis scilicet et compositionis.
In sensu divisionis vera est, quia sensus eius est verus, scilicet iste: istam rem que est vel potest esse Sortem esse patrem Platonis Deus potest facere se solo, et hoc est verum, quia Sortes est illa res que est vel potest esse Sortem esse patrem Platonis, et Sortem Deus potest facere se solo.
Sed in sensu compositionis falsa est, quia sensus est iste: talis propositio est possibilis 'Sortem esse patrem Platonis Deus facit se solo'. Veruntamen ista est falsa etiam in sensu diviso: 'Deus possibiliter facit se solo Sortem esse patrem Platonis', quia predicatum illius modalis divise est illud 'se solo faciens Sortem esse patrem Platonis', quod pro nullo potest supponere, cum de quolibet hec sit impossibilis: 'Hoc est faciens se solo Sortem esse patrem Platonis'. De similibus in materia modalium ample declarabitur.
Et per idem videretur quod ista esset falsa, etiam in sensu divisionis 'Sortem esse patrem Platonis Deus potest facere se solo' quia predicatum est istud 'Sortem esse patrem Platonis faciens se solo' quod pro nullo potest supponere (sed sophista responderet quod ymo mediante copula de possibili, quod nihil est, sicut ostenditur in modalibus).

In ista tamen propositione 'Sortem esse patrem Platonis' non solum est difficultas modales respiciens, sed etiam ex parte illius 'Sortem esse patrem Platonis' in casu posito. Tamen de illa difficultate suppositionis obliquorum in materia de descensu prolixe pertractatur. Satis ergo sit propter argumentum quod illa propositio 'Sortem esse patrem Platonis Deus possibiliter facit se solo' in sensu divisionis vera est, in sensu compositionis falsa. Unde breviter eodemmodo dicendum est de ista 'Sortem esse patrem Platonis Deus potest facere se solo' sicut de ista 'Sortem existentem patrem Platonis Deus potest facere se solo'.

Ista consimiliter esset distinguenda 'Voluntatem libere causare potest esse effective a solo Deo', vel de ista 'Voluntatem causare potest esse totaliter a Deo', et etiam ista 'Deum esse dominum creature non potest intelligi absque creatura'. Argueretur enim sic: Deus potest intelligi absque creatura, et Deum esse dominum creature non potest intelligi absque creatura, ergo Deum esse dominum creature non est Deus. Respondendum esset quod illa minor habet duplicem sensum, unus sensus est 'Illa res que est Deum esse dominum creature non potest intelligi absque creatura' et hoc est falsum, alius sensus est quod hec est impossibilis 'Intelligitur Deum esse dominum creature et non intelligitur Deus' et iste sensus est verus.

Per idem solvitur argumentum, quia si iste modus dicendi sit verus sequeretur quod non possem facere Sortem transire per pontem quin facerem Sortem, quod probatur ex eo quia secundum istum modum dicendi Sortem transire per pontem non est nisi Sortes. Si ergo possum facere Sortem transire per pontem possum facere Sortem. Respondeo: hoc argumentum difficultatem habet ex parte appellationis. Nam si dicam 'Facio Sortem transire per pontem' ly 'facio' appellat factionem convenire connotationi incluse in hoc complexo 'Sortem transire per pontem', sensus enim illius est quod Sortes transit per pontem, et Sortes non transit per pontem nisi me efficiente vel saltem cogente ad huiusmodi transitionem, sed cum dico 'Sortem transire per pontem facio' ly 'faciens' appellat factionem illius rei que est Sortem transire per pontem, ideo ad veritatem illius propositonis requireretur Sortem facere. Sed de istis in materia appellationum ample dicetur.

<tertia instantia contra conclusionem Buridani>

Tertio arguitur sic (et capio istud complexe significabile Sortem diligere Deum): si Sortem diligere Deum esset Sortes, ergo Sortem odire Deum est Sortes. Tunc arguitur sic: Sortem diligere Deum est Sortes, Sortem odire Deum est Sortes, ergo Sortem diligere Deum est Sortem odire Deum, quod est falsum. Respondetur quod Sortem diligere Deum est Sortes si Sortes diligit Deum, et Sortem odire Deum est Sortes si Sortes odiat Deum. Et ratio huius est quia Sortem diligere Deum est Sortes diligens Deum, modo ista est vera 'Sortes diligens Deum est Sortes' si Sortes diligit Deum, et est falsa si Sortes odiat Deum, quia est una affirmativa cuius subiectum pro nullo supponit, et ideo illa est falsa. Ideo ille due propositiones 'Sortem diligere Deum est Sortes' et 'Sortem odire Deum est Sortes' repugnant adinvicem, utendo tempore presenti ut indivisibili, et quando una est vera reliqua est falsa, et sic patet solutio ad argumentum.

Cautela ergo: ad videndum an tales propositiones in quibus ponuntur complexe significabilia sint vere oportet, ut dictum est, resolvere accusativum in nominativum et verbum in suum participium, ita quod si queratur an Sortem currere sit Sortes videndum est an ista sit vera 'Sortes currens est Sortes', et tunc dicendum est quod Sortes currens est Sortes si Sortes currat, et Sortem currere non est Sortes si Sortes non currat. (Sunt tamen alique propositiones quarum significata non exprimitur per infinitivum et accusativum, quemadmodum esset in conditionalibus ut istius 'Si Sortes currit Sortes movetur' non exprimeretur significatum per infinitivum et accusativum. De quibus tamen possint verificari talia significata, vel complexa accepta pro talibus significatis, ex his que in ypotheticis de conditionatis dicuntur facile cognoscitur.) Facta igitur tali resolutione accusativi in nominativum et infinitivi in participium statim videtur veritas.

Et circa talia, multa sophismata fiunt quibus similibus fiunt in terminis connotativis. Ut ponatur quod Deus nunc de facto velit A fore, et arguatur sic: Deus semper erit Deus, sed non semper erit Deum velle A fore, ergo Deum velle A fore non est Deus. Vel sic: aliquando Deus desinet velle A fore, sed nunquam desinet esse Deus, ergo Deum velle A fore non est Deus. Respondetur quod Deus non semper erit Deum velle A fore, tamen Deum velle A fore semper erit Deus. Similiter, Deus desinet esse Deum velle A fore et tamen Deum velle A fore nunquam desinet esse Deus. Et si arguatur: ad Deum velle A fore requiritur A fore, sed ad Deum non requiritur A fore, ergo Deus non est Deum velle A fore. Respondeo: illa propositio 'ad Deum velle A fore requiritur A fore', si in sensu quem formaliter videtur habere capiatur, falsa est, quia nulla est res que sit Deum velle A fore aut que possit esse Deum velle A fore ad quam necessario requiratur A fore. Si vero illa caperetur ut ly 'requiritur' dicit necessitatem consequentie, ita quod sit sensus 'hec consequentia est bona et necessaria: Deus vult A fore, ergo erit'. Sed ex hoc non sequitur illa conclusio quod Deus non sit Deum velle A fore, sed potius sequeretur quod Deus non necessario est Deum velle A fore.

<quarta instantia contra conclusionem Buridani>

Quarto arguitur sic: ista propositio 'Homo est asinus' significat aliquod complexe significabile quod distinguitur a significatis extremorum, ergo predicta opinio est falsa. Antecedens patet, quia ista propositio 'Homo est asinus' significat hominem esse asinum, et hominem esse asinum non significatur per istum terminum 'homo' neque per istum terminum 'asinus', ergo ista propositio 'Homo est asinus' significat aliquod complexe significabile distinctum a significatis terminorum. Respondeo: necessarium est dicere propter hoc argumentum, tenentibus hunc modum dicendi, quod ista propositio 'Homo est asinus' non significat hominem esse asinum, ut bene probat ratio: si enim illa propositio 'Homo est asinus' significaret hominem esse asinum, iam propositio haberet aliquod significatum preter significata terminorum, quod est contrarium isti propositioni.

<dubium: an impossibilia sint significabilia>

Veruntamen circa hoc implicatur unum dubium: an impossibilia sint significabilia. Ad quod dubium est duplex modus diendi.

Unus modus dicendi <Buridani> est quod impossibilia non sunt significabilia, ideo secundum istum modum dicendi ista propositio 'Homo est asinus' non significat hominem esse asinum, cum hominem esse asinum non sit possibile. Et si queras quid significat ista 'Homo est asinus', dico quod significat omnes homines et omnes asinos, quia secundum istam opinionem posita est regula generalis quod nullum complexum aliquid significat preter illud quod sue partes seorsum significant.

Sed contra istum modum dicendi arguitur: omne illud quod [post] <potest> intelligi potest significari. Ista maior est nota, quia si aliquid intellectus intelligit, illud significatur per noticiam per quam intellectus intelligit. Sed multa impossibilia intellectus intelligit, quia intellectus potest intelligere hominem esse asinum, intellectus etiam potest intelligere hominem esse irrationalem, et sic de multis aliis impossibilibus. Respondeo: secundum istum modum dicendi omnes iste de rigore sunt false: 'Impossibile est intelligibile', 'Chymera est intelligibilis', 'Hominem esse asinum significatur', 'Hominem esse asinum intelligitur', quia omnes iste sunt propositiones affirmative quarum subiecta pro nullo supponunt, ideo sunt false.
Et si obiicias: non est salvabile quin impossibile sit intelligibile et opinabile, igitur opinio ista non est sufficiens. Antecedens patet, et gratia exempli capio aliquos doctores quorum unus assentit uni opinioni alter vero opposite, aliquando ita est quod illud cui assentit aliquis illorum est omnino impossibile, ergo impossibile est intelligibile, multi enim credunt aliqua esse vera que sunt impossibilia.
Respondeo: quicunque doctores contrarias habent opiniones, non habent aliqua impossibilia obiective terminantia eorum iudicia. Unde, sicut aliquis non habet noticiam terminatam ad aliquod intelligibile quod dicatur hominem esse asinum, sic neque aliquis illorum doctorum habet noticiam terminatam ad aliquod impossibile.
Et si dicas aliquis dicitur intelligere hominem esse asinum, respondeo aliquem intelligere hominem esse asinum potest intelligi dupliciter. Uno modo, in sensu quem formaliter habet illa propositio, et sic dico quod est falsa. Alius sensus est quod quis intelligat hominem esse asinum, id est, quod quis intelligat hominem esse asinum eo modo quo ista propositio significat hominem esse asinum, scilicet affirmative, et sic est vera. Etiam: quis dicitur intelligere non ens, quia intelligit modum secundum quem omnia entia negative significantur, et iste terminus 'non intelligibile' significat omnia intelligibilia negative (de quo plura in secundo capitulo), et sic de aliis dicatur.

Et secundum istam opinionem ponenda est regula generalis: idem omnino significatur per unum contradictorium et per reliquum, sed aliter et aliter. Ut ista propositio 'Deus est' significat Deum esse, dico consimiliter quod ista propositio 'Deus non est' significat etiam Deum esse, sed aliter et aliter, quia ista propositio 'Deus est' significat Deum esse affirmative, et ista propositio 'Deus non est' significat Deum esse negative. Non tamen ista propositio 'Deus non est' significat Deum esse formaliter, unde aliquam propositonem significare formaliter Deum esse non solum importat quod significatum per eam sit realiter Deum esse, sed etiam quod taliter significat Deum esse qualiter exprimitur affirmando Deum esse. Ideo dicendum est. Si queratur an illa propositio 'Deus non est' significat Deum esse, dico quod sic de significatione materiali, sed non de significatione formali. Et si arguas: ergo ista propositio 'Deus non est' est vera, (patet: quia significat Deum esse et ita est quod Deus est, ergo ista propositio 'Deus non est' est vera). Respondeo: licet ista propositio 'Deus non est' significet Deum esse, tamen false significat Deum esse, quia non significat Deum esse taliter qualiter debet significare Deum esse, quia ad hoc quod aliqua propositio que significat Deum esse sit vera requiritur quod significet Deum esse affirmative et non sufficit quod significet Deum esse negative. Patet ergo quod quis dicitur assentire hominem esse asinum quia assentire homini et asino eo modo quo significantur per istam propositionem 'Homo est asinus'. Et quamvis iste sit improprius modus loquendi 'Assentio homini et asino', eo quod terminus significans noticiam iudicativam requirit aliquod complexum distans tanquam significans id in quod transit obiective noticia iudicativa (aliquando tamen non vere exprimitur per tale complexum, sicut hec non est concedenda in sensu quem formaliter habet 'Iudico quod homo est asinus', nec ista 'Iudico de homine quod est asinus', propter defectum suppositionis illorum complexorum significantium id ad quod terminantur actus iudicandi), veritas tamen magis curanda est quam modus loquendi. Si ergo dicatur 'Assentio homini et asino affirmative' intelligo quod nichil terminat actum iudicandi preter illam rem que est homo et illam rem que est asinus. Unde posset distingui ista propositio 'Deus iudicatur a iudicante quod Deus est Deus', ut distinguit unus doctor <Andreas de Novocastro>: quia unus sensus est quod illud quod immediate terminat noticiam illam iudicativam est Deus et sic est verum; alius sensus est quod actus iudicandi sit actus incomplexus significans formaliter et equivalenter pure nominaliter (quemadmodum iste terminus 'Deus' significat Deum), et sic est falsum. Ymo, ille actus iudicandi est complexus et presupponit apprehensionem complexam veram vel falsam que dicitur compositio vel divisio, sicut in materia appellationis rationis pertractatur.

Sed alius est modus dicendi <opinio antiquorum doctorum> quod impossibile est intelligibile et significabile. Ideo omnes iste propositiones sunt vere: 'Iste terminus 'chymera' significat chymeram', 'Iste terminus 'homo irrationalis' significat hominem irrationalem', 'Ista propositio 'Homo est asinus' significat hominem esse asinum'. Et si arguas: bene sequitur ista propositio 'Homo est asinus' significat hominem esse asinum, ergo hominem esse asinum significatur per istam propositionem 'Homo est asinus', illa consequentia patet ab activo ad passivum, sed falsitas consequentis probatur: quia consequens est una propositio affirmativa cuius subiectum pro nullo suppopnit, ergo est falsa. Et similiter si arguatur de ista propositione 'Chymera significatur', 'Chymera intelligitur', et sic de similibus. Ad hoc respondet quod dicendo 'Hominem esse asinum significatur', licet 'hominem esse asinum' non supponat pro illo quod est nec quod fuit nec quod erit nec quod potest esse, supponit tamen pro illo quod potest intelligi esse et hoc sufficit. Unde dicit quod ista verba 'significatur', 'intelligitur', ampliant ad illud quod est, fuit, erit, quod potest esse et quod potest intelligi esse.

Sed contra istum modum dicendi arguitur sic: aliquod impossibile non est intelligibile, et non est maior ratio de uno quam de alio, ergo nullum impossibile est intelligibile nec per consequens significabile. Maior probatur et capio illud impossibile 'non intelligibile', tunc arguitur sic: istud impossibile, puta 'non intelligibile', non est intelligibile, igitur aliquod impossibile non est inteligibile. Antecedens patet, quia tunc ista esset vera 'Non intelligibile est intelligibile', et hoc capiendo terminos significative. Sed videtur valde difficile concedere istam propositionem 'Non intelligibile est intelligibile'. Ad hoc argumentum dicunt aliqui <Entisber> ista quod est [est] vera 'Intelligibile est non intelligibile' et ista similiter 'Quod non potest intelligi potest intelligi'.

Sed contra predictam solutionem arguitur. Bene sequitur: non inteligibile est intelligibile, ergo intelligibile est non intelligibile. Patet consequentia per conversionem simplicem. Sed consequens est falsum, quia bene sequitur: intelligibile est non intelligibile, ergo intelligibile non est intelligibile. Patet consequentia ab affirmativa de predicato infinito ad negativam de predicato finito. Sed consequens est falsum: patet, quia sua contradictoria est vera, scilicet ista 'Omne intelligibile est intelligibile'. Ideo magis videtur tenendum secundum istum modum dicendi de complexe significabilibus quod impossibile non est obiectum terminans intellectionem, ymo etiam sedundum primum modum dicendi de complexe significabilibus posset dici quod nichil est intelligibile nisi sit ens primo secundo vel tertio modo. Quapropter primus modus dicendi concederet hanc propositionem ''Homo est asinus' significat hominem esse asinum', sed secundus modus dicendi non concederet, neque aliquid facit illa ampliatio que ponitur huius complexi 'hominem esse asinum' sicut clare in materia ampliationum monstratur. Ponunt enim aliqui quod ista sit vera 'Hominem esse asinum significatur' eo quod ly 'hominem esse asinum' stat pro omni eo quod potest intelligi hominem esse asinum, sed omne ens potest intelligi hominem esse asinum, ergo stat pro omni ente. Hoc nichil est dicere, quia si illa sit vera eo quod ly 'hominem esse asinum' pro aliquo supponit iam non exprimitur quod illa noticia terminetur obiective ad aliquod impossibile, ymo totali facta resolutione sensus ad possibilis tantum invenies terminari noticiam.

Ideo dico quod impossibile non est intelligibile, et etiam pariforma non est volibile. Et si dicas: Lucifer volebat se esse equalem Deo, igitur impossibile est volibile. Respondeo: falsa est hec propositio in sensu quem formaliter habet 'Lucifer volebat se esse equalem Deo', si ergo in aliquo sensu veritatem habeat habet in isto: quod [Deus] <Lucifer> et equalitas Dei unum in comparatione ad aliud sunt obiecta terminantia illam volitionem. Ideo non esset concedendum quod unus doctor <Scotus> concedit: querens utrum impossibile sit intelligibile, dicit quod non intellectione simplici, sed bene intellectione comparativa seu collativa. Similiter, impossibile non est volibile volitione simplici, sed bene volitione comparativa. Et si dicas: dicit Aristoteles tertio Ethicorum quod voluntas est impossibilium. Respondeo: ista propositio 'Voluntas est impossibilium' sic debet intelligi: voluntas est impossibilium, id est, voluntas est possibilium quodammodo impossibili significatorum, id est, ut significantur per propositionem impossibilem. Sed de hoc magis in sequenti argumento.

<quinta instantia contra conclusionem Buridani>

Quinto arguitur sic: iste modus ponendi complexe significabilia destruit modum diffiniendi quid est propositio vera, quid falsa, quid possibilis, quid impossibilis, quid necessaria, quid contingens, ergo iste modus non est sufficiens.

Antecedens patet, et primo ostendo quod destruit modum diffiniendi quid est propositio vera, nam propositio vera sic diffinitur: est que qualitercunque ipsa significat ita est in re. Tunc sic iste modus non potest salvare istam diffinitionem, ergo iste modus est insufficiens. Antecedens patet, quia si ista diffinitio esset bona sequeretur quod ista esset vera 'Homo est asinus'. Patet, quia ita est in re sicut per ipsam significatur, igitur est vera. Antecedens patet, nam per ipsam non significatur nisi homo et asinus, sed ista vere sunt in re, ergo ita est in re sicut per eam significatur.

Sed quod iste modus non salvet diffinitionem propositionem possibilis ostenditur sic, nam sic diffinitur propositio possibilis: est illa que qualiter per ipsam significatur possibile est ita esse. Sed iste modus non potest salvare istam diffinitionem, igitur non est sufficiens. Minor probatur, nam si ista diffinitio esset bona sequeretur quod ista non esset possibilis 'Antrichristus est'. Patet, quia si esset possibilis possibile esset ita esse sicut per eam significatur. Sed consequens est falsum, quia ista est falsa 'Possibile est Antichristum esse', cum predicatum non supponit, cum de nullo verum sit dicere 'hoc est Antichristum esse seu Antichristus existens'. Item, capio istam propositionem 'Chymera non est' (et admittamus quod ista propositio 'Chymera non est' significat chymeram non esse), tunc arguo sic: non est possibile ita esse sicut per ipsam significatur, igitur non est possibilis. Antecedens patet, quia per ipsam significatur chymeram non esse, sed non est possibile chymeram non esse, igitur. Minor patet, quia ista est falsa 'Possibile est chymeram non esse', quia est una affirmativa cuius predicatum pro nullo supponit, quia de nullo verum est dicere quod sit chymeram non esse seu chymera non existens.

Sed quod iste modus non salvet diffinitionem propositionis necessarie ostendo, nam propositio necessaria sic diffinitur: est per quam necesse est esse sicut per ipsam significatur de significatione totali, sed iste modus non salvat istam diffinitionem, igitur. Minor patet, tunc ista non esset necessaria 'Petrus non est Paulus', quia non est necesse ita esse sicut per eam significatur, quia res per eam significata contingens est, scilicet Petrum non esse Paulum, nam quia Petrum non esse Paulum est Petrus non existens Paulus quod est res contingens non necessaria. Et confirmatur: 'Chymera non est' non esset necessaria, quia ista est falsa 'Necesse est chymeram non esse', quia est una affirmativa cuius predicatum pro nullo supponit. Item, capio istam disiunctivam: 'Tu curris vel tu non curris'; non est necesse ita esse sicut per eam significatur, ergo non est necessaria. Antecedens patet, quia per eam significatur te currere vel te non currere, sed quacunque re demonstrata de qua verum est dicere quod est te currere vel te non currere, id est, tu currens vel tu non currens, illa est contingens, ergo contingens est ita esse sicut per ipsam significatur quantum est ex parte rei significate.

Etiam non videtur salvari diffinitio propositionis impossibilis sic enim diffinitur propositio impossibilis: est per quam impossibile est ita esse sicut per eam significatur. Hanc diffinitionem non salvat, quia tunc ista non esset impossibilis 'Deus non est Deus'. Patet: per eam non significatur nisi Deus, et Deus non est aliquid impossibile ymo necessarium.

Et consimiliter arguitur quod non salvat diffinitionem propositionis contingentis, quia propositio contingens sic diffinitur: propositio contingens est propositio que qualiter significat contingens est ita esse. Quam diffinitionem non salvat, nam ista est contingens 'Deus creat', et tamen non est contingens ita esse sicut per eam significatur, ipsa enim significat Deum creare, et Deum creare non est res contingens, ymo necessaria secundum istum modum dicendi, igitur. Deum creare est contingens et ex hoc argueretur quod Deum creare non sit Deus quia Deum creare [non] est contingens et Deus est res necessaria, ergo Deum creare non est Deus.

Et preter hec argumenta posset argui quod iste modus non salvat diffinitionem bone consequentie, in qua sic dicitur: bona consequentia est per quam impossibile est ita esse sicut significatur per antecedens quin ita sit sicut significatur per consequens. Quod ostenditur, quia tunc ista consequentia esset bona 'Homo est homo et asinus est asinus, ergo homo est asinus'. Patet, quia impossibile est ita esse sicut significatur per antecedens quin ita sit sicut significatur per consequens, cum idem significetur per antecedens et consequens, scilicet homines et asini.

Propter hec argumenta doctor tenens istum modum dicendi <opinio Buridani> ponit veritatem vel falsitatem propositionis non debere aspici ex parte eius significati, videlicet quod sit in re sicut per eam significatur vel quia aliter sit in re quam per ipsam significatur, sed secundum diversitatem propositionum diverse sunt regule assignande quare propositiones sunt vere, que ex suppositionibus vel acceptionibus terminorum sumuntur aliter et aliter de propositione universali aliter de particulari, secundum regulas que communiter solent poni.

Alius doctor <Entisber> dicit quod diffinuntur propositio vera et falsa per taliter vel aliqualiter, quia non ignotescit nobis alius modum ostendendi veritatem et falsitatem nisi per taliter et qualiter quamvis hoc non possit salvari.

Alius doctor <Petrus Mantuanus>, hiis argumentis coactus, diffinit aliter membra predicta dicens: propositio vera est oratio indicativa perfecta univoca per quam adequate intellectum redditur rectus. Propositio autem falsa est oratio indicativa perfecta univoca per quam adequate intellectus non redditur rectus. Propositio possibilis vera est oratio indicativa perfecta univoca per quam intellectus adequate aut per secum convertibilem sic significantem potest reddi verus, aut saltem possit deducta terminorum repugnantia. Propositio impossibilis est oratio indicativa perfecta univoca per quam sic significantem adequate intellectus non potest reddi verus nec per secum convertibilem nec posset etiam deducta terminorum repugnantia. Propositio contingens est oratio indicativa perfecta univoca per quam sic significantem adequate intellectus potest reddi verus et etiam reddi falsus vel per secum convertibilem posset deducta terminorum repugnantia. Necessaria autem propositio est oratio indicativa perfecta univoca per quam sic significantem adequate non potest intellectus reddi falsus nec per secum convertibilem posset deducta terminorum repugnantia, quod dicitur propter tales propositiones 'Aliqua propositio est vera', 'Propositio est', etcetera, hec propositio 'Sortes non est' que sit in mente Sortis. Sed iste modus petit principium, quia si inquiratur cur intellectus redditur rectus iam respondendum est quia concipit ita esse sicut est, et tunc remanent difficultates pretacte insolute ut patet intuenti.

<solutio>

Sed quod necesse sit et veritatem et falsitatem et necessitatem et contingentiam possibilitatem et impossibilitatem ex parte significati propositionis sumi, quod negabat unus doctor, ostenditur maxime de necessitate et impossibilitate sic: propositio non dicitur necessaria vel impossibilis per intrinsecam denominationem secundum formalem necessitatem vel impossibilitatem sue entitatis, quia ipsa formaliter est res contingens; dicitur ergo necessaria vel impossibilis per extrinsecam denominationem, et non nisi quia ei correspondet aliquod intelligibile et necessarium vel impossibile pro suo per se significato.

Cuius oppositum probatum est de aliquibus propositionibus que sunt necessarie quibus non correspondet tanquam significatum nisi aliquod intelligibile contingens. Etiam probatum est quod nulli propositioni impossibili correspondet aliquod intelligibile impossibile tanquam eius per se significatum. Ad quod respondet alius doctor <Andreas de Novocastro> quod per propositiones illas que sunt necessarie, de quibus probatum est quod non significatur per eas nisi res contingens, apprehenditur quoddam quasi  intelligibile necessarium in proportione et figura vel forma loquendi, quia intellectus fertur super obiecta intelligibilia quasi sibi corresponderet tale intelligibile necessarium significabile complexum, sed non est ita secundum veritatem et proprietatem rei (sicut intellectus apprehendendo universaliter videtur per conceptum communem apprehendere aliquod universale intelligibile extra animam, et tamen non est ita in re).

Unde declarat doctor iste subtiliter causam erroris quam habet primus modus dicendi, quia sicut respectu rerum singularium formamus conceptus individuales et specificos et generales, ideo ex hoc aliqui sunt ymaginati huiusmodi varietati conceptuum correspondere extra animam proportionabiliter <varietatem> de istis modis obiectorum intelligibilium, quorum unum esset singulare et inferius, aliud minus commune, aliud magis commune, et inquisiverunt quid sunt et ubi sunt; ita in proposito, quia de rebus existentibus et possibilibus apprehensiones varias formamus, quasdam incomplexas et quasdam complexas, et harum quasdam affirmativas et quasdam negativas, et quasdam veras et quasdam falsas, quasdam contingens et quasdam necessarias, quasdam possibiles et quasdam impossibiles, ex hoc ymaginati sunt quod huiusmodi diversitati apprehensionum correspondet proportionabiliter differentia intelligibilium obiective terminantium. Et quia non potuerunt salvare esse incomplexe significabilia, posuerunt ista esse quorundam intelligibilium complexe significabilium, sed non ita est secundum veritatem et rei proprietatem, sed tantum secundum similitudinem et modum intelligendi, intelligimus enim varie et res dicuntur variari quasi esset talis diversitas in re.

Sed adhuc iste doctor non videtur satisfacere, quia, ut dicit, per tales propositiones necessarias (aut etiam impossibiles) solum apprehenditur aliquod intelligibile quasi necessarium, et non quod ita sit in re, sed tantum secundum quandam figuram et modum loquendi; infero ergo etiam tales propositiones secundum rei veritatem non debent dici necessarie vel impossibiles, sed tantum secundum figuram et modum loquendi. Quia, ut argumentatum est, propositio non dicitur necessaria vel impossibilis per denominationem intrinsecam, sed tantum per denominationem extrinsecam a suo significato. Sed, per ipsum, suum significatum non dicitur necessarium secundum veritatem, sed tantum secundum similitudinem figuram, et ita non sufficienter assignat rationem necessitatis, contingentie, possibilitatis vel impossibilitatis propositionum.

Item, sic arguo: aliter concipitur res aliqua per propositionem necessariam, aliter per propositionem contingentem, et aliter per propositionem impossibilem, et illa alietas non tantum in conceptu est consideranda, intellectus enim movetur a re; si ergo res non aliter se habet ut concipitur per unam propositionem et per aliam, non videtur unde una propositio dicatur possibilis et alia impossibilis (et non capio ly 'ut' causaliter, ita quod causa quare res aliter se habet sit quia cognoscitur per talem noticiam). Et confirmatur, quia seclusa omni operatione intellectus quero an necesse sit ita esse taliter qualiter significabatur per istam 'Sortes possibiliter est albus' aut non. Si dicatur quod non, queratur unde sumit illa propositio suam necessitatem quando est. Si dicatur quod sic, ergo aliqua necessitas est in re significata propter quam res apprehensa secundum talem necessitatem dicitur necessaria.

Dico ergo salvo meliori iudicio quod a re sumenda est veritas et falsitas, possibilitas et impossibilitas, necessitas et contingentia, ita quod in re seclusa omni operatione intellectus reperitur veritas vel falsitas, necessitas vel contingentia, possibilitas vel impossibilitas. Ad quod deducendum pono talem distinctionem: duplex est necessitas, scilicet, absoluta et simpliciter dicta, alia est necessitas relativa, seu aliquid dicitur necessarium dupliciter, scilicet, absolute et relative. Similiter, de contingentia dicendum est quod est duplex, absoluta et relativa, et pariforma impossibilitas dicenda est duplex, absoluta et relativa.

Exemplum: circunscripta omni operatione intellectus homo et asinus sunt res diverse (hoc cuilibet est manifestum). Si ergo sunt res diverse, habent quandam divisionem inter se propter quam diversitatem intellectus potest cognoscere hominem non esse asinum. Est ergo prius in re divisio quam in intellectu, immo ille actus cognoscendi hoc nomen 'divisionis' propter res ab eo representatas sumpsit, ideo homo relative dicitur ad asinum negative seu divisive. Ideo negatio in re importata per istam propositionem 'Homo non est asinus' est homo negative se habens in ordine ad asinum, a qua negatione noticia illa qua cognoscitur homo negative in ordine ad asinum habet quod dicatur negatio. Et hoc videtur dicere commentator sexto Methaphisice commento octavo, dicens quod vera affirmativa significat compositionem in entibus, et vera negativa divisionem in entibus.

Et homo similiter in ordine ad asinum se habet negative, non solum negative sed vere negative, et ideo est veritas relativa in re, puta ipse asinus relative se habens in ordine ad hominem. Et vere est amplius necessitas relativa, nam homo non solum negative et vere refertur ad asinum sed etiam relative necessario, ita quod homo est quid necessarium necessitate relativa in ordine ad asinum negative, homo enim necessario non est asinus, licet non sit quid necessarium necessitate absoluta (illud enim dicitur necessarium necessitate absoluta quod non potest non existere in rerum natura). Homo igitur et asinus habent necessitatem relativam in re, a qua necessitate propositio habet quod dicatur necessaria.

Et si queras an illa res que est homo se habeat relative affirmative a asinum, respondeo: homo se habet relative affirmative ad asinum, sed non relative vere sed relative false, ita quod est ponenda falsitas relativa in re que est ipse asinus relative affirmative et false se habens in ordine ad hominem. Et non solum relative false se habens in ordine ad hominem, sed relative impossibiliter, ita quod asinus est impossibilis impossibilitate relativa, a qua impossibilitate relativa in re existente propositio illa 'Homo est asinus' dicitur impossibilis. Ideo, bene concedo quod non est aliquid impossibile in re impossibilitate absoluta, illud enim dicitur impossibile impossibilitate absoluta quod non potest existere in rerum natura, sed aliquid bene potest esse in re impossibile impossibilitate relativa.

Et si obiiciatur auctoritate Aristotelis primo Peri Hermeneias, qui ait in sola compositione et divisione intellectus esse veritatem vel falsitatem, non ergo in re est veritas vel falsitas. Respondeo: ea que logice signis attribuuntur methaphisice rebus ipsis signatis attribuuntur, sicut est de illis: affirmatio, negatio, veritas, falsitas, possibilitas, impossibilitas, necessitas, contingentia, que logicus signis, puta propositionibus, attribuit, methaphisicus vero significatis propositionum. Et si omnino contendas in re seclusa omni operatione intellectus nichil dici verum vel falsum, immo res tantum dicitur vera quando supra ipsam cadit actus intelligendi aut saltem cognoscendi, de nomine tantum contendis, ut constat, non de re. Ideo, si non placet appellare veritatem nisi quando supra ipsam fertur actus intelligendi, non contradico, sed satis est quod in re ponendum est a quo propositio denominetur illis denominationibus, quo nomine appelletur non curemus.

Sed moralis philosophus fortasse obiceret quod etiam bonitas et malicia secluso actu volendi reperirentur in re volita vel nolita, sed dico quod hoc non est concedendum, licet in aliis sit concedendum. Actus enim volendi vel nolendi per denominationem intrinsecam dicitur bonus vel malus, et non per denominationem extrinsecam. Et si diceretur quod unum actus volendi unum actum exteriorem peior est altero, et hoc non est nisi quia in obiecto uno est maior malicia, etiam seclusa volitone, quam in altero obiecto, respondeo hoc ideo est quia ratio dictat unum esse magis nolendum quam alterum conformiter ad voluntatem divinam que vult unum obiectum esse magis nolendum quam alterum, cuius ulterior non est assignanda causa. De hoc non plura, quia aliene est investigationis.

<instantias contra veritatem et falsitatem relativam>

Sed preterea sophista investigaret huiusmodi veritatem vel falsitatem relativam, nam capiatur illa propositio 'homo non est asinus', et ponatur quod nullus sit homo neque asinus, tunc nulla est veritas relativa, quia neque homo neque asinus. Respondeo: homo et asinus sunt veritas relativa, sic intelligendo: quod homo et asinus referuntur adinvicem vere negative, quod est dicere quod homo non est asinus, cum enim dico 'homo non est asinus', ly 'est' subordinatur uni conceptui quo concipiuntur homo et asinus relative, puta unitive negative, et sic se habent negative, ideo copula modum illum relationis dat intelligere (de quo in sequenti capitulo), et ita de aliis propositionibus discutiendum est. Nec profecto in hac magna difficultate verba et rigor logices in modo loquendi est tantum aspiciendus quantum sententia.

Sed ulterius instaretur, quia capta ista propositione 'omne ens est Deus' ipsa non esset possibilis, quod est falsum. Consequentia tamen probatur, quia per eam significatur asinus secundum quod refertur ad Deum affirmative, et taliter refertur impossibliter, ergo ab illa impossibilitate illa propositio debet denominari impossibilis. Respondeo: illa propositio simpliciter denominatur possibilis, quia licet per eam tunc significetur asinus ut se habet relative affirmative ad Deum (significatione accepta ex acceptione terminorum), tamen posito quod solus Deus sit non significabitur asinus ut relative ad Deum se habens (significatione accepta ex acceptione terminorum, penes quam significationem sumitur possibilitas vel impossibilitas propositionum, ut declarabitur postea).

<ad instantia contra diffinitionem propositionis vere>

Ad rationes: ad primam respondeo quod propositio vera recte sic diffinitur: propositio vera est que significat taliter qualiter est, et accipitur 'qualiter est' large, ut se extendit ad significatum propositionis de presenti, preterito et futuro (quia de hoc postea fiet mentio), et in secunda diffinitione per ly 'qualiter est' explicatur modus se habendi unius extremi vere ad alterum. Ideo, ad formam argumenti cum dicitur quod ista propositio 'Homo est asinus' esset vera, negatur, et ratio est quia non significat taliter qualiter est, significat enim hominem et asinum affirmative et non est vere, quia illi affirmationi unius extremi ad alterum extremum non correspondet veritas relativa in ordine ad idem extremum.

Et si dicas: bene sequitur ista 'Homo est asinus' significat hominem et asinum affirmative, et affirmative se habet homo in ordine ad asinum, ergo significat taliter qualiter est. Respondeo: ut dictum est, per ly 'qualiter esse' intelligo vere esse. Et ideo ad pleniorem diffinitionis predicte explicationem dicendum est quod propositio vera est que significat taliter esse qualiter vere est, intelligendo copulative, ita quod sensus sit quod significat aliqualiter esse et taliter vere est.

<ad instantia contra diffinitionem propositionis false>

Et ideo ista 'Homo est asinus' est falsa, quia significat hominem et asinum affirmative, et non taliter vere est veritate relativa correspondente affirmationi, unde per illos modos 'verum' et 'falsum' signantur veritas et falsitas relativa. Ideo hoc resolvendo, si queratur quare ista est falsa 'homo est asinus', respondeo quod ideo quia significat hominem affirmative in ordine ad asinum qualiter non vere est, ymo false.

Ideo propositio falsa posset sic diffiniri: propositio falsa est que significat taliter qualiter false est, id est, significat aliqualiter et taliter false est. Ideo ista est vera 'Homo false est asinus' quia significat quod homo false se habet ad asinum et taliter vere est. Ideo patet quod ad asinum relative false se habere ad hominem sequitur quod vere relative asinus false se habet ad hominem, neque est inconveniens aliquam rem infinitis modis se habere et in illis modis se habendi procedatur in infinitum, non tamen dico ut modum se habendi de quo in presenti est mentio realiter distinctum a re que se habet.

<ad instantias contra diffinitionem propositionis possibilis>

Ad duas rationes probantes quod non posset recte diffiniri propositio possibilis dico quod hoc est falsum, unde propositio possibilis sic diffinitur: propositio possibilis est propositio que qualiter significat vel significare potest manente significatione terminorum taliter possibile est esse. Et tunc ad rationes: ad primam dico quod ista propositio 'Antrichristus est' est possibilis quia significat taliter qualiter possibile est esse; significat enim Antichistus affirmative in ordine ad existentiam, et Antichristus possibiliter est, immo Antichristus relative et affirmative possibiliter refertur ad existentiam, que possibilitas relativa importatur per ly 'possibiliter' cum dicitur 'Antichristus possibiliter est existens', sincathegoreumata enim (ut in secundo capitulo dicetur) significant aliquid vel aliqua aliqualiter qualiter non significatur per cathegoreumata. Et cum dicis: illa propositio significat Antichristum esse, concedo, et: non est possibile Antichristum esse, concedo, ista enim non est vera <'Possibile est Antichristum esse'> eo quod est una affirmativa cuius predicatum non suponit. Sed propterea non sequitur quod non significet taliter qualier possibile est esse. Ymo, iste due stant in veritate 'Non est possibile Antichristum esse' et 'Illa propositio 'Antichristus est' significat taliter qualiter possibile est esse'. Unde posset concedi quod Antichristum esse est possibile possibilitate relativa, per quod tantum intelligitur ac si dicerem 'Antichristus possibiliter est'. Et ad illum intellectum negaretur quod non est possibile Antichristum esse, possibilitate relativa importata per ly 'possibile', dummodo argumenta non inquirant illum strictum rigore loquendi; quoniam si argumentis omnino exquiratur, dentur sensus in quibus capiuntur tales propositiones et cessabunt argumenta.

Ad aliam rationem impugnantem possibilitatem propositionis dico quod non est admittendum secundum istum modum dicendi quod ista propositio 'Chymera non est' significat chymeram non esse, quia chymeram non esse non est possibile neque intelligibile. Dico tamen quod ipsa est possibilis, quia significat taliter qualiter possibile est esse. Et ut hoc manifestetur, accipio hanc propositionem 'Sortes qui est asinus non est Sortes'. Illa possibilis est et vera, nam Sortes affirmative et false relatus ad asinum vere negative refertur ad seipsum, ideo vera est. Igitur, significat taliter qualiter vere est, significat enim Sortem relative affirmative ad asinum relatum negative se habere ad seipsum, et taliter non est, quia vere non est. Et sic clare ostenditur possibilitas et veritas istius, quid enim intelligo quando dico 'Sortes qui est asinus' intelligitur cum dico 'chymera', per istum enim terminum 'chymera' significatur quelibet res possibilis relative unitive in ordine ad quamlibet aliam rem possibilem ei incompossibilem.

<ad instantias contra diffinitionem propositionis neccesarie>

Ad alias rationes probantes quod non possit salvari diffinitio propositionis necessarie nego, ista enim est diffinito propositionis necessarie: propositio necessaria est que significat taliter qualiter necesse est esse. Et per hoc confirmatur quod bene diffiniretur propositio vera, hoc pacto: propositio vera est que significat taliter qualiter vere est, sicut diffinitur: propositio necessaria est que significat taliter qualiter necesse est esse. Et ad primam rationem de illa propositione 'Petrus non est Paulus' patet ex dictis quod Petrus est necessarius necessitate relativa negative se habens ad Paulum, ideo aliqualiter significatur per eam et taliter necesse est esse.

Et si queras an contradictio inveniatur in rebus significatis sicut in propositionibus, verbi gratia: sicut iste contradicunt 'Petrus est Paulus', 'Petrus non est Paulus', sic etiam res significate opponuntur contradictorie. Respondeo: contradictio in re est a qua propositiones habent quod dicantur contradictorie, dico enim quod Petrus et Paulus affirmative se habentes contradicunt sibimet negative se habentibus, ita quod ipsimet se habentes affirmative referuntur ad seipsos ut negative se habentes contradictorie. Et hoc videtur Aristoteles sensisse in Postpredicamentis, cum inquit quod res subiecte affirmationi et negationi opponuntur sicut affirmatio et negatio, ubi per 'res subiectas affirmationi et negationi' intelligit res significatas per propositionem affirmativam et negativam.

Ad aliam de necessitate illius: 'Chymera non est', patet solutio. Ad aliam de ista: 'Sortes currit vel Sortes non currit', dico quod est necessaria, quia significat taliter qualiter necesse est esse. Unde dicitur quod Sortes currens relatus disiunctive ad seipsum relatum affirmative et etiam negative habet necessitatem relativam que concomitatur illum modum se habendi disiunctive affirmative, et ita conceditur quod Sortes currens est necessarius necessitate relativa, a qua necessitate illa propositio habet quod necessaria nominetur.

<ad instantia contra diffinitionem propositionis impossibilis>

Ad aliam rationem que probat quod non potest salvari diffinitio propositionis impossibilis, respondetur quod potest, sic enim debet diffiniri: propositio impossibilis est illa que qualiter significat taliter impossibile est esse quandocunque ipsa significat (quod dicitur propter illam 'Omne ens est Deus', de qua postea dicetur). Ideo bene posset propositio falsa sic diffiniri: propositio falsa est que qualiter significat taliter false est, quemadmodum propositio impossibilis sic diffinitur: propositio impossibilis est que taliter significat qualiter impossibile est esse. De illa autem propositione 'Deus non est <Deus>' que in argumento proponitur, dico quod ipsa significat Deum, qui Deus est impossibilis impossibilitate relativa ut relatus negative ad seipsum.

<ad instantia contra diffinitionem propositionis contingentis>

Ad rationem que probat quod non potest salvari diffinitio propositionis contingentis, potest aliquis respondere ad id quod argumentum pretendit, dico enim quod ipse Deus relatus affirmative ad seipsum relatum ad creaturam que connotatur per ly 'creans' dicitur contingens relative. Ideo, concederem quod Deum creare est necessarium, hoc est, ipse Deus creans est necessarius, et etiam est contingens contingentia relativa taliter qualiter significatur per istam 'Deus creat', neque aliud argumentum probat.

Veruntamen est difficultas qualiter debeat diffiniri propositio contingens, nam ista est contingens 'Omne ens est Deus', et tamen clarum est quod quicquid per eam significatur taliter qualiter per eam significatur necessario aut impossibiliter se habet, quod ostenditur: nam vel significatur Deus ut relative et affirmative se habens ad seipsum, et sic Deus est necessarius necessitate relativa, aut signficatur Deus ut relative se habens ad creaturam et affirmative, et tunc est impossibilis impossibilitate relativa. Non ergo a suo significato illa propositio suam contingentiam habet. Respondeo: aliqua propositio duplici de causa potest contingens nominari. Prima, quando contingit taliter esse qualiter per eam significatur, ut ista 'Sortes est albus' et credo quod illa contingentia non sit nisi veritas vel falsitas relativa. Et superaddit quod non necessario neque impossibiliter insit, ita quod ipse Sortes relatus vere ad album vel false, non tamen necessario neque impossibiliter, dicitur contingens contingentia relativa. Secundo modo, aliqua propositio dicitur contingens quia potest significare taliter qualiter est in re et potest non significare taliter qualiter [non] est in re, ut ista propositio 'Omne ens est Deus' est contingens quia in casu potest significare taliter qualiter est in re significatione accepta ex acceptione terminorum, ut posito quod solus Deus sit, et in casu potest non significare taliter qualiter est in re, ut nunc significat.

Quamobrem propositio contingens sic diffiniri habet: propositio contingens est propositio que potest significare taliter qualiter est et potest non significare taliter qualiter est, et hec diffinitio omni propositioni contingenti convenit. Neque debet sic diffiniri: que qualiter significat taliter contingenter est. Sed si placet ponere ly 'significat' taliter ut sequatur illum terminum 'contingenter' ut sic dicatur: propositio contingens est propositio que contingenter significat taliter qualiter est, tunc bene diffiniretur ut patet exponendo ly 'contingenter'. Ex his patet ergo quod bene dicunt aliqui quod modus ille qui facit modalem divisam includitur in diffinitione modi verificabilis de tota propositione inquantum propositio est, nam ut declaratum est in diffinitione de ly 'verum' et de ly 'falsum', de ly 'possibile' et de ly 'impossibile', inquantum denominant propositiones, includuntur illi termini 'vere', 'false', 'possibiliter', 'impossibiliter', 'necessario', 'contingenter', ut faciunt modalem divisam.

<ad instantia contra diffinitionem bone consequentie>

Ad aliam rationem que oppugnat bonitatem consequentie dico quod ille modus non destruit artem diffiniendi bonam consequentiam, sic enim diffinitur bona consequentia: bona consequentia est in qua impossibile est taliter esse qualiter significatur per antecedens quin taliter sit qualiter significatur per consequens, et capio 'taliter esse' et 'qualiter esse' ut nominant quodcunque significatum cuiuscunque propositionis.

Et ad argumentum dicendum quod illa consequentia non valet 'Homo est homo et asinus est asinus, ergo homo est asinus', quia vere est sicut significatur per antecedens, id est per propositionem illam que vocatur antecedens, et tamen non vere est sicut significatur per consequens. Pono tamen significatum illius propositionis que dicitur antecedens dici antecedens seclusa omni intellectus operatione, et similiter significatum illius propositionis que dicitur consequens, unde antecedens est aliquid vel aliqua se habentia relative ad aliquid vel aliqua alia, ita quod non possunt vere se habere quin alia vere se habeant (ille modus se habendi potest vocari antecedentia), sed consequens est aliquid vel aliqua sic se habentia ad aliquid vel aliqua alia, quod non possunt se false habere quin alia false se habeant (et ille modus se habendi vocatur consequentia). Ut si dicam 'Homo est asinus ergo homo est rudibilis', homo et asinus affirmative se habentia denominantur antecedens pro quanto relative, scilicet antecedenter, se habent ad hominem et rudibilem affirmative se habentia, et homo et rudibile affirmative se habentia denominantur consequens pro quanto relative, scilicet consequentialiter, se habent ad hominem et asinum affirmative se habentia. Ideo, non est inconveniens quod idem sit antecedens et consequens, etiam respectu eiusdem. Tamen sic dicendo 'Homo est asinus, ergo homo est rudibilis' vocatur 'Homo est asinus' antecedens et 'Homo est rudibilis' consequens, institutum enim est propter maiorem cognitionem quando aliqua propositio precedit illam notam 'ergo' det intelligere illum modum antecedendi et propositio posterius posita det intelligere consequentiam et illa nota 'ergo' significat illud quod significat antecedens et consequens taliter, puta illative, se habere. Ex istis patet quod possumus dicere 'Nego antecedentiam' sicut dicimus 'Nego consequentiam', licet ille non sit assuetus modus loquendi. Per ista ingeniosus poterit defendere quascunque alias rationes que circa hanc materiam applicari possent.

Sed an aliqua res dicatur universalis seclusa omni intellectus operatione, responetur quod nichil dicitur universale nisi inquantum cognoscitur vel natum est congnosci per conceptum universalem, posset enim dici quod Sortes inquantum est natus causare conceptum specificum dicitur species inquantum natus est causare conceptum genericum dicitur genus. Obmitto nunc naturas illas communes quas aliqui ponunt, quia hoc non est presentis negocii.

Patet igitur declaratus duplex modus dicendi de complexe significabilibus, quorum sedundum iudico esse verum, alterum vero improbabilem, qui licet appareat multis inexpugnabilis, difficiles tamen rationes habet contra se et pene insolubiles, sicut patet dicta consideranti.

<aliqua communia de veritate etc>

Et quamvis ex dictis satis posset patere de veritate et falsitate possibilitate et impossibilitate propositionis, quod in hoc capitulo erat ostendendum, tamen de quolibet illorum per ordinem aliqua communia dicenda sunt. Sed ubi argumenta predictam inquirent difficultatem, ad dicta recurrendum est.

Primo igitur dicendum est de veritate propositionis, de qua communiter ponuntur alique propositiones.

<prima propositio de veritate propositionis>

Prima: propositio vocalis et scripta dicunt vere vel false secundum quod subordinantur mentalibus veris vel falsis. Ex quo sequitur correlarium, quod veritas et falsitas non conveniunt propositioni vocali vel scripte nisi mediante mentali, dico enim quod si non habeatur actualiter mentalis propositio correspondens propositioni vocali, tunc propositio vocalis non est vera neque falsa, ymo non est propositio, quia non significat, nunquam enim aliquid significat nisi actualiter habeatur noticia de illo quod significatur.

<dubium de veritate et falsitate propositionis mentalis>

Sed circa hec solet queri unum dubium: utrum veritas vel falsitas propositionis mentalis distinguatur ab ipsa propositione mentali vera vel falsa. Ad hoc dicant tenentes respectus seu relationes distingui a suis fundamentis, quod veritas et falsitas distinguuntur a propositione mentali. Et si queras quid est veritas, dicunt quod nichil aliud est nisi conformitas propositionis mentalis ad suum significatum; nam ex eo quod propositio significat ita esse sicut est, proposito habet conformitatem ad suum significatum, que conformitas est ipsa veritas que distinguitur ab ipsa propositione. Quod probant ratione communi apud eos: quandocunque aliqua sic se habent quod unum est quando aliud non est, illa realiter distinguuntur; sed aliquando ista propositio 'Homo currit' est quando sua veritas non est, ergo distinguuntur (de quo modo arguendi alibi discutitur).

Sed contra hunc modum dicendi sunt alique instantie. Prima: si ista opinio esset vera sequerentur tria, scilicet unum impossibile, unum hereticum et unum ridiculosum, ergo ista opinio non est vera. Consequentia probatur.

Et primo, quod sequitur unum impossibile, patet quia sequeretur quod Deus aliquid causaret et nichil causaret, sed hoc est impossibile, igitur. Consequentia probatur, et volo quod quis habeat in mente istam propositionem mentalem 'Deus nichil causat'; tunc volo quod sit vera, quia volo quod ita sit in re quod Deus nichil producat de novo. Tunc arguo sic: veritas istius propositionis est aliquid, et ista veritas causatur a Deo, ergo aliquid causatur a Deo, et per consequens habentur ista duo quod Deus aliquid causat et quod Deus nichil causat, quod est impossibile. Sed quod veritas istius propositonis causetur a Deo patet, quia ista propositio nunc de novo est vera. Sed quod sequitur unum hereticum, ostendo: quia sequeretur quod Deus necessario aliquid causaret, quod est hereticum. Patet consequentia, quia Deus non posset facere quod ista eset vera 'Deus nichil casuat' nisi necessario causaret suam veritatem.

Sed quod sequatur unum ridiculosum patet, quia sequeretur quod avis volando causaret novas entitates in intellectibus angelorum, quod est unum ridiculum. Et consequentia probatur, nam volo quod angeli habeant istam mentalem 'Avis volat'. Tunc si avis volet causabitur in intellectu angeli una entitas, id est [falsitas] <veritas>.
Respondeo: ista propositio 'Deus nichil causat' non potest esse vera, quia se aliquo modo falsificat, unde sicut ista propositio 'Nulla propositio est vera' non potest esse vera quia significat se non esse veram, sic ista propositio 'Deus nichil causat' significat se non esse veram. Hoc declaro, nam significat quod Deus nichil causat, et si nichil causat non causat suam veritatem, et per consequens illa non potest ese vera, quia significat veritatem non esse in ea, quia non potest esse in ea nisi causetur, et sic patet quod duo prima inconvenientia non sufficienter probantur.
Et si dicas: capiatur ista propositio 'Deus aliquid causat de novo', que sit scripta in pariete vel sit in mente Sortis mentalis ei correspondens, et volo quod Deus nichil causet de novo, tunc sequitur contradictio si falsitas distinguitur a propositione falsa, nam bene sequitur 'Hec falsitas est aliquid et hec falsitas causatur a Deo, ergo aliquid causatur a Deo' et tamen nihil causatur a Deo per casum (et intelligo semper causare pro causare de novo), et ita habetur contradictoria quod aliquid causatur a Deo de novo et quod nichil causatur a Deo de novo.
Respondebit aliquis fortasse non admittendo casum quod maneat illa propositio cum sua significatione et quod Deus nichil causet de novo.
Contra, quia non est necesse propter conservationem illius propositionis Deum causare aliquid absolutum neque etiam aliquid respectivum, igitur nichil necesse est de novo causare. Quod non aliquid absolutum manifestum est, non aliquid respectivum probo: quia vel illud respectuum esset falsitas illius propositionis vel aliquid aliud respectivum. Non est dicendum quod illud respectivum sit falsitas illius propositionis quia tunc ipsa esset falsa, et ultra sequitur: ergo ita est sicut per eam significatur, sed per eam significatur Deum nichil causare de novo, ergo ita est quod Deus nichil causat de novo; et tamen causat falsitatem eius de novo, ut concedis, ergo aliquid causat de novo et nichil causat de novo. Sed quod non necesse sit Deum causare aliquid aliud respectivum ab illo propter conservationem illius propositionis patet, quia non est dabile tale respectivum quod Deus necessario causat necessitate conditionata posita, scilicet conservatione illius propositionis.
Ad hoc argumentum difficile est respondere, diceretur tamen quod non est possibile illam conservari et quod Deus nichil de novo causet quin aliquid de novo destruat, scilicet illam significationem illius propositionis, qua destructa iam non est falsitas neque veritas, ut in sequenti instantia declaratur.
Miror tamen quomodo ponitur ibi aliqua entitas que dicatur falsitas distincta a propostitione falsa, cum relatio secundum istam viam non magis habeat esse quam fundamentum et terminus, cum ab illis quodammodo habeat suam entitatem, sed terminus falsitatis non est aliqua entitas, ut terminus falsitatis istius propositionis 'Adam non fuit' non est aliqua entitas, ergo nec ipsa falsitas est aliquid existens. Et confirmatur: quia relatio ei correspondens non est aliquid existens, nam illa non habet pro fundamento aliquid existens, cum solum habeat pro fundamento significatum illius quod non est aliquid existens, ergo nec illa relatio que est falsitas que fundatur in illa propositione que terminatur ad eius significatum est aliquid existens.

Ad tertium quod sequitur unum ridiculosum diceretur quod non est ridiculosum, nisi vera dicantur ridiculosa, sed diceretur quod hoc est verum quia ad motum avis producuntur nove entitates in intellectibus angelorum, et hoc maxime non est inconveniens de entitatibus respectivis, cuiusmodi sunt veritas et falsitas.

Secunda instantia est veritas istius propositionis mentalis 'Deus est' non distinguitur ab ista propositione mentali 'Deus est', igitur. Antecedens patet: illa que non possunt separari non distinguntur, sed illa propositio 'Deus est' non potest esse sine sua veritate, ergo illa propositio 'Deus est' mentalis non distinguitur a sua veritate. Respondeo alicui forsitan videretur propter istud argumentum quod veritas propositionis necessarie non distinguitur ab ipsamet propositione, tamen potest oppositum defendi dicendo quod noticia duo importat, scilicet unum absolutum puta unam qualitatem, et unum respectivum scilicet attingentiam ad obiectum seu representationem obiecti. Ad propositum applicando de propositione mentali, noticia qua cognosco Deum esse est una qualitas cui convenit quod representet Deum esse, et illa qualitas nunquam diceretur propositiso neque vera neque falsa nisi representaret tale significatum. Unde iste terminus 'propositio mentalis' supponit pro una qualitate existente in anima, cognotando talem qualitatem representare ita esse vel non esse. Tunc dico quod si Deus per suam potentiam faceret quod illa qualitas que representat Deum esse non representaret Deum esse, iam non esset vera neque falsa, ymo neque esset propositio. Unde bene concedo quod illa qualitas non potest esse propositio mentalis quin sit vera. Sufficit tamen ad hoc quod veritas distinguatur ab ea, quod illa qualitas que est propositio mentalis possit non habere veritatem. Si tamen representatio illa seu tendentia ad ita esse dicatur veritas dubium est, nam in propositione necessaria forte eius representatio diceretur eius veritas.

Tertia instantia: capiatur ista propositio 'Antichristus erit' que est vera. Si veritas illius propositionis distingueretur ab illa propositione, sequitur quod aliqua entitas fuit quam possibile est nunquam fuisse. Patet de illo respectu quem vocas veritatem qui de facto fuit et tamen possibile est eam non fuisse tanta possibilitate quanta possibile est Antichristum non fore. Respondeo: ista propositio 'Hec veritas fuit', dato etiam quod teneatur illam veritatem distingui ab illa propositione, dependet ex propositione de futuro contingenti, nam relatio ex fundamento et termino dependet. Terminus autem illius veritatis dependet ex una propositione de futuro contingenti, et per eam non solum datur intelligi illam relationem fuisse, sed etiam secundario datur intelligi terminus illius delationis, scilicet Antichristum fore (sed de ista dependentia ex propositione de futuro in modalibus aliquantula fit mentio).

Quarta instantia quam predictis superaddo: est supponendo unum fundamentum quod est verum. Tenendo relationes aliquomodo esse distinctas a suis fundamentis, fundamentum est istud: quod fundamentum et terminus alicuius respectus, saltem natura, debent precedere ipsum respectum. Tunc arguitur sic: fundamentum et terminus istius respectus qui est veritas non precedunt istum respectum, igitur non est ponendus aliquis talis respectus. Antecedens patet, et gratia exempli capio istam propositionem 'Hec est vera' seipsa demonstrata. Fundamentum istius respectus que est veritas est ista propositio 'Hec est vera' et terminus est hanc esse veram. Tunc arguo sic: non est prius natura hanc propositionem esse veram quam quod veritas sit in ea, quia eam esse veram est ipsam habere veritatem, ergo terminus istius respectus non precedit natura ipsum respectum. Et similiter posset argui de falsitate istius propositionis 'Hec est falsa' seipsa demonostrata, solutionem quere sed argumentum quod ponitur pro opposito istius positionis alibi solvitur.

<secunda propositio de veritate propositionis>

Secunda propositio: propositio eo dicitur vera quia qualitercumque per ipsam significatur sententia totali et propositionali esse vel non esse, fuisse vel non fuisse, fore vel non fore, aut possibiliter vel impossibiliter, necessario vel contingenter, ita est vel non est, fuit vel non fuit, erit vel non erit. In ista diffinitione tangitur quare propositio de presenti, de preterito et de futuro dicatur vera, sive sit affirmativa sive negativa sive modalis sive de inesse, que satis patent intuenti diffinitionem, et non de propositione ypothetica.

<primum correlarium>

Ex ista [probatione] <propositione> inferri potest alia: quod si aliqua propositio potest probari esse vera, probatur a priori per argumentum cuius antecedens est copulativa affirmativa composita ex illa propositione et alia que exprimit quid precise significet talis propositio significatione totali et propositionali. Ut ad probandum hanc esse veram 'homo est animal', sic est arguendum: 'homo est animal et ipsa significat precise hominem esse animal, ergo est vera'. Et notanter apponitur 'si potest probari' illa propositio est vera, quia aliquando non potest probari esse vera per tale argumentum, ut hic non est probatio 'hec est vera et hec significat hanc esse veram, ergo hec propositio 'hec est vera' est vera', ymo est petitio principii, quia antecedens est eque ignotum sicut consequens.

<secundum correlarium>

Ex ista propositione sequitur alia: quod quecunque propositio potest probari esse falsa probatur a priori per argumentum cuius antecedens est propositio copulativa affirmativa composita ex contradictoria eius et propositione que significat ipsam sic significare significatione totali. Ut probatur hanc esse falsam 'homo est asinus', sic: 'nullus homo est asinus et ista 'homo est asinus' significat quod homo est asinus, ergo est falsa'. Et notanter dicitur 'ex contradictorio', quia non satis esset sumere subcontrariam, et hoc est quia subcontraria possunt stare in veritate.

Sed contra istam diffinitionem instaret: aliquis stat quod aliqua propositio significet precise sicut est et tamen sit falsa, ergo etiam stat quod aliqua propositio sit falsa que significat sicut est de sententia totali et propositionali. Consequentia videtur nota, quia idem est dicere 'precise significat sicut est' et 'significat sicut est de significatione totali et propositionali'. Antecedens patet, quia ista propositio 'Deus est et homo est asinus' significat precise sicut est, et tamen est falsa, igitur. Maior patet, quia significat sicut est et non aliter quam sicut est, ergo significat precise sicut est. Antecedens patet, quia significat Deum esse, et Deum esse est sicut est et non aliter quam sicut est, ergo significat precise sicut est. Consequentia tenet ab exponente ad exposita.
Respondeo: de hac materia differendum est usque ad materiam exponibilium, tamen quantum spectat ad presens dici potest quod illa est falsa 'hec propositio precise significat sicut est', illa enim est de copula exclusa et sic habet exponi 'hec propositio significat sicut est et hec propostio non aliter est significans quam sicut est', quod est falsum, ut probat argumentum. Ista tamen posset concedi 'hec propositio significat precise sicut est', ut exclusio a parte predicati se tenet, et sensus sit 'hec propositio significat id quod est sicut est et non aliter quam sicut est'. Et per hoc patet quid esset dicendum de istis propositionibus 'hec propositio significat totaliter sicut est', 'aliqualiter est totaliter qualiter ista propositio significat', ille enim sunt vere, et iste false 'totaliter significat sicut est', 'hec propositio totaliter sicut significat est'. Patet igitur ad argumentum quod illa est concedenda 'hec propositio significat precise sicut est' et ille sensus est verus: 'significat sicut est et non aliter quam sicut est', ut est propositio de copulato. Sed de his suis locis relinquuntur discutienda. Satis tamen est in proposito dicere: propositio vera est que de significatione totali, primaria et adequata significat sicut est. Per illa tamen dicta subtilius et verius exprimeretur quid sit propositio vera, ut patuit, que multum veritatem investiganti dicantur.

<tertia propositio: de veritate et falsitate affirmative>

Tertia propositio: licet omnis propositio affirmativa cuius subiectum et predicatum pro diversis supponunt sit falsa, non tamen si subiectum et predicatum pro eodem supponunt propter hoc est vera. Prima pars probatur, quia si subiectum et predicatum pro diversis supponant et sit affirmativa iam denotabitur quod una res sit alia ab eo diversa quod est impossibile. Secunda pars probatur de multis propositionibus que sunt affirmative false cuius subiectum et predicatum pro eodem supponunt. Primo de ista 'Omnis homo omnis homo est' que est falsa et tamen subiectum et predicatum pro eodem supponunt. Similiter de ista 'Aliquod animal omnis homo est'. Secundo de ista 'Deus necessario est creans' que est falsa et tamen subiectum et predicatum pro eodem supponunt secundum communiorem opinionem (oppositum tamen est verum, ut in materia ampliationum et modalium clare ostenditur). In insolubilibus possit dari instantia, sed de eis non est tractatus specialis in hoc libro, ideo omitto. In exponibilibus etiam possit instantia dari, ut de ista 'Deus contingenter est Deus' que est falsa et subiectum et predicatum pro eodem supponunt si teneatur quod predicatum supponit. Credo tamen quod raro invenietur instantia in propositione affirmativa non exponibili et in qua nulla ponitur distributio si subiectum et predicatum pro eodem supponunt quin sit vera. Si tamen inveniatur aliqua instantia bene quidem quia iam negatur hoc esse efficax argumentum ad concludendum propositionem affirmativam esse veram per hoc quod subiectum et predicatum pro eodem supponunt.

Ista tamen consequentia est bona: est vera ergo subiectum et predicatum pro eodem supponunt. Omnis tamen affirmativa falsa est ratione aliquorum diversorum pro quo denotatur verificari propositio, quod enim ista sit falsa 'Omnis homo omnis homo est' hoc est propter hoc quod denotatur Sortem esse Platonem. Ideo concedi possitt quod omnis affirmativa est falsa ratione diversitaris et omnis affirmativa est vera ratione idemptitais, non quidem idemptitatis suppositionis, quia hoc est sophistice aspicere, sed idemptitatis verificationis.

Et si arguas contra istam propositionem: ista est vera 'Homo non contingenter non est asinus' et tamen subiectum et predicatum non supponunt pro eodem, ergo propositio est falsa. Maior patet, quia equivalet uni disiunctive vere, scilicet iste 'Homo necessario est asinus vel homo impossibiler est asinus' et illa est vera. Ad istud argumentum dico quod ista regula debet intelligi si talis propositio sit pure affirmativa, ita quod ad sui veritatem vel in eius expositione non includat unam negativam gratia forme. Hoc patet per exemplum de ista propositione 'Non tantum homo non est asinus' que est vera, sicut patet exponendo, saltem si teneatur communis logicorum expositio et tamen subiectum et pedicatum non supponunt pro eodem.

<quarta propositio: de falsitate negativae>

Quarta propositio: omnis propositio affirmativa cuius subiectum vel predicatum pro nullo supponit est falsa (utrum autem hec regula habet veritatem in propositione affirmativa de predicato infinito alias videbitur). Ex quo patet quod omnes iste sunt false 'Chymera est chymera', 'Homo irrationalis est homo irrationalis', et sic de similibus. Neganti istam regulam posset probari, nam capta ista propositione 'Homo irrationalis est homo irrationalis' probo eam esse falsam, nam sequitur bene 'Homo irrationalis est homo irrationalis, ergo homo irrationalis est homo' et per conversionem simplicem 'Homo est homo irrationalis', et ultra sequitur 'ergo aliquis homo est irrationalis' (non enim est intelligibile esse hominem irrationalem quin sit homo), ergo de primo ad ultimum sequitur 'Homo irrationalis est homo irrationalis, ergo aliquis homo est irrationalis'. Et ita arguitur quod ista est falsa 'Chymera est chymera', quia bene sequitur 'Chymera est chymera, ergo ens compositum ex impossibilibus posse componi est ens compositum ex impossibilibus posse componi' [quod est impossibile], ex qua deducitur quod aliquod ens est compositum ex impossibilibus posse componi, quod est impossibile. Dictum autem Boetii in quo ait 'nulla est verior predicatio illa in qua idem predicatur de seipso' ut plurimum verum est et non universaliter, cum sepissime fallat, ideo non est immorandum in assignatione exceptionum ab illa regula. Ista etiam regula habet intelligi in pure affirmativa non negativa, que non includit negativam in sua exposistione, quod additur propter istas propositiones 'Non tantum chymera non est chymera', 'Chymera non contingenter non est chymera', que sunt vere etiam tenendo exponibiles esse cathegoricas (licet de prima specialis sit difficultas, ut in materia exponibilium ostendetur). Neque regule obstat de ista propositione 'Chymera est animal si est rudibile', ipsa enim simpliciter falsa est, quia bene sequitur 'Chymera est animal si est rudibile, ergo animal si est rudibile est chymera' per conversionem simplicem. Sed consequens est falsum, quia omnes descendentes sunt false, nam si aliqua est vera maxime ista 'Hoc animal si est rudibile est chymera' demonstrando id quod demonstrandum est ad hoc quod sit vera. Sed probo quod illa sit falsa, quia sequitur bene 'Nulla chymera est chymera, hoc animal si est rudibile est chymera, ergo hoc animal si est rudibile non est chymera'. Sed premisse sunt vere per te, ergo et conclusio et consequentia est in ferio (sed de huius resolutione diffuse tractatur in materia de conditionatis).

<quinta propositio: de falsitate negative>

Quinta propositio: non sequitur est propositio negativa et subiectum et predicatum pro eodem supponunt ergo est falsa. Hec patet, nam ista est vera 'Homo aliquod animal non est' et tamen subiectum et predicatum supponunt pro eodem . Similiter ista est vera 'a.homo non est animal', supposito quod ly 'a' faciat supponere confuse tantum terminum immediate sequentem, et tamen subiectum et predicatum pro eodem supponunt.

<sexta propositio: de veritate negative>

Sexta propositio: due sunt cause sufficientes ad hoc quod propositio negativa dicatur vera. Prima est quod subiectum vel predicatum pro nullo supponat, quod debet intelligi de pure negativa, nam ista est  falsa 'Chymera contingenter non est chymera' et tamen subiectum pro nullo supponit. Secunda causa sufficiens ad veritatem negative est quod subiectum et predicatum pro omnino diversis supponant. Et ideo ista consequentia est bona 'Ista propositio est negativa et subiectum vel predicatum pro nullo supponit, ergo est vera', etiam illa consequentia est bona 'Ista propositio est negativa et subiectum et predicatum pro diversis supponunt, ergo est vera', et hoc semper loquendo de pure negativa. Ex dictis satis patet quod quicquid requiritur ad veritatem affirmative illud requiritur ad falsitatem negative contradictorie, et quid sufficit ad falsitatem affirmative illud sufficit ad veritatem negative contradictorie. Et certe ad cognoscendum veritatem vel falsitatem negative multum confert aspicere ad veritatem vel falsitatem sue contradictorie affirmative.

<prima propositio de possibilitate propositionis>

De possibilitate ponuntur alique propositiones. Prima: propositio non dicitur possibilis eo quod possit esse vera, similiter non dicitur impossibilis ex eo quod non possit esse vera. Patet quia tunc sequeretur quod illa propositio 'Nulla propositio est negativa' esset impossibilis. Patet, quia non potest esse vera, quia si ipsa esset vera aliqua propositio est negativa puta ipsamet (sed de istis propositionibus habentibus reflexionem alibi habet videri).

<secunda propositio de possibilitate propositionis>

Secunda: propositio ideo dicitur possibilis, quia qualitercunque per ipsam significatur, significatione totali et propositionali, ita potest esse manente significatione terminorum. Ut ista est possibilis 'omne existens est Deus', quia possibile est ita esse quod omne existens sit Deus, unde si solus Deus esset omne existens esset Deus. Et notanter ponitur in diffinitione 'totali significatione', quia ad videndum possibilitatem propositionis non sufficit aspicere ad significationem partialem, inadequatam seu secundariam, sed oportet aspicere ad significationem totalem, adequatam seu primariam. Sed contra ista diffinitionem sunt alique instantie.

Prima est: si ista diffinitio esset bona sequeretur quod ista non esset possibilis 'omne existens est Deus', sed consequens est falsum, igitur. Consequentia probatur, quia non est possibile ita esse qualitercumque ipsa significat, ergo non est possibilis. Antecedens patet, quia ista propositio 'omne existens est Deus' significat Sortem esse Deum, et hoc non est possibile. Ad hoc argumentum responderi posset quod licet significet Sortem esse Deum, non tamen de significatione totali, ipsa enim de significatione totali significat omne ens esse Deum, et hoc est possibile, nam si ponatur quod solus Deus sit, tunc omne ens est Deus.

Additur tamen communiter in diffinitione 'qualitercunque significat vel significare potest', quia licet non possibile sit ita esse sicut per eam significatur, tamen possibile est ita esse sicut per eam potest significari, significatione accepta ex acceptione terminorum (de qua statim dicetur). Ut posito quod Deus solus esset, precise significaret hoc ens esse Deum, et ita esset. Sed animadvertere debes quod si in hac materia fueris argumentatione coactus dicere veritatem, recurre ad iam dicta de ista 'omne existens est Deus', et de modo descendendi in materia de descensu agitur.

Tertia instantia est probando idem quod prius, quod ista non sit possibilis 'omne existens est Deus', quia qualitercunque ipsa significat vel significare potest non est possibile ita esse. Patet, quia ipsa significat omne existens quod est, et quod fuit, et quod erit, et quod potest esse, esse Deum, sed hoc non est possibile, igitur. Minor patet, quia propositio significat quicquid termini significant, sed iste terminus 'existens' significat omne existens quod est, et quod fuit, et quod erit, et quod potest esse, cum iste terminus 'significat' ampliet ad illud quod est, quod fuit, et quod erit, et quod potest esse, ergo ista propositio omne existens quod est, et quod fuit, et quod erit, et quod potest esse, esse Deum significat.

Quarta instantia est probando quod in diffinitione non debet addi illa particula 'manente significatione terminorum', nam si hoc esset verum sequeretur quod multe propositiones que sunt possibiles dicerentur impossibiles. Consequentia probatur. Tum, primo, de ista propositione ''a' imponitur ad significandum', que non potest esse vera nisi 'a' imponatur ad significandum, ergo iam non manet significatio terminorum. Tum, secundo, quia ista non esset possibilis 'hec est vera 'homo est asinus'', quod videtur falsum, nam est possibile quod ista propositio 'homo est asinus' significet hominem esse animal, quod facto ista est vera 'homo est asinus'. Sed quod non sit possibilis probatur: tum primo, quia non potest ita esse sicut per eam significatur manente significatione terminorum. Tum, quia bene sequitur: 'hec est vera 'homo est asinus', ego homo est asinus'. Sed consequens est impossibile, ergo et antecedens. Et consequentia probatur per Aristotelem in postpredicamentis, qui dicit quod ad propositionem esse vera ad ita esse est bona consequentia et econtra, quia ab eo quod res est vel non est oratio vera vel falsa dicitur. Ergo bene sequitur: hec est vera 'homo est asinus', ergo ita est quod homo est asinus.

Pro solutione istorum argumentorum solet poni talis distinctio: duplex est significatio propositionis. Quedam est que attenditur ex parte significationes terminorum: hoc modo propositio significat quicquid termini significant, et ideo ista significatio convenit propositioni quandocunque termini significant, et nunquam variatur manente significatione terminorum. Et penes istam significationem non attenditur veritas vel falsitas propositionis, neque possibilitas neque impossibilitas, sicut bene probat argumentum. Alia est significatio propositionis que convenit propositioni ex acceptione terminorum in tali propositione: hoc modo propositio significat illa pro quibus termini accipiuntur, et istam significationem potest mutare propositio (ut dicitur communiter, sed forte est falsum, ut in secundo capitulo declaratur) secundum quod termini pro aliis et aliis accipiuntur. Unde ista propositio 'omne existens est Deus' significat Sortem esse Deum, quia ly 'existens' supponit pro Sorte, et ante creationem mundi non significabat Sortem esse Deum, quia ly 'existens' non supponebat pro Sorte. Et secundum istam significationem attenditur veritas vel falsitas propositionis, possibilitas vel impossibilitas, et sic de singulis. Ideo, cum in istis diffinitionibus ponitur 'manente significatione terminorum' debet glosari: id est, manente eadem acceptione terminorum.

Ex quo patet quod ista propositio est possibilis ''a' imponitur ad significandum'. Et cum dicitur quod non potest ita esse sicut per eam significatur manente significatione terminorum, hoc nego. Et cum probatur, quia si ista sit vera ''a' imponitur ad significandum', iam variatur significatio, distinguo: aut significatio, id est, nova impositio terminorum, et sic concedo, aut quod variatur significatio, id est, acceptio terminorum in tali propositione, et sic nego. Nam dato quod 'a' imponatur ad significandum, adhuc dicendo ''a' imponitur ad significandum' ibi ''a'' supponit pro illa voce 'a', sive imponatur ad significandum sive non.

Ex quo sequitur ulterius quod ista propositio est possibilis 'hec est vera 'homo est asinus'', quia potest ita esse sicut per eam significatur manente eadem acceptione terminorum in illa propositione. Nam posito quod ista propositio 'homo est asinus' significaret hominem esse animal, tunc ista esset vera 'hec est vera 'homo est asinus'', ergo ita est in re quod hec est vera homo est asinus. Et si dicas: bene sequitur 'hec est vera 'homo est asinus', ergo ita est in re quod homo est asinus', sed consequens est impossibile, ergo et antecedens. Respondetur quod illa consequentia non valet, sed oportet sic arguere: 'hec est vera 'homo est asinus', et significat hominem esse asinum, ergo ita est quod homo est asinus', sed sicut consequens est falsum, ita totale antecedens, quia partes adinvicem repugnant. Et sic patet quid sit dicendum ad Aristotelem qui dicit quod ab propositionem esse veram ad ita esse est bona consequentia. Dico quod verum est si in antecedente significatio talis propositionis exprimatur, sicut dictum est, ita quod in antecedente ponatur propositio exprimens talem significationem.

Et si obiicias: non sequitur, etiam addita tali propositione in antecedente, ut non sequitur 'hec est vera 'homo est asinus', et significat hominem esse asinum, ergo homo est asinus', quia antecedens est possibile et consequens impossibile. Possibilitas antecedentis declaratur, quia casu posito quod 'homo est asinus' significet tantum quantum ista 'homo est animal', tunc ille due premisse sunt vere, scilicet 'hec est vera 'homo est asinus'' et 'significat hominem esse asinum'. Respondeo: ille due premisse adinvicem repugnant, in illa enim 'hec propositio significat hominem esse asinum' ly 'significat' appellat significationem huius quod est hominem esse asinum, puta huius quod est hoc esse hoc, per primum 'hoc' demonstrando hominem et per secundum 'hoc' demonstrando asinum. Cum autem ponitur quod illa 'homo est asinus significet tantum quantum hec propositio 'homo est animal', sic dicendo 'homo est asinus significat hominem esse asinum' ly 'significat' appellat aliam significationem, scilicet huius quod est hominem esse animal. Et ad formam argumenti que videtur difficilis, cum dicitur ille due sunt vere casu posito, respondeo casu illo posito non est eadem propositio que est modo. Sicut enim non est eadem propositio ista 'homo est asinus' secundum impositionem quam nunc habent termini, et mutando illam impositionem illorum terminorum, sic etiam, cum dico 'hec propositio 'homo est asinus' significat hominem esse asinum', si auferatur significatio quam nunc habet ly 'hominem esse asinum', tunc non est eadem propositio.

Et si dicas: tunc sequitur quod ista est necessaria 'hec propositio 'homo est asinus' significat hominem esse asinum'. Patet, quia non potest esse falsa manente significatione terminorum. Respondeo: licet non posset esse falsa, tamen potest aliter esse quam ipsa nunc de facto significat, ita videlicet quod, demonstrato illo significato, hec est vera 'hoc potest esse aliter', clarum enim est quod illa propositione non existente ipsa non significat hominem esse asinum.

Sed adhuc instaret aliquis quod ista non sit possibilis 'hec est vera 'homo est asinus''. Patet, quia pari ratione ista esset possibilis 'hec est falsa', per ly 'hec' demonstrando illam propositionem 'hec non est falsa', in qua ly 'hec' demonstrat seipsam. Quod si conceditur, infero: ergo possibile contradicit necessario. Patet sic: ista est necessaria 'hec non est falsa', per ly 'hec' demonstrando seipsam, quia non potest aliter esse quam per ipsam significatur, et tamen illa est sua contradictoria, quia sunt due singulares una affirmativa et alia negativa, neque alique conditio deest ad contradictorias. Respondeo: quantum ad presens dici potest illa propositio est contingens se ipsa demonstrata, licet enim illa non posset esse falsa, tamen potest aliter esse quam per ipsam significatur vel significari potest a parte rei. Nam ponatur quod illa vocalis 'hec non est falsa' significet quod homo est asinus, aliter est a parte rei quam per eam significabatur, nam significabatur quod illa 'hec non est falsa' est falsa, et ita est.

Quinta instantia: si illa diffinitio propositionis possibilis esset bona, sequeretur quod ista propositio 'Adam non fuit' non esset possibilis. Sed consequens est falsum, quia ista propositio 'Adam non fuit' aliquando fuit vera, puta ante productionem ipsius Ade, ergo est possibilis. Sed consequentia probatur, quia non potest ita esse sicut per eam significatur, igitur. Antecedens patet, quia ipsa significat Adam non fuisse, et non potest esse quod Adam non fuerit. Ad hoc argumentum solet dici quod duplex est impossibile: quoddam est impossibile simpliciter, aliud est impossibile secundum quid. Unde impossibile simpliciter est illud quod est impossibile in ordine ad quamlibet differentiam temporis, et est illud quod sic se habet quod non potest neque potuit neque poterit sic esse sicut per ipsum significatur. Et hoc modo ista propositio 'Deus non est' diceretur impossibilis, et hoc modo repugnat propositioni impossibili quod sit, aut fuerit, aut quod possit esse vera. Aliud est impossibile secundum quid, puta quo ad aliquam differentiam temporis, et hoc modo propositio falsa de preterito est impossibilis, quia postquam fuit falsa impossibile est quod sit vera. Ut ista propositio est impossibilis secundum quid 'Adam non fuit', quia impossibile est quod Adam non fuerit, et hoc tenendo quod ad preteritum non est potentia. Preter istud tamen duplex impossibile iam dictum solet assignari aliud impossibile, quod vocatur impossibile per reflexionem, sicut ista propositio est impossibilis 'hoc est impossibilis' seipsa demonstrata, ipsa tamen dicenda simpliciter contingens, quia sua contradictora est contingens.

<prima propositio de necessitate propositionis>

De propositione necessaria ponuntur alique propositiones. Prima: propositio non dicitur necessaria eo quod non possit esse falsa manente significatione terminorum in tali propositione. Ista propositio probatur: primo quia tunc sequeretur quod ista propositio esset necessaria 'Aliqua propositio est particularis', quia non potest esse falsa quia si sit falsa ipsa est et si ipsa est aliqua propositio est particularis. Secundo patet de ista 'Anima Sortis non est' que est contingens posito quod in mente Sortis et tamen non potest esse falsa, quia si esset falsa Sortes non esset neque etiam anima eius et per consequens ipsa non esset quod repugnat, scilicet quod non sit et quod sit falsa.

<secunda propositio de necessitate propositionis>

Secunda: propositio non dicitur necessaria quia qualitercumque per ipsam significatur vel significari potest necese est ita esse, quia tunc sequeretur quod ista esset necessaria 'Omne ens est Deus' posito casu quod solus Deus esset, tunc enim non significaret nisi Deum esse et hoc est necesse. Item sequeretur quod ista propositio 'Omne ens est' non esset necessaria, quia aliqualiter per ipsam significatur scilicet Sortem esse et non est necesse ita esse.

<tertia propositio de necessitate propositionis>

Tertia: propositio dicitur necessaria quia non potest aliter esse quam per ipsam significatur vel significari potest de significatione totali et adequata seu primaria et hoc manente significatione terminorum in tali propositione. Et si arguas: tunc sequeretur quod ista non esset necessaria 'Omne ens est', quia non est necesse ita esse sicut per eam significatur,quia per eam significatur Sortem esse et hoc non est necese. Ad hoc respondeo quod necesse est ita esse sicut per eam significatur significatione totali, sed nego quod ista proposito 'Omne ens est' significatione totali significet Sortem esse, sed significat significatione totali omne ens esse.

Et adverte quod si in istis diffinitionibus ponatur ista particula 'qualitercunque' intelligendo qualitercumque et quocunque modo significat, possunt fieri multe importunationes contra diffinitiones assignatas. Ideo melius est dicere quod per 'qualitercunque' intelligitur: id est, de significatione adequata. Et similiter debet intelligi in diffinitione propositionis possibilis, unde arguebatur contra diffinitionem propositionis possibilis quod ista esset impossibilis 'Omne ens est Deus' quia significat Sortem esse Deum, et sic facilius solvitur argumentum.
Et memorandum est quod sicut dictum est duplex esse impossibile, simpliciter et secundum quid, ita dicendum est duplex esse necessarium, scilicet simpliciter et per se, aliud secundum quid seu per accidens. Unde necessarium simpliciter seu per se est necessarium quo ad omnem differentiam temporis. Et est illud quod qualiter significat sententia totali et propostitionali taliter necessario est et taliter necesario fuit et necessario erit. Aliud est [impossibile] <necessario> per accidens seu quo ad aliquam differentiam temporis, et est illud quod necessario est vel quod necessario fuit, taliter quod non potest aliter esse virtute divina quam ipsum significat. Et hoc modo est necessarium Adam fuisse, quia non potest [t]aliter esse, et hoc tenendo quod ad preteritum nulla est potentia. Et de isto solet poni una regula: omnis propositio affirmativa de preterito vera est necesaria, cuius exceptiones aliis locis declarantur.

<dubium circa totam istam materiam>

Sed finaliter circa totam istam materiam quero unum dubium: utrum propositio mentalis vera contingens possit falsificari. Et notanter apponitur 'falsificari', aliud est enim posse propositionem esse falsam et aliud posse falsificari. Unde non est dubium quin propositio mentalis vera contingens potest esse falsa, sed dubium est apud doctores an possit falsificari, id est, postquam fuit vera an possit esse falsa quia propositio falsificatur quando postquam fuit vera de novo est falsa.

Ad dubium respondent aliqui quod propositio mentalis vera contingens postquam est vera non petest falsificari. Et si queratur quare magis de mentali quam de vocali. Ad hoc adducitur una ratio, pro qua suppono quod propositio mentalis naturaliter significat et, per consequens, necesario significat illud quod significat, sed non vocalis. Tunc arguo sic, et capio istam mentalem 'Sortes currit', quam volo esse veram: ista significat naturaliter Sortem currere in tempore presenti, ergo postquam naturaliter significat semper idem significat, ergo postquam Sortes desinit currere significat Sortem in tali tempore in quo currebat cucurrisse, neque valet dicere quod ipsa est falsa, quia significat Sortem currere eo tempore quo Sortes non currit. Nam contra hoc arguitur: quando Sortes currebat ista proposito 'Sortes currit' non significabat Sortem currere in isto tempore, ergo nunc non significat Sortem currere in isto tempore. Patet consequentia quia naturaliter significat, ergo idem semper significat, ergo habetur intentum quod postquam Sortes desinit currere illa mentalis significat Sortem cucurrisse illo tempore in quo currebat, quia aliter mutaretur eius significatio quod non est possibile quia naturaliter significat. Et sic propter istam rationem tenent aliqui quod propositio mentalis contingens vera non potest falsificari.

Dico tamen quod si teneretur distinctio illa de significatione propositonis, probabilius est dicere quod propositio mentalis contingens vera potest falsificari. Ad cuius intelligentiam videretur applicanda in proposito distinctio illa prius posita, scilicet quod duplex est significatio propositionis. Quedam est que convenit propositioni ex parte significationis terminorum, et illa semper convenit propositioni mentali nec unquam variatur sicut nec significatio terminorum, et hoc modo ista propositio 'Sortes est currens' significat illud quod ille terminus 'Sortes' puta Sortem qui est et qui fuit, qui erit et qui potest esse, et ly 'est' connotat vel consignificat tempus presens quod est vel quod fuit vel quod erit vel quod potest esse. Ex quo sequitur quod ly 'est' tempus preteritum significat quia tempus preteritum est illud quod erit vel quod fuit vel potest esse tempus presens, dicitur tamen communiter quod non significat tempus preteritum propter appellationem rationis quam ponunt de ly 'preteritum' propter illud verbum 'significat'. Alia est significatio propositionis mentalis que convenit propositioni ex acceptione terminorum, et ista significatio variatur ut solet dici secundum quod temini pro alio vel alio accipiuntur, et secundum hoc diceretur quod ista significatio secunda, a qua sumitur veritas propositionis sicut dictum est, non convenit propositioni naturaliter et necessario, et ista significatio variat sicut variatur acceptio teminorum, et sicut acceptio teminorum non convenit propositioni mentali naturalite sic nec ista significatio.

Ex quo patet correlarium quod postquam Sortes cucurrit ista propositio 'Sortes currit' significat Sortem cucurrisse in isto tempore presenti in quo sumus. Et huius ratio est quia ly 'est' accipitur pro isto tempore in quo sumus. Et si queras nonne ista propositio 'Sortes currit' significat sortem cucurrisse in isto tempore preterito quod erat presens quando currebat. Ad istud respondetur quod non significat Sortem cucurrisse ista secunda significatione de qua est loquendum, et huius ratio est quia ly 'est' non supponit pro eodem tempore presenti pro quo prius supponebat quia [non] <nunc> accipitur pro tempore quod nunc est presens et tunc accipiebat pro tempore quod erat presens. Et secundum hoc argumentum presupponebat falsum quod illa significatio penes quam attenditur veritas vel falsitas propositionis conveniat propositioni naturaliter et necessario.

Ex ista ergo solutione formaretur argumentum contra predictum modum dicendi, quia si ille modus dicendi sit verus sequitur etiam quod propositio vocalis contingens non posset falsificari, cum ipsa non mutet significationem absque nova impositione terminorum. Quod si concedadur sequitur primo quod propter corruptionem rerum termini non desinerent supponere in vocali ut puta si in pariete sit ista scripta 'Petrus est existens' et postea Petrus desinat esse, illi termini non desinerent supponere quia si desinerent supponere illa propositio fieret falsa. Si concedas quod non desinerent supponere, contra quia post corruptionem tales temini non verificarentur in ordine ad talem copulam ergo non supponerent. Sequeretur secundo quod ista esset impossibilis 'Omne ens est Deus. Patet quia illa possibilitas propositionis habet sumi penes significationem terminorum secundum illum modum, talem autem significatonem aspiciendo illa esset impossibilis ut uno argumento prius arguebatur. Si igitur talis possibilitas oritur ex significatione accepta ex acceptione terminorum, habet dicere ut videtur quod ipsa potest verificari et falsificari.



Última actualización: agosto de 2005
 
 

[Universidad][Sugerencias][Filosofía][Homepage]