10. De descensu

 

 
 
 
 
 
 

1. In hoc decimo capitulo de aptissima disputationis argumentatione que descensus dicitur conveniens est pertractare, in quo talis conclusio proponitur defendenda: Omnis descensus debite factus est bona consequentia et, econverso, omnis ascensus debite factus est bona consequentia.
Hec conclusio probatur, quia si descensus non concedatur bona consequentia, et similiter ascensus, periret omnis modus cognoscendi veritatem propositionis ex parte suppositionis. Veritas enim propositionis in qua est distributio, per descensus copulativum agnoscitur; et propositionis in qua est terminus supponens determinate, per descensum disiunctivum; et termini supponentis confuse tantum, per descensum disiunctum vel copulatum. Quid enim aliud est termini distribui quam accipi pro suis significatis copulative, et terminus supponere determinate quam accipi pro suis significatis disiunctive, et terminum supponere confuse tantum accipi pro suis significatis disiunctim vel copulatim. Illam ergo acceptionem explicare est descendere. Si igitur negetur descensus nil solidum remanet ad cognoscendam veritatem propositionis ex parte suppositionis.
De bonitate ascensus patet per Aristotelem Secundo Priorum, qui inductionem ponit esse bonam consequentiam. Inductio autem quidam ascensus est ad terminum distributum et sicut ad illum valet consequentia, ita etiam ad alios supponentes confuse tantum vel determinate consimili ratione valet ascensus.
Ex ista declaratione patet quod cum omnis descensus sit copulativus vel disiunctivus, copulatus vel disiunctus, sub termino supponente discrete non potest fieri descensus: descensus enim consequentia est a termino communiter accepto ad eius singularia. Ideo, in ista argumentatione non est descensus, licet sit bona consequentia: 'Isti homines currunt, ergo iste homo currit et iste homo currit', si enim demonstrarem tres homines, ly 'homines' tantum supponit pro illis tribus coniunctim, et pro nullo eorum divisim supponit, cum de nullo eorum verificetur. Neque valet dicere quod capiendo ly 'iste' divisive ibi est descensus, quia, ut alias dictum est, tunc capitur loco unius copulative, scilicet istius 'iste homo currit et iste homo currit et iste homo currit', et qualitercumque fiat non potest salvare quod fiat descensus de ly 'homines' per istud singulare 'iste homo', cum non verificetur de illo singulari qualitercunque accipiatur ly 'homines'.
2. Contra istam conclusionem arguitur primo sic: non sequitur "Omne currens est asinus, ergo hoc currens est asinus et hoc currens est asinus", casu posito quod soli homines currant et in consequente demonstrantur homines, et tamen est descensus, puta copulativis, igitur non omnis descensus est bona consequentia. Maior probatur, quia antecedens illius consequentie est possibile et consequens impossibile. Et consimiliter arguitur quod ascensus non semper sit bona consequentia, quia non sequitur 'Hoc currens non est asinus et hoc currens non est asinus et sic de aliis ergo nullum currens est asinus', posito quod soli homines current et illi demonstrantur, cum antecedens sit necessarium et consequens contingens, igitur non omnis ascensus est bona consequentia.
Pro solutione sciendum est quod non est inconveniens aliquam universalem esse possibilem cuius quelibet singularis est impossibilis, patet de ista propositione 'Omne currens est asinus', posito quod soli homines currant, illa enim est possibilis et tamen quelibet singularis est impossibilis. Similiter ista 'Omne quod demonstratur est asinus', posito casu quod solus homo demonstretur, est possibilis et tamen quelibet singularis est impossibilis. Etiam aliqua universalis est impossibilis cuius quelibet singularis est possibilis, ut patet de ista 'Omne instans est corruptum', que est impossibilis naturaliter loquendo, et tamen quelibet singularis est possibilis. Similiter de ista 'Nullus homo est', quelibet singularis est possibilis et tamen ipsa est impossibilis. Et consimiliter ista 'In nullo instanti futuro Deus erit', quelibet singularis est possibilis et tamen ipsa est impossibilis. Etiam non est inconveniens dare aliquam universalem necessariam cuius quelibet singularis est contingens, ut ista est necessaria secundum Aristotelem: 'Omnis homo est', et tamen quelibet singularis est contingens. Etiam non est inconveniens dare aliquam universalem contingentem cuius quelibet singularis est necessaria, ut patet de ista 'Omne ens est Deus', posito quod solus Deus sit, ipsa enim est contingens et tamen quelibet eius singularis est necessaria, cum non habeat nisi istam 'Hoc ens est Deus'. Similiter ista 'Nullum animal est asinus', posito quod solus homo sit, est contingens et tamen quelibet singularis est necessaria. Demonstrato enim quolibet homine ista est necessaria 'Hoc animal non est homo', et quelibet alia. Sed dare aliquam universalem veram cuius singulares sint false, extra insolubilium materiam non est possibile, neque econverso, sicut dat quidam doctor [Petrus de Aliaco] istam 'Neutrum contradictoriorum contingentium necessario est verum', quam dicit esse falsam eo quod sua contradictoria est vera, scilicet ista 'Alterum contradictoriorum contingentium necessario est verum' et tamen quelibet singularis est vera. Sed dico istam esse veram 'Neutrum contradictoriorum contingentium necessario est verum', bene enim sequitur 'Nullum contingens necessario est verum, utumque contradictoriorum contingentium est contingens, ergo neutrum contradictoriorum contingentium necessario est verum'. Consequentia est in celarent et premisse sunt vere, igitur et conclusio, ideo dico illam esse veram et singulares eius esse veras, similiter suam contradictoriam esse falsam et quamlibet eius singularem esse falsam. Sed dare aliquam universalem que potest esse vera cuius singulares non possunt esse vere non est inconveniens, ut ista propositio 'Nullum ens demonstratur' potest esse vera, et tamen singulares, saltem de pronominibus demonstrativis loquendo de mentalibus, non possunt esse vere, scilicet iste 'Hoc ens non demonstratur' et 'Hoc ens non demonstratur'. Si enim ille sunt vere, iam per ly 'hoc' aliquid demonstratur et ita sunt false. Nec tamen propterea probaretur illum descensum non esse bonam consequentiam: 'Nullum ens demonstratur, ergo hoc ens non demonstratur et hoc ens non demonstratur, et sic de aliis', ut dictum est in regulis generalibus consequentiarum, non est inconveniens quod sit aliqua bona consequentia cuius antecedens potest esse verum et consequens non potest esse verum, sumendo 'antecedens' et 'consequens' pro ipsis propositionibus et non pro significatis. Nec tamen est admittendum quod sit antecedens verum et consequens falsum, si enim illud antecedens sit verum consequens non erit et ita non erit falsum.
Ut deductum est de singularibus ex parte termini distributi, sic etiam dici posset de singularibus ex parte termini supponentis determinate. Et si enim non sit dabilis propositio de termino supponente determinate vera cuius quelibet singularis est falsa, dabilis est tamen aliqua necessaria cuius quelibet singularis est contingens, ut ista est necessaria 'Ita est sicut per alterum contradictoriorum contingentium significatur', illa enim est necessaria et tamen quelibet singularis est contingens descendendo ex parte de ly 'alterum'. Et ita posset deduci in aliis sicut deductum est de propositione universali. Et notanter fuit appositum 'de singularibus termini supponentis determinate', quia ex parte termini supponentis confuse tantum bene datur indefinita vera cuius singulares sunt false, ut ista est vera 'a.homo non est animal', et quelibet singularis est falsa, sumpta ex parte de ly 'homo', et ratio est quia non oportet illam reddi veram ex parte alicuius singularis in ordine ad distributionem, cum talis sit natura suppositionis confuse tantum.
Sed contra predicta obiiceret aliquis quod non omnis descensus sit bona consequentia, et similiter ascensus, quia tunc ex necessario sequeretur contingens et ex possibili impossibile, cum enim ex universali inferentur singulares per descensum si universalis sit possibilis et singulares impossibiles, tunc ex possibili sequeretur impossibile. Similiter, si universalis sit necessaria et singulares contingentes, tunc ex necessario sequeretur contingens. Respondeo ex talibus universalibus non inferuntur singulares nisi cum aliqua additione posita in antecedente, sicut debet fieri in descensu, que vocatur constantia vel medium antiquum. Unde constantia est propositio de secundo adiacente sive sit de ly 'est', de ly 'fuit' aut de ly 'erit', aut etiam de ly 'potest', et non precise propositio de 'est' secundo adiacente, sicut communiter dicitur, constantia igitur singularium in descensu aut etiam in ascensu est propositio de secundo adiacente in qua singulare est subiectum et residuum est copula de secundo adiacente. Sed medium antiquum est propositio de tertio adiacente in qua subiicitur pronomen demonstrativum primittive speciei in plurali numero, demonstrans significata termini sub quo descenditur, et predicatum est aggregatum ex illo termino sumpto pluraliter et signo collectivo sibi addito. Dico igitur quod ponendo constantiam in antecedente ita quod sit pars antecedentis, bene fit descensus, ut sic dicendo 'Omne currens est asinus et ista sunt omnia currentia, ergo istud currrens est asinus et istud currens est asinus'. Vel isto modo 'Omne currens est asinus et istud currens est et istud currens est, ergo hoc currens est asinus et hoc currens est asinus', et tunc totale antecedens est impossibile eo quod una pars est alteri incompossibilis. Sed contra, quia etiam posita constantia non est bonus descensus, nam posito quod soli tres asini currant iste non est bonus descensus 'Omne currens est asinus et ista currentia sunt omnia currentia, ergo istud currens est asinus et istud currens est asinus <et istud currens est asinus>'. Quod probatur, nam communiter solet dici quod ad bonum descensum exigitur quod econtra valeat ascensus, sed econtra non valet ascensus, non enim sequitur 'Hoc currens est asinus et hoc currens est asinus et hoc currens est asinus, ergo omne currens est asinus', nam in aliquo casu antecedens potest esse verum consequente existente falso.
Respondeo descensus logicalis de quo in hoc capitulo fit mentio solet sic diffiniri: descensus est consequentia formalis ex eo quod arguitur a termino supponente communiter ad similes terminos discrete supponentes ratione pronominis demonstrativi primitive speciei.
Et notanter additur ibi 'consequentia formalis' ad denotandum quod descensus non tantum tenet ex habitudine terminorum, immo etiam variata habitudine terminorum tenebit de quo erit disputatio. Forte tamen hec non est disputanda 'omnis descensus est formalis descensus', bene tamen ista 'omnis descensus est formalis consequentia', quod provenit ex appellatione de ly 'formalis'.
Additur etiam in illa diffinitione 'a termino communiter supponente', per quod ostenditur quod sub termino non supponente non fit descensus (immo oportet quod supponat communiter), ideo sub termino non supponente non proprie fit descensus ut sic dicendo 'Omnis chymera currit', sub ly 'chymera' non fit descensus eo quod ly 'chymera' non supponit. Et consequenter dicendum esset quod descensus non essentialiter sed accidentaliter tantum est descensus, ut hec consequentia est descensus 'Omnis homo currit et isti sunt omnes homines, ergo iste homo currit et iste homo currit et iste homo currit', et si ponatur quod nullus sit homo, iam non est descensus, ex eo quod non arguitur a termino supponente. Ex quo patet quod ista consequentia non valet: 'Iste propositiones universales sic se habent quod omnes singulares seu descendentes unius inferunt singulares seu descendentes alterius, ergo una universalis infert alteram'; nam captis istis duabus propositionibus 'Omnis homo albus est albus' et 'Omnis homo est albus', et pono quod tantum sunt duo homines albi, scilicet Sortes et Plato, et nulli alii sint homines, tunc singularis istius 'Omnis homo albus est albus' inferunt singulares istius 'Omnis homo est albus', nam istius 'Omnis homo albus est albus' sunt tantum due singulares seu descendentes, videlicet iste 'Iste homo albus est albus' et 'Iste homo albus est albus', que inferunt alias duas singulares alterius, scilicet illas duas 'Iste homo est albus', 'Iste homo est albus', et tamen notum est quod universalis non infert universalem. Sed forsitan hoc satis ad placitum dictum est, non rationem sectando, nam solet communiter concedi quod dicendo 'Omnis chymera currit' ly 'chymera' distribuitur. Terminum autem distribui nichil aliud est quam accipi pro suis significatis copulative, que acceptio pro significatis copulative descensus dicitur. Ideo si negaretur illam particulam ponendam esse in diffinitione, dicetur quod ille sunt descendentes. Et si queras quid demonstratur per illa pronomina demonstrativa, respondeo: potest unum demonstrari vel aliud pro libito demonstrantis. Unde ly 'chymera' distribuitur pro quolibet suo significatorum et ita distribuitur pro omni ente, et ideo in demonstrando demonstro singularia entis, sed determinata per determinationes repugnantes ea propter non supponunt. Dico enim hoc pacto 'Hoc ens (demonstrando Sortem) quod est compositum ex impossibilibus posse componi currit', ubi ly 'ens' non supponit, propter determinationem repugnantem additam.
Quod additur etiam in diffinitione 'ad similes terminos discrete supponentes' forte non est necessarium, dato enim quod argueretur ad unicum terminum discrete supponente et non plures, non negandum videtur quin sit descensus, ut sic dicendo 'Omnis sol lucet et iste sol est omnis sol, ergo iste sol lucet'. Sed forsitan diceretur quia nec copulativus, nec disiunctivus, copulatus aut disiunctus. Responderetur quod illa est divisio descensus termini communiter pro pluribus supponentis, sed de hoc non plura, quia magis dependet ex voluntate quam ex re.
Preterea descensus dividitur quia quidam est descensus sufficiens et perfectus, alius insufficiens. Ad descensus perfectum duo sunt necessaria. Primum, quod fiat taliter qualiter ratione acceptione termini requiritur, puta: sub termino distributo, copulativus; sub termino stante determinate, disiunctivus, et sic de quolibet. secundum exigentiam suppositionis vel acceptionis. Secundum, necessarium est quod econtra valeat ascensus. Et si queras quid opus est ut econtra valeat ascensus, respondeo: opus est quod addatur in illa particula 'et sic de aliis' in consequente, et non satis est quod omnia supposita sint enumerata. Et per hoc ad instantiam patet solutio.
Sed contra, quia posita illa particula adhuc econtra non valet ascensus, non enim sequitur 'Hoc currens est asinus et hoc currens est asinus et hoc currens est asinus et sic de aliis, ergo omne currens est asinus et ista sunt omnia currentia', patet enim quod in casu dabile est antecedens verum consequente existente falso. Respondeo 'econtra valere ascensum' dupliciter intelligi potest. Uno modo, inferendo totale antecedens consequentie que est descensus, et sic est falsum. Alio modo, inferendo precise propositionem illam in qua ponitur terminus sub quo fit descensus, et sic verum est quod opus est econtra valere ascensum, descensus enim inquantum huiusmodi videtur consequentia convertibilis formaliter.
Sed contra, quia si ponatur illa particula 'et sic de aliis' in consequente iam descensus ille non est bona consequentia, igitur in consequente descensus non oportet ponere illam particulam 'et sic de aliis'. Antecedens patet, nam casu posito quod illi tantum tres asini current, sensus illius particule est falsus, scilicet iste 'et sic de aliis asinis currit', quod est falsum, quia non sunt alii asini ab istis. Si forte dicatur quod tunc addenda est illa particula 'et non sunt plura', contra, quia tunc sequitur quod in casu in quo unus asinus de novo curreret antecedens est verum et consequens falsum. Respondeo sensus illius particule 'et sic de aliis' est iste 'non est aliquis alius asinus qui non currat' et tunc videtur bona consequentia, et contra valet ascensus.
Contra, quia tunc sequitur quod descensus debite factus non esset formalis consequentia, patet: ille non est descensus debite factus cui datur instantia in simili forma, isto modo 'Omnis homo currit et isti sunt omnes homines, ergo iste homo currit et iste homo currit', per demonstrativa consequentis demonstrando asinos. Respondetur quod non est similis forme, eo quod numerus sincathegoreumatum se tenet ex parte forme consequentie, modo maior est numerus sincathegoreumatum in secunda consequentia quam in prima, eo quod aliud demonstratur in constantia et in consequente, et quod multiplicatur actus demonstrandi non sic est in prima consequentia.
Sed contra, quia in neutra illarum consequentiarum demonstratur idem, patet: in constantia primi descensus demonstrantur illi tres asini unico actu demonstrandi. Et in consequente sunt tres actus demonstrandi divisim, sunt igitur quattuor actus demonstrandi, et tot sunt in alia, ergo equales sunt actus demonstrandi in una et in alia. Et confirmatur, quia ista videtur similis forme prime 'Omnis homo currit et isti sunt omnes asini, ergo iste homo currit et iste homo currit et sic de aliis', et tamen illa non valet, ut notum est. Quod autem sint similis forme patet, quia tot termini ponuntur in una sicut in alia, et tot sincathegoreumata, et sic de aliis ad formam consequentie pertinentibus. Nec valet dicere quod terminus singularis et terminus pluralis sibi correspondens pro eodem termino computantur, quia tunc darii non esset formalis consequentia, nam istius consequentie 'Omne animal est substantia, homo est animal, ergo homo est substantia' daretur instantia in simili forma arguendi sic 'Omne animal est substantia, homo est animal ergo homines sunt substantia', ista enim secundum responsionem esset eiusdem forme. Si dicatur quod terminus pluralis et singularis sibi invicem correspondentes maioris forme videntur esse quam singularis et pluralis non sibi correspondens, ideo non videtur simile. Quicquid sit de hoc, adhuc non solvitur instantia facta contra solutionem que dabatur de numero sincathegoreumatum.
Ideo propter ista argumenta videtur quod medium antiquum ex antiquitate mortem incurrit. Dicendum forte esset quod cum ponitur medium antiquum deberent poni singularia copulatim coniuncta per coniunctionem sic dicendo 'Omnis homo currit et iste homo et iste homo et iste homo sunt omnes homines, ergo iste homo currit et iste homo currit et sic de aliis'. Et si placet omnia singularia termini in constantia formaliter vel equivalenter ponere, dicatur sic 'Iste homo et iste homo et iste homo et sic de aliis sunt homines'.
Ex isto ergo patere potest quomodo defendi posset quod descensus copulativus affirmativus est consequentia formalis. Sed [descensu] <ascensu> copulativo affirmativo adhuc arguo quod non sit formalis consequentia, quia est dabilis instantia in ea forma in qua dicetur esse formalis. Et arguo quod iste ascensus non sit consequentia formalis 'Iste homo est substantia et iste homo est substantia et sic de aliis, ergo omnis homo est substantia, nam ista est similis forme 'Iste homo est animal iste homo est animal et iste homo est animal et sic de aliis, ergo omnis homo est animal,' posito casu quod ly 'animal' supponat determinate tam in antecedente quam in consequente, et tamen consequentia nichil valet, cum antecedens sit verum et consequens falsum.
Respondeo: secundum ea que communiter assignantur pertinere ad formalitatem consequentie, nichil obstare videtur quin ille consequentie sint eiusdem forme. Si enim dicatur ad formam consequentie pertinere proprietates logicales, puta suppositio, ampliatio et sic de ceteris, ita quod si in una consequentia est suppositio determinata etiam in alia sit supositio determinata, hoc non videtur valere, quia huiusmodi proprietates logicales ad formalitatem consequentie non videntur pertinere nisi ex conditione, id est, quod si idem terminus ponatur in una consequentia et in alia, consimilem suppositionem, ampliationem, appellationem et pro eisdem significatis adequate debet habere in una consequentia et in alia, sed in proposito non est idem terminus qui in una consequentia supponat determinate et in alia confuse tantum, non igitur impeditur per hoc formalitas consequentie.
Respondeo addendum est unum pertinere ad formalitatem consequentie quod non solitum est poni: istud scilicet quod termini qui ponerentur a parte eorundem extremorum sic debent se habere quod qualiter unus supponat et alter, ita quod si sint duo termini quorum unus est predicatum unius consequentie et alter alterius consequentie, qualescumque proprietates logicales unus habet alter vero habere debet. Ideo dicte consequentie non sunt eiusdem forme, quia predicatum consequentis unius supponit confuse tantum, et predicatum consequentis alterius supponit determinate.
Sed hic incidit unum dubium: utrum in ascensu copulativo seu inductione et hoc affirmativo sufficiat in antecedente ponere illam particulam 'et non sunt plura'. Et arguitur quod non semper, continuando argumenta quibus probatur quod non omnis ascensus est bona consequentia, non sequitur 'Isti apostoli sunt duo (demonstrando duos apostolos) et isti apostoli Dei sunt duo (demonstrando alios duos, et sic formando [quattuor] <sex> ascendentes in quarum qualibet solum sit demonstratio duorum) et non sunt plures apostoli Dei, ergo omnes apostoli sunt duo'. Respondeo illa particula 'et non sunt plures' habet duplicem sensum. Unus sensus est quod non est aliqua multitudo apostolorum preter totam illam multitudinem apostolorum numeratam, et sic est verum, quia numerati sunt duodecim apostoli, et non est maior numerus apostolorum numero duodenario. Alius sensus est 'non sunt plures, id est, non sunt aliqui qui dicantur apostoli praeter eos qui aliqua illarum demonstrationum demonstrati sunt', et sic est falsum, quia sunt tres qui non demonstrati sunt, et quattuor qui non demonstrati sunt et duodecim qui non demonstrati sunt aliqua una demonstratione. Et in illo sensu accipiendo bene poterit poni illa particula 'et non sunt plura' attamen non erit ascensus perfectus, intelligendo per ascensum perfectum cuius econtra valet [ascensus] <descensus>, nam econtra non valet [ascensus] <descensus>, non enim sequitur gratia forme ascensus et econverso, licet sequatur 'Iste homo currit, iste homo currit et non sunt plures, ergo omnis homo currit', non tamen sequitur econverso 'Omnis homo currit, ergo iste homo currit et iste homo currit et non sunt plures', etiam posita constantia que sit pars antecedentis, non enim sequitur 'Omnis homo currit et isti sunt omnes homines, ergo iste homo currit et iste homo currit et non sunt plures, cum sit dabilis casus in quo antecedens sit verum et consequens falsum.
Nec tamen intelligendum est quod ad bonum ascensum et sufficientem requiritur quod econtra valeat [ascensus] <descensus> inferendo precise ex preciso consequente precisum antecedens nichil superaddendo, sed requiritur illud superaddi in antecedente quod requiritur ad bonum descensum, scilicet constantiam. Securum est igitur tam in antecedente ascensus quam in consequente descensus ponere illam particulam 'et sic de aliis', intelligendo eam sicut declarata est, vel si fiat vis in hoc quod non sit ille sensus particule, ponatur sensus ille loco eius qui secundum diversitatem consequentiarum diversum sensum habet.
Neque verum videtur quod ponit unus doctor [Magister Martinus Magistri] quod debeat poni illa particula 'et sic de singulis', interrogatus autem pro quo stat terminus distributus per ly 'singulis', aut pro aliquo vel aliquibus (si secundum, talis propositio esset falsa in ascensu affirmativo, cum esset affirmativa; si primum, vel ergo supponit pro eis que sunt vel non sunt), respondet quod terminus inclusus in hoc quod est 'de singulis' supponit pro omnibus presentibus, tam enumeratis quam non enumeratis, et si precise enumerata sunt supponit precise pro enumeratis. Hoc non valet, quia in descensu non debet poni in consequente terminus qui supponat pro equalibus sicut terminus sub quo fit descensus, hoc enim non esset descendere. Nec similiter in antecedente ascensus debet poni terminus qui pro tot supponat sicut terminus ad quem fit ascensus, hoc enim videtur contra naturam ascensus.
Incidit preterea unum dubium circa predicta, cum ostensum fuerit aliquo modo descensum, et similiter ascensum, esse consequentias formales si fiant per singularia in supponendo: an etiam sint consequentie formales facti per singularia in supponendo et significando simul. Respondeo tale sustantivum potest intelligi illius particule 'et sic de aliis' quod sit formalis consequentia, ut sic dicendo 'Sortes currit, Plato currit et sic de aliis hominibus (hoc est, non est aliquis alius homo ab istis numeratis qui non currat), ergo omnis homo currit'. Ista consequentia videtur formalis, cum non in simili forma dabilis sit instantia, si enim in antecedente loco illorum singularium ponantur isti termini singulares 'Brunellus', 'Morellus', 'Favellus', adhuc semper erit bona consequentia, bene enim sequitur 'Brunellus currit et Favellus currit et non est aliquis alius homo ab istis qui non currat, ergo omnis homo currit'.
Ostenso aliquatenus in generali descensum copulativum affirmativum et ascensum ei correspondentem esse formales consequentias, ostendendum est de descensu copulativo negativo et ascensu sibi correspondente, de quibus dicendum est quod non est necessarium in aliquo illorum poni constantiam aut medium antiquum. Sicut enim arguendo a superiori ad inferius affirmative cum distributione superioris ponenda est constania in antecedente, sic etiam in descensu affirmativo debet poni constantia vel medium antiquum; arguendo autem ab inferiori ad superius affirmative, non est opus ponere constantiam inferioris, sic etiam in ascensu non est opus ponere constantiam vel medium antiquum. Si autem dicatur quomodo ascensus sit bona argumentatio cum arguatur ab inferiori ad superius cum distributione superioris quod prohibitum est, respondeo prohibitum est arguere ab inferiori ad superius, hoc est ab unico inferiori ad superius cum distributione superioris, non tamen prohibitum est argumentari ab inferioribus sufficienter enumeratis, adeo ut nullun inferius significetur per consequens quin etiam singnificetur per antecedens.
Et sicut arguendo a superiori ad inferius negative cum distributione superioris non est necessaria constantia, sic pariter in descensu copulativo negativo non est necessaria constantia aut medium antiquum, et similiter nec in ascensu copulativo negativo, sed satis est ponere illam particulam in antecedente 'et sic de aliis' vel 'non sunt plura', unam tamen earum necesse est ponere, et non satis est enumerare singularia. Per quod patet solutio unius instantie qua instaretur inductionem non esse bonam consequentiam, quia tunc ex necessario sequeretur contingens, ut posito quod soli homines currant sic arguendo 'Hoc currens non est asinus et hoc currens non est asinus, ergo nullum currens est asinus', in qua consequentia quelibet pars antecedentis est necessaria, et ita antecedens est necessarium et consequens contingens. Respondeo si in antecedente ponatur illa particula 'et non sunt plura' vel 'et sic de aliis', tunc illa equivalebit uni propositioni contingenti, et per consequens totale antecedens est contingens, sensus enim illius particule 'et sic de aliis' est iste: 'et qualibet alia currentia que non sunt unica illarum demonstrationum demonstrata non sunt asini', que contingens est. Sensus similiter illius particule 'et non sunt plura' est iste: 'non sunt alique alia currentia ab illis que unica demonstratione demonstrantur'. Differentia tamen hec est, quia si ponatur illa particula 'et sic de aliis' est ascensus sufficiens et perfectus , cum econverso teneat descensus; ponendo tamen illa particulam 'et non sunt plura', est [descensus] <ascensus> bonus, licet insufficiens, cum non sit ei convertibilis descensus, non enim sequitur 'Nullum currens est asinus, ergo istud currens non est asinus et istud currens non est asinus et non sunt plura'.
Sed arguitur quod in ascensu copulativo negativo necessaria sit constantia aut medium antiquum, quia aliter ex vero sequeretur falsum in casu dabili, ut sic arguendo 'Isti homines non sunt homines (demonstrato Sorte et Platone) et isti homines non sunt homines (demonstrando Guillermum et Ciceronem) et sic de alis, ergo nulli homines sunt homines', nam ponatur quod Plato moriatur manente Sorte, et moriatur etiam Cicero manente Guillermo, tunc antecedens illius consequentie est verum et consequens falsum, ista enim est vera 'Isti homines non sunt homines' demonstrato Sorte et Platone, qui iam corruptus est, ista similiter 'Isti homines non sunt homines' demonstrando Guillermum et Ciceronem, qui iam corruptus est.
Sed veritas illius particule 'et sic de aliis' ostenditur quia sensus est secundum dicta 'non sunt aliqui alii homines ab hominibus aliqua illarum demonstrationum demonstrati qui sint homines' et hoc est verum, quia si essent aliqui alii homines essent Sortes et Guillermus, sed Sortes et Guillermus non sunt aliqui alii homines a Sorte et Platone prima demonstratione demonstrati, quia Sortes et Plato non sunt. Et eadem ratione non sunt alii ab hominibus secunda demonstratione demonstrati. Respondeo hoc argumentum maiorem intelligentiam ea que dicta est circa illam particulam 'et sic de aliis' requirit, concludit enim argumentum quod in illo sensu exponendo non omnis ascensus copulativus sit bona consequentia. Melius ergo esset istum sensum accipere: 'et non sunt homines qui non sunt aliqui istorum hominum qui sunt homines', et tunc illa est falsa, quia sua contradictoria est vera, scilicet ista, 'aliqui homines qui non sunt isti homines sunt homines' ita quod ly 'et sic de aliis' debet negative exponi et non positive, ut sic dicendo 'iste homo non currit et iste homo non currit et sic de aliis' sensus est 'et non est aliquis homo qui non sit aliquis istorum hominum qui non currit'. Et si omnino contendatur quod ille non sit sensus illius particule de rigore ponatur sensus ille loco particule et non ponatur particula que si ponatur capiatur in sensu illo, licet improprio.
Que deducta sunt de descensu et ascensu copulativo, quo ad aliqua possunt applicari in descensibus aliis, unde in descensu copulato affirmativo ponenda est constantia vel mediun antiquum. Et brevitatis causa ponatur medium antiquum, non enim sequitur 'Omnes homines currunt (posito quod duodecim homines currant), ergo isti homines et isti homines et isti homines et sic de aliis currunt', posito enim quod illi non currerent sed alii, antecedens verum esset et consequens falsum. Oportet igitur sic descendere 'Omnes homines currunt et isti sunt omnes homines, ergo isti homines et isti homines et sic de aliis currunt'. Et si dicas non sequitur 'Omnes apostoli Dei sunt duodecim et isti sunt omnes apostoli Dei, ergo isti apostoli Dei et isti apostoli Dei (demonstrando duos per unum pronomen et alios duos per alius pronomen) et sic de aliis sunt duodecim'; quod probatur quia antecedens est verum, ut notum est, et consequens est falsum, quod ostenditur quia sensus consequentis est iste 'Isti apostoli Dei et isti apostoli Dei et non sunt alii apostoli Dei cum istis quin sint duodecim' quod est manifeste falsum, quia sunt quattuor qui cum istis non sunt duodecim. Respondeo: sicut in aliis descensibus exprimendo sensum illius particule 'et sic de aliis' resumitur signum quod dabat suppositionem termino sub quo fiebat descensus, ut sic dicendo 'Quilibet homo currit, ergo iste homo currit et sic de aliis' sic datur sensus 'Quilibet homo qui non est aliquis istorum hominum currit', sic in proposito sensus consequentis est iste 'Isti apostoli Dei et isti apostoli Dei et omnes appostoli qui non sunt aliqui istorum appostolorum Dei sunt duodecim'. Illud consequens tunc est verum et econtra valet ascensus. In ascensu vero non est opus ponere constantiam vel medium antiquum, sicut nec in ascensu copulativo affirmativo et econtra valet ascensus dummodo ponatur medium antiquum. Sed in descensu copulato negativo et in ascensu copulato negativo non oportet ponere constantiam aut medium antiquum, sicut dictum est de descensu copulativo negativo et eius ascensu correspondente. Sed de descensu disiunctivo.dico quod si sit affirmativus opus est constantiam ponere, sic dicendo 'Homo currit et isti sunt omnes homines, ergo iste homo currit vel iste homo currit vel sic de aliis, id est, aliquis homo qui non est aliquis istorum hominum currit'. Et si dicas non sequitur 'Alterum contradictoriorum contingentium est verum et ista sunt omnia contradictoria contingentia, ergo hoc contradictorium contingens est verum vel hoc contradictorium contingens est verum', cum antecedens sit necessarium et consequens contingens (et utor 'contradictorio contingenti' pro significato propositionis contingentis, secundum primum modum dicendi de complexe significabilibus). Et quod consequens sit contingens patet, quia est una disiunctiva cuius quelibet pars est contingens. Respondeo: consequens est necessarium, et consequens est una propositio disiunctiva cuius contradictorie partium repugnant ad invicem, et ita est necessaria.
In descensu autem negativo satis est in consequente ponere illam particulam, 'et sic de aliis', sic dicendo 'Homo non currit, ergo iste homo non currit vel iste homo non currit vel aliquis homo qui non est aliquis illorum hominum non currit'. Sed in ascensu disiunctivo negativo necesse est poni constantiam vel medium antiquum, quemadmodum arguendo ab inferiori ad superius negative oportet ponere constantiam inferioris in antecedente. Ideo non sequitur 'Hoc ens non est vel noc ens non est vel sic de aliis, ergo aliquod ens non est', cum antecedens sit possibile et consequens impossibile, quia sua contradictoria est necessaria, scilicet ista 'Omne ens est'. Si tamen sic dicatur 'Hoc ens non est vel hoc ens non est et ista sunt omnia entia' bene valet consequentia, quia tunc totale antecedens est impossibile sicut et consequens.
Et si dicas volo quod per ly 'ista' demonstrentur duo entia quo facto antecedens est possibile et consequens impossibile. Respondeo quod per pronomen demonstrativum positum in medio antiquo debent demonstrari omnia singularia termini ad quem fit descensus, et ratio est quia illa ponitur loco omnium constantiarum singularium. Si autem poneretur constantia cuiuslibet singularis esset ponenda constantia, igitur tale pronomen demonstrativum positum in medio antiquo debet demonstrare omnia singularia termini ad quem fit ascensus, et similiter etiam in descensu. Et ideo vocatum est 'medium antiquum' quia omnia singularia termini sub quo descenditur complectitur quemadmodum et homo senex antiquus dicitur quia multos annos habet. Et si dicas: ergo non est necesse ad ponendum medium antiquum ponere signum collectivum, sed satis esset ponere pronomen demonstrativum demonstrans omnia singularia termini sub quo fit descensus, cum illa propositio in qua ponitur signum collectivum inferat propositionem in qua non ponitur signum collectivum et econverso, ut bene sequitur 'Isti sunt omnes homines (demonstrando omnes homines presentes), ergo isti sunt homines (eisdem demonstratis), et contra 'Isti sunt homines (demonstrando omnes homines), ergo isti sunt omnes homines'. Respondeo: ista consequentia est bona 'Isti sunt homines (demonstrando omnes homines) ergo isti sunt omnes homines', si antecedens sit totum hoc 'isti sunt homines demonstrando omnes homines', sed tunc nichil ad propositum. Si tamen intelligatur propterea quod demonstrantur omnes homines presentes ista consequentia sit bona 'Isti sunt homines, ergo isti sunt omnes homines', falsum est. Iste modus arguendi bonus est 'Hoc ens non est vel hoc ens non est [et] <vel> sic de aliis, ergo aliquod ens non est vel ista entia non sunt omnia entia', quod declaratur nam bene sequitur per descensum 'Omne ens est et ista sunt omnia entia, ergo hoc ens est et hoc ens est et sic de aliis', ergo ex contradictorio consequentis sequitur contradictorium antecedentis sic arguendo 'Hoc ens non est vel hoc ens <non> est vel sic de aliis, ergo aliquod ens non est vel ista entia non sunt omnia entia'.
De alio descensu qui disiunctus dicitur facile est ostendere, nam posita illa particula 'vel sic de aliis', ut bene sequitur 'Omnis homo est animal, ergo omnis homo est hoc vel hoc vel hoc animal vel sic de aliis, id est vel animal quod non est aliquod istorum animalium'.
Circa istam tamen formalitatem descensus multe studiose importunationes fieri possent, nam arguitur multis argumentationibus conditiones non auditas ad consequentie formalitatem apponere, non solum circa istam materiam sed circa alias, et credo quod hec inquisio sit magis sophistarum quam logicorum, satis tamen est logico defendere quod omnis consequentia ab inferiori ad superius debite facta est bona, in proposito similiter satis est defendere quod omnis descensus debite factus est bona consequentia, quod propono defendere, videlicet quod sub quolibet termino distributo potest fieri descensus, ideo materiam prosequendo.
3. Arguitur secundo sic: non sequitur 'Omnis homo est totum in quantitate, isti sunt omnes homines, ergo iste homo est totum in quantitate et sic de aliis' et tamen est descensus copulativus ex eo quod ly 'homo' distribuitur per ly 'omnis', igitur non omnis descensus copulativum est bona consequentia. Item arguitur de ista propositione 'Omne animal esse hominem est falsum' que est vera et tamen aliqua descendens est falsa descendendo sub ly 'animal', nam ista est falsa 'Hoc animal esse hominem est falsum' demonstrando hominem. Item arguitur de ista 'Homo est species' que communiter conceditur, et tamen omnes descendentes sunt false descendendo sub ly 'homo', nam quelibet istarum est falsa 'Iste homo est species' vel 'Iste homo est species'.
Pro solutione sciendum est quod hoc argumentum, si quid difficultatis habet, ex suppositione materiali oritur et, quia doctores aliqui circa eam difficultatem fecerunt, de ea est differendum: est enim una opinio [Petrus Mantuanus] que suppositionem materialem negat esse ponendam, ad quod declarandum facit tres rationes quarum prima est quia si ly 'buf' supponat materialiter iam sequitur quod est nomen, ut puta sic dicendo 'Buf est vox', sed hoc non, quia non videtur quare ly 'buf' sit nomen potius quam alterius partis orationis, cum seclusa impositione non habeat aliquem modum significandi propter quem debeat dici nomen. Secunda ratio est confirmativa istius: illud quod ponitur pro subiecto illius complexi 'Omnis est signum' non est pars orationis, ergo pari ratione neque alius terminus materialiter sumptus est pars orationis. Consequentia est nota et antecedens probatur quia demonstrato illo vocali aut scripto 'omnis' quod ponitur pro subiecto dati complexi si illud esset nomen non esset nisi propter modum significandi generalem aut specialem ab impositore datum, sed ille terminus materialiter sumptus non habet aliquem modum generalem neque specialem ab impositore datum per quem sit nomen, quod ostenditur quia ab impositore datum est quod talis terminus 'omnis' significet modum alterum multiplicantis et nullum talem modum habet in illo complexo. Tertia ratio est precedentium confirmativa: in illo complexo 'Omne est signum' ly 'omne' non est pars orationis, quia si sic, illa esset congrua et per consequens ly 'omne' esset ibi casus recti, quia ly 'omne' ibi habet modum significandi nominativi casus. Consequens est falsum, ergo. Hoc non habet ab impositore neque naturaliter, ergo nullo modo habet. Ideo propter has rationes concluditur resolutorie quod nulla est suppositio materiali, immo iste sunt incongrue 'Buf est vox', 'Homo est species' et sic de aliis que solent concedi ex fundamento de suppositione materiali ponenda.
Sed doctor cuius est hec opinio duabus rationibus se oppugnat. Prima est ad impossibile dicens quia ad istam opinionem sequitur quod nulla est species neque aliquod est genus. Probatur quia nec iste terminus 'homo' est species nec iste terminus 'animal' est genus, et sic de aliis, igitur nullus terminus est species neque aliquis terminus est genus. Consequentia patet a singularibus ad suam universalem. Ad hoc argumentum respondetur negando consequentiam, immo dicitur quod multi termini sunt species sicut subiecta illarum 'Homo currit', 'Animal movetur', et cum dicitur neque ille terminus 'homo' est species neque ille terminus 'animal' est genus et sic de aliis, igitur nullus terminus est species neque genus, negatur consequentia, neque arguitur a singularibus ad suam universalem. Unde antecedens est verum, quia iste terminus 'homo' (demonstrando subiectum illius propositionis 'Homo currit') non est species, licet subiectum eius sit species, quia subiectum istius propositionis non est iste terminus 'homo', quia non est iste terminus existens 'homo'. Unde omnes ille tales sunt false 'Ille terminus homo est subiectum' 'Ille terminus animal est predicatum' in tali propositione 'Homo est animal', sicut ille tales sunt false 'Ille est homo' demonstrando asinum. Sed frequenter omnes tales modi loquendi admittuntur causa brevitatis, ubi argumenta et modus ille loquendi non petunt illam difficultatem. Unde propter exprimere brevius mentis conceptus terminos appellamus nominibus rerum. Secunda ratio fundatur in regula thopica in qua dicitur quod talia sunt subiecta qualia premittuntur a predicatis, in qua regula innuitur quod predicata secunde intentionis et impositionis possunt aliquando restringere subiecta prime intentionis vel impossitionis ad supponendum materialiter. Ad hoc argumentum respondet quod illa regula thopica est inventa solum propter brevitatem loquendi, non quod generaliter vera sit, ex quibus ultra concluditur quod sola suppositio personalis est suppositio.
Respondet quidam doctor [Ofredus Cremonensis] quod suppositio materialis non necessaria est ad exprimendum conceptum mentis necessitate absoluta, potest enim exprimi conceptus mentis (licet non ita habiliter) non ponendo terminum materialiter supponere, nam dicendo 'Iste terminus homo est species' possumus disponere quod ly 'homo' non se teneat ex parte subiecti, sed fit quedam interpositio proferendo ista vocem gratia notificationis, sicut si dicerem sic 'Illa vox quam statim proferam est nomen', deinde paulo post hoc modo proferem 'homo'. Sed verum est quod habilius ex exprimimus mentis conceptum aliquando utendo suppositione materiali sicut in hac propositione 'Homo est nomen'. Sed pro solutione rationum dicit quod quilibet terminus vocalis vel scriptus habet triplicem modum significandi. Unus modus significandi est per quem stare potest significative inquantum impositus fuit ad significandum. Sedundum modum significandi habet ex natura sui inquantum est res quedam, quia omnis res representat seipsam naturaliter communiter seu obiective. Et per istam significationem qua terminus se significat ut est res non est aliquis terminus aptus natus supponere, patet quia tunc quelibet res mundi supponere posset cum quelibet res habeat ex natura sua representare se intellectui inquantum est ens. Tertium modum significandi habet ex communi modo loquendi per quem significat se et sibi similes inquantum signa sunt, ut enim habilius exprimatur conceptus mentis et ne sit processus in infinitum acquirit sibi modum significandi quo significat se et sibi similes inquantum signa sunt, et merito istius significationis qua solum se significat et similes ut signa sunt est aptus materialiter supponere, quia non videtur per quem alium modum supponere possit materialiter.
Ex quo sequitur correlarium, quod quilibet terminus vocalis vel scriptus potest supponere materialiter. Probat quia tunc dicimus terminum materialiter supponere cum supponit merito significationis qua se significat et sibi similes inquantum signa sunt deperdita significatione primaria, ymaginatur enim doctor iste quod tunc dicitur aliquis terminus suponere materialiter quando abstrahit a significatione primaria ad se significandum et sibi similes, sed sic est quod quilibet terminus vocalis vel scriptus est huiusmodi, igitur. Minor probatur quia si esset terminus vocalis vel scriptus, qui propter hoc supponere non posset materialiter, maxime esset terminus semet impositus ad significandum sicut ly 'vox' in voce, sed hoc est falsum, quoniam cum dicitur 'Vox est nomen' ly 'vox' suponens pro se et sibi similibus non retinet significationem habitam a primo impositore, et per consequens non personaliter supponit, unde a primo impositore habuit ut significaret ea ratione que vox et sic quamlibet vocem significaret, hanc autem significationem hic non retinet cum solum significet tales terminos 'vox' et non illas voces 'homo' et 'animal', et sic de similibus. Significat etiam aliqua que non impositus fuit ad significandum scilicet illos terminos mentales vocales vel scriptos, ergo non eandem rationem significandi retinet. Et si arguatur ly 'vox' inquantum pro se supponit aut sibi similibus non materialiter supponit, quoniam inquantum pro se supponit pro eo quod fuit impositus ad significandum supponit. Respondet quod licet pro se supponendo supponat pro eo quod impositus fuit ad significandum, non tamen merito eiusdem significationis qua impositus fuit ad se significandum per illam enim significationem significat se ratione communi inquantum vox, non autem ratione communi significat se inquantum tale signum vox.
Et si iterum arguas imponatur aliquis terminus de novo ad significandum se et similes vel solum se sicut ly 'homo' sequitur quod talis non potest supponere materialiter cum pro se supponendo et sibi similibus solum supponit pro eo quod fuit impositus ad significandum et habitam ex impositione retineat significationem. Respondet quod si velit illum terminum significare seipsum inquantum res est, tunc dicitur quod merito significationis illius non supponit materialiter, sed merito huius qua se significat ut signum. Sed tunc remaneret difficultas, quia ponatur casus quod imponatur ad significandum se et sibi similes inquantum signa sunt, et tunc habetur quod virtute significationis qua significat se et sibi similes inquantum signa sunt supponit materialiter, et etiam videtur ex alia parte quod supponere non potest nisi personaliter quia illo casu posito significat se et sibi similes secundum primum modum significandi a quo sumitur suppositio personalis.
Ex hiis dictis sequitur quod licet quilibet terminus vocalis vel scriptus potens supponere personaliter possit supponere materialiter, aliquis tamen materialiter supponere potest et non personaliter retenta eius primaria significatione ut sincathegoreumata materialiter supponere possunt ut dicendo 'Omnis est signum', non autem personaliter, illa enim habent tertium modum significandi predictum. Et similiter voces non imposite ad significandum ut 'buf' 'baf' possunt materialiter supponere, quia habent tertiam illam significationem.
Infertur etiam ex dictis quod nullus terminus mentalis potest supponere materialiter cuius ratio est quia tunc aliquis terminus dicitur supponere materialiter quando abstrahit a significatione primaria ad se significandum et sibi similes, terminus autem mentalis non potest distrahi a significatione primaria ex eo quod naturaliter proprie significat rem que per ipsum concipitur et ita naturaliter non potest illa qualitas desinere representare. Ideo secundum istum doctorem cum ly 'homo' supponit materialiter non amplius retinet significationem primariam et non est idem terminus materialiter et personaliter supponens, licet sit eadem vox vel scriptum idem. Et si dicas bene sequitur terminus secunde intentionis distrahit terminum aliquam ergo trahit ipsum ab una significatione, et ultra sequitur ergo idem terminus habet plures significationes. Respondet quod argumentum de virtute sermonis probat veritatem, sed admittitur ille modus loquendi quando argumenta illam difficultatem non requirunt. Sed credo quod propter hoc argumentum non debet desistere a conceptione istius propositionis 'Iste terminus distrahit illum a sua significatione', illa enim sic exponitur 'Iste terminus non habet aliquam significationem quam immediate antea habebat', ideo non sequitur 'distrahit ab ista significatione, ergo habet hanc significationem'. Hiis suppositis respondet ad tres illas rationes prefatas quod illa tertia significatio sufficiens est ut illa dicantur nomina et per consequens cum illa sint nomina potentia per se supponere virtute illius tertie significationis poterunt reddere suppositum verbo et ita esse nominativi casus quod additur propter tertiam rationem. Hic modus dicendi licet quo ad aliqua veritatem contineat non tamen quo ad illam tertiam significationem quam ponit qua terminus significat se et sibi similes inquantum signa sunt. Sic enim arguo aut significat se et sibi similes inquantum sunt signa primo modo et hoc non oportet quia voces non habentes illam primam significationem bene habent illam tertiam. Aut significant se et sibi similes inquantum sunt signa secundo modo et tunc sequeretur quod nullus terminus significaret se et sibi similes nisi intellectus reflecteretur super illos cognoscendo quod illi et sibi similes significant se, sed hoc est manifeste falsum. Et confirmatur, quia tunc etiam quelibet res haberet illam tertiam significationem nam illa tertia significatio ex secunda oritur ut dicis, nam secundum te terminus significat se et sibi similes inquantum signa sunt secundo modo et quelibet res habet significationem illam secundam, ergo quelibet res habet significationem tertiam et ita quelibet res potest supponere materialiter. Aut quilibet terminus significat se et sibi similes inquantum sunt signa tertio modo et hoc nichil valet, quia signum et signatum hoc est illa res que denominatur signum et illa res que denominatur signatum presupponunt significationem ipsam. Exemplum illa vox 'homo' et illa res que est homo presupponuntur ad hoc quod illa vox homo significet hominem, si ergo dicat quod ista vox 'homo' significet se et sibi similes inquantum sunt signa tertio modo, sequitur quod ad hoc quod illa vox 'homo' significet se et sibi similes inquantum sunt signa tertio modo presupponitur illa vox 'homo' et ipsamet et sibi similes inquantum sunt signa tertio modo et sic prius sunt signa tertio modo quam significent tertio modo. Et sic patet quod non videtur intelligibilis ista tertia significatio a qua ponit oriri suppositionem materialem.
Sed circa tria alia que tangebat essent dubia. Primum, utrum conceptus possit materialiter supponere, ad quod dico quod sic, quia postquam conceptus hominis significat se et sibi similes non videtur obstare quin possit accipi pro se et sibi similibus maxime cum habeat secundum eum tertiam illam significationem a qua oritur suppositio materialis secundum eius declarationem. Dico tamen quod terminus vocalis vel scriptus qui supponit materialiter subordinatur termino mentali qui supponit personaliter pro eodem pro quo terminus vocalis vel scriptus supponit materialiter sicut enim terminus vocalis subordinatur termino mentali secundum significationem etiam subordinatur secundum suppositionem ita quod terminus mentalis pro eodem supponit pro quo vocalis. Et hoc ponendo suppositionem in mente secundum opinionem ponentium propositionem mentalem esse plures noticias de quo in secundo capitulo agitur. Secundo quo ad illud quod dicebat quod per hoc quod terminus materialiter supponit deperdit significationem primariam, hoc potest bene et male intelligi. Si enim intelligatur quod intellectus quando accipit terminum materialiter forte non considerat illud ad quod terminus est impositus ad significandum, et sic possibile est quandoque, et tunc non actualiter significat illa significatione. De termino tamen mentali etiam dato quod materialiter supponat non concedendum est quod deperdat significationem primariam, scilicet illam secundum quam significat naturaliter proprie. Et per hoc aliqualiter ingeniose movebatur ille doctor quod terminus mentalis non potest materialiter supponere, videmur enim hanc experientiam habere quod quando terminum materialiter sumimus per intellectum terminuos ipsos precise consideramus et accipimus pro seipsis. Sed tunc diceretur quod quando terminus mentalis precise materialiter supponit non accipitur pro re quam naturaliter proprie significat licet bene significet rem per quam naturaliter proprie significat. Unde ad acceptionem illa specialem que suppositio <materialis> dicitur necessarius est conceptus reflexus, ideo difficile est sustinere propositionem mentalem esse compositam sicut alias argutum est in secundo capitulo. Dico autem 'precise' quia quelibet propositio distinguenda est, aut termini supponunt materialiter vel personaliter sicut statim dicetur et alias dictum est. Tertium dubium est circa hoc quod tangebatur de impositione illius vocis 'buf' ad significandum seipsam, utrum hoc sit possibile quod vox significet seipsam et imponatur ad significandum precise seipsam quod si sic quelibet res possit imponi ad significandum seipsam. Respondeo dato quod aliquis vellet aliquam rem significare seipsam precise talis volitio non venit noncupenda impositio, iste enim terminus 'impositio' ad placitum videtur supponere pro aliqua volitione connotando quod si non velit impositor non significabit, modo dico quod velit aliquis vel nolit qualitercunque sit magne auctoritatis in imponendis nominibus res non desinet significare seipsam. Et confirmatur, quia tunc pari ratione conceptus imponeretur ad significandum rem quam significat naturaliter proprie, quod non videtur dicendum. Et si dicas ergo ista vox 'ens' non significat ad placitum seipsam quod est falsum, cum significet ad placitum omnia entia et per consequens significat ad placitum seipsam, consequentia tamen probatur, quia si significaret seipsam ad placitum posset non significare seipsam ut dicis in expositione huius quod est significare ad placitum, quod est falsum. Respondeo quando dicitur quod quando aliquid significat ad placitum potest non significare illud quod significat ad placitum sic debet intelligi, id est, potest non significare illud mediante conceptu quo est impositum ad significandum et ita est in proposito, nam illa vox 'ens' significat ad placitum seipsam mediante conceptu omnium entium. Modo dico quod si aliqua res imponeretur precise ad significandum seipsam mediante eodem conceptu significaret seipsam ad placitum mediante quo significaret seipsam naturaliter communiter, puta mediante conceptu speciali illius rei et ita non est simile. Patet igitur ex omnibus istis quod iste modus non satisfacit opinioni illius negantis suppositionem materialem.
Alius doctor [Palulus Pergulensis] ponit differentiam esse inter dicitonem et partem orationis. Ad hoc enim ut aliquid sit dictio requiritur et sufficit ut asserit quod illud habeat significatum essentiale quemadmodum omnes voces et scripte dictiones esse dicuntur, dato etiam quod alique non habeant ab impositore modum significandi nominis aut verbi, et ita de aliis partibus orationis; sed ad hoc ut aliquid sit pars orationis ultra significatum requirit modum significandi nominis aut verbi, et ita de aliis. Ex quibus infert aliquam esse dictionem que non est pars orationis grammatice, patet quoniam ly 'buf' est dictio ex quo seipsum significat et non est pars orationis, contingit enim idem esse significatum duarum partium orationis sicut patet de ly 'currit' et ly 'cursus' quorum unum est verbum et reliquum nomen, sunt enim diverse partes orationis quia habent diversum modum significandi. Infert secundo aliquid habere modum significandi ex impositione absoluta, et aliquod modum significandi ex impositione dependente, est enim [suppositio] <impositio> absoluta cum de per se temini autenticis impositoribus impositi sunt ad significandum cum determinato modo significandi nominis aut verbi aut alterius partis orationis. Impositio vero dependens est cum illud iungitur notis determinatis aut indeterminata compositione ponitur ratione cuius dictiones acquirunt modum significandi nominis quem prius non habebant. Unde dicendo 'Ly buf est dictio', 'Ba est syllaba', utrobique subiecta acquirunt de novo modum significandi nominis ratione talis compositionis et note materialitatis que est dictio 'ly'. Infert tertio omnes dictiones habentes modum significandi per impositionem absolutam esse prius natura dictiones quam partes orationis, licet simul tempore sint dictiones et partes orationis; patet quia in tali propositione simul imponitur dictio ad significandum cum modo significandi. Ultimo concludit quod ubi per possibile cessarent impositiones vocum a modo significandi ipse remanerent dictiones et non partes orationis.
Sed alter doctor [Alexander Sermente] est isti adversus, et dicit in duobus errare. Primo in hoc quod ponit 'buf' esse dictionem, quia non magis debet dici dictio quam figura canis depicta seipsam, aut aliqua alia res seipsam significans si se significare sufficiat esse dictionem. Secundo errat in ponendo aliquid esse dictionem et non habere modum significandi neque esse partem orationis grammatice, intellectus enim per vocem aut per dictionem in scripto non videtur posse intelligere nisi articuletur penes aliquem modum significandi, quare non videtur possibile aliquid esse dictionem et non partem orationis grammatice. Ideo aliter iudicat esse dicendum, premittendo quod impositio ad significandum est duplex, scilicet generalis et specialis. Generalis impositio est cum a tota fere communitate logicorum aut aliorum autenticorum virorum impositum est universaliter quod quandocunque aliqua vox vel scriptum quodcunque fuerit illud coniungitur signo materialitatis aut in aliqua propositione taliter connexum est denotatur ipsum stare pro se vel sibi simili in significando, tunc illud significat se et quodlibet simile sibi. Signum vero materialitatis est hec nota 'ly', 'iste terminus' seu 'talis terminus', et sic dicimus subiecta harum propositionum 'Ly Petrus est nomen' 'Ly Iacobus est ens' significare impositione generali, cum autem removetur nota illa 'ly' aut per se ponatur subiectum tunc primo cadit a significando se, licet se significent naturaliter, non minus quam color et figura. Impositio vero specialis est qua scriptura aut voces imposite sunt ad significandum autentice se aut eis similia in significando sic quod specialiter et seorsum de quodlibet scripto aut voce tali vel tali tradita est significatio, secundum quem modum dicimus quod hoc scriptum 'homo' fuit impositum ad significandum hominem, et hoc scriptum 'lapis' lapidem.
Hoc suppositio ponit duas propositiones. Prima propositio: omne scriptum aut vox significans aliquid aut habens officium per impositionem generalem vel specialem est dictio et econtra loquendo de dictione in voce vel in scripto. Prima pars videtur manifesta, non enim videtur esse dubium nisi de ly 'buf' et similibus, constat autem ly 'buf' esse debitum subiectum in propositione ista 'Ly buf est syllaba', ergo tunc est dictio. Secunda pars liquet, ex hac propositione seguitur quod res ipsa scilicet figura canis color extensus aut quantitas non est dictio. Secunda propositio: aliqua duo sunt omnino similia in voce aut in scripto quorum unum est dictio et non reliquum, patet de ly 'buf' quod est dictio in dicta propositione et sibi simile scriptum de per se absque nota materialitatis non est dictio, quia non in mente nec in voce vel scripto cum non significet ex impositione aliqua. Ex ista concluditur hanc non esse propositionem 'Buf est buf', patet quia illud quod ponitur pro subiecto ex nulla impositione significat.
Iste modus dicendi non sufficienter respondet nam incidit in id quod vitare credebat. Unde satis est opinioni illi quod concedatur hanc esse incongruam 'Buf est dictio dissyllaba', pro illa enim concessione pugnabat. Ideo his dimissis aliter respondetur ad rationes ex quarum responsione illius opinionis falsitas innotescet, (omitto quod ipse videtur similis illis philosophis de quibus dicit Aristoteles quod cum negabant motum esse affirmabant motum esse, quia linguam movebant: ipse namque negando suppositionem materialem eam affirmat non solum in arguendo quia hoc non esset vituperabile cum arguat ad hominem, sed etiam respondendo suppositionem materialem ponit, ait enim in solutione prime instantie contra ipsum facte quod subiecta illarum 'Homo currit' 'Animal movetur' sunt species ubi patet quod ly 'homo currit' et ly 'animal movetur' stant materialiter).
Pro solutione igitur prime instantie pono aliquas propositiones. Prima propositio: quandocunque aliquid significat aliquid et est ponibile ex sui natura in propositione potest accipi pro illo in propositione. Hec propositio videtur satis manifesta, non enim videtur cur si ex natura sua est ponibile in propositione et potest accipi pro aliquo cur in propositione pro illo non possit accipi si enim ex rebus possemus propositiones componere cum significent seipsas possent in propositione accipi pro seipsis. Sed sic est in proposito quod ly 'buf' significat seipsam vel si non dimittas ita loqui dicam, sed sic est quod hec res significat seipsam et huic rei ex natura sua non repugnat poni in propositione (si enim repugnaret quacunque impositione facta etiam repugnaret), ergo non repugnat quod illa res accipiatur in propositione pro seipsa. Secunda propositio: omni rei existenti potest intellectus cognoscere aliquid sibi convenire, sed ista res est existens in rerum natura, ergo intellectus potest cognoscere huic rei aliquid convenire, puta esse dictionem monosyllabam et illa noticia qua sic cognoscit est vere propositio mentalis habita mediante conceptu illius rei audite, ergo sibi potest correspondere vocalis propositio vel scripta nulla autem preter illam 'Buf est dictio monosyllaba', igitur illa est propositio neque valet dicere quod sibi correspondet illa 'Hec res est dictio monosyllaba' quia clarum est quod non tantum formo conceptum cui subordinatur hec res sed etiam formo conceptum representantem istam rem et omnes sibi similes. Tertia propositio: quandocunque aliquid ponibile in propositione significat aliquid per se sumptum cuius significato intellectus potest cognoscere aliquid convenire illud potest dici nomen nam significat substantiam, id est significat aliquid per modum subsistentis, id est significat aliquid cui intellectus per notiam illam unitivam aliquid sibi attribuit et in hoc habet rationem suppositi respectu verbi, habet enim ut dicatur suppositum quia significat aliquid cui intellectus per noticiam complexivam correspondentem cognoscit aliquid inesse, et in hoc habet rationem subiecti, et significans illud quod ei attribuitur ratione predicati. Ideo ad primum argumentum respondeo seclusa omni impositione et generali et speciali ista vox 'buf' esset nomen, quia significaret aliquid cui intellectus per actum illum verbalem unitivum cognoscit aliquid inesse et est ponibile in propositione, duo ergo sunt sufficientia ipsum facere nomen ponibilitas in propositione et significare aliquod significatum cui intellectus attribuit aliquid.
Et per idem patet ad secundam rationem dicendo quod non habet ly 'omnis' ex aliquo modo significandi generali vel speciali ab impositiore datum quod sit nomen, immo omni impositione seclusa adhuc esset nomen.
Ad tertiam consimiliter dicendum est quod ly 'omnem' omni seclusa impositione est nominativi casus. Ad hoc enim quod aliquid sit nominativi casus sufficit quod sit ponibile in propositione et quod significet aliquid quod intellectus possit cognoscere ut quis seu ut quod, id est ut ipsum est aliquid, ideo ly 'buf' potest esse genitivi casus quia potest significare aliquid quod intellectus potest cognoscere per modum ut cuius id est ut eius est aliquid. Si autem obiicias cur potius dicitur neutri generis quam alterius generis, respondeo mera voluntas est grammaticorum, quemadmodum dictum est in principio circa materiam appellationum quod non est danda ratio cur ly 'petra' non est eque bene masculini generis sicut ly 'lapis', nulla enim est significatio aut modus significandi in conceptu correspondente a ly 'lapis' quin sit in conceptu correspondente a ly 'petra' et econverso.
Ex hiis concluditur suppositionem materialem esse ponendam, sed ulterius tenendum est investigando pro quo terminus materialiter supponat et solet communiter dici quod terminus aliquis materialiter supponit pro se et sibi similibus in voce in scripto vel in mente. Suppositio enim materialis diffinitur sic: suppositio materialis est suppositio pro significato non ultimato secundum conceptum secundum quem est non ultimatum; significatum autem non ultimatum est significatum per aliquem terminum non naturaliter proprie aut ad placitum ultimate, quoniam illud quod significatur per aliquem terminum naturaliter proprie vel ad placitum ultimate dicitur significatum ultimatum quod autem significatur naturaliter communiter aut ad placitum non ultimate vocatur significatum non ultimatum. Si ergo aliquis terminus supponit materialiter pro se et sibi simili in voce in scripto vel in mente ipsemet terminus vel sibi similis aut scriptum correspondens aut conceptus synonimus est significatum non ultimatum alicuius termini vocalis. Et proportionabiliter oportet dicere de scripto et mentali scilicet iste significationes videntur difficiles intellectu, ideo omnes iste significationes ordinate sunt investigande.
Primo quidem quomodo aliquis terminus significat sibi similes ut quo pacto ista vox 'homo' significet voces sibi similes, quomodo autem se significet non quero, quia cuilibet est manifestum quod se significat naturaliter communiter seu obiective cum se intellectui vel potentie cognitive manifestat et hoc est cuilibet rei communi non enim dicitur significare naturaliter communiter eo quod sit significare largo modo dictum sed quia quilibet rei est commune, significare namque naturaliter communiter verius est significare quam significare ad placitum. Unde aliquid tantum tribus modis dicitur significare rem aliquam vel quia est ipsa cognitio formalis rei et ista significatio est propriissima significatio; alia autem solum dicuntur significare per attributionem ad istam. Secundo modo aliquid dicitur significare quia est id quod per cognitionem cognoscitur. Tertio modo quia ipso cognito aliud cognoscit et hoc modo ymago representat rem cuius est ymago quia cognita ymagine cognoscitur res per quandam rememorationem cognoscitur res, hoc modo similiter vox ad placitum instituta significat rem ad quam imposita est ad significandum quia cognita voce cognoscit res. Sed an semper cum quis cognoscit rem mediate voce inscitante sit necessaria actualis memoratio impositionis bonum dubium videret, ideo apparet quomodo secundum significare magis accidit ad verum significare quod est significare primo modo quam significare tertio modo quemadmodum significat quod ad placitum significat, inquirendum est igitur quo istorum modorum terminus significet sibi similes. Si dicatur quod tertio modo diverse sunt occasiones significandi illo tertio modo vel impositio vel instinctus nature sicut gemitus infirmorum, qui illo tertio modo significant dolorem et secundum hoc illud significare tertio modo diversis nominibus nominatur. Aut ergo significat sibi similes propter impositionem et hoc non, quia seclusa omni impositione adhuc significaret etiam si significaret ex impositione videtur quod supponeret personaliter pro sibi similibus. Aut significat illo tertio modo pro quanto omne simile natum est ducere in noticiam sui similis, ita quod ipso cognito cognoscitur suum simile et tunc non diceretur significare ad placitum non ultimate cuius oppositum communiter dicitur. Respondeo quelibet res nata est facere duas noticias simplices in intellectu unam adequatam suiipsius id est discrete et singulariter representantem ipsammet, aliam specificam representantem illam rem et omnes res eiusdem speciei cum illa, ideo quelibet res representat se et sibi similes singulariter se et communiter se et sibi similes. Ideo posset dici quod terminus representat sibi similes secundo modo puta obiective communiter. Non ergo est inconveniens quod terminus supponat materialiter pro se et sibi similibus et ipsemet terminus et quilibet sibi similis dicitur significatum non ultimatum suiipsius et cuiuslibet sibi similis, eo quod non significatur naturaliter proprie aut ad placitum ultimate.
Secundo investigandum est an scripture significent voces, quod sic videtur ex Aristotele primo peryarmenias dicentis quod ea que scribuntur sunt note eorum que sunt in voce id est scripture significant voces sibi correspondentes. Sed modus quo scripture significent voces videndus est. Et dicitur unus doctor [Buridanus] quod ad placitum seu impositione, ad quod adducit bonam rationem: quia littere scripte significant voces ergo dictio scripta significat vocem que est dictio. Consequentia est nota quia ex litteris scriptis constituitur dictio scripta et ex vocibus correspondentibus litteris scriptis constituitur dictio vocalis vel potius dicam sunt dictio vocalis. Antecedens probatur per experientiam quia magistri docentes pueros alphabetum aliter docent vociferare ad illam litteram 'a' quam ad illam letteram 'b', quod non facerent nisi ille protractiones litterarum essent imposite ad significandum tales voces, non enim potest assignari ratio cur inventa illa protractione 'a' non aliter dicit magister nisi quia cognoscit illam scriptram esse impositam ad significandum illam vocem. Et si concedas illatum quod scripture sunt imposite ad significandum voces sequitur quod scripture supponerent personaliter pro vocibus quod communiter non conceditur, quod enim illa vox 'homo' supponat personaliter pro illa re que est homo, hoc ideo est quia fuit imposita ad significandum illam rem que est homo, si ergo illa scriptura 'homo' significat ex impositione illam vocem 'homo' sequitur quod personaliter supponit pro illa voce 'homo'. Respondeo illud dictum Aristotelis 'scripture sunt note vocum' secundum quosdam habet istum modum intellectum: scripture significant mediantibus vocibus ita quod subordinantur vocibus in significando, quia scripture non possunt significare res ad extra nisi cognitis vocibus eas representantibus; et hec est causa quare licet grecus distincte aspiciat ad litteras latinas sicut scripturas non tamen cognoscet significationem scripturarum, quia non cognoscit mediantibus quibus vocibus significent ille scripture; non tamen omnino necessaria est talis subordinatio scripturarum ad voces licet de facto ita sit supposita impositione facta nam circulus pendens ante tabernam eque immediate reprentat quod ibi est vinum venale sicut illa oratio vocalis ibi est vinum venale. Esset tamen in hac materia unum dubium: an universaliter legens scripturas et eas intelligens formet conceptum verum correspondentem talibus scripturis vel immediate intelligatur res ad extra, quod si non ita est scripture non significant mediantibus vocibus, si ita est valde imperceptibiliter fit. Attamen ratio illa facta concludit quod scripture significent ex impositione voces et cum infertur ergo supponunt personaliter pro vocibus, nego consequentiam. Et cum probatur quia terminus supponit personaliter pro eo quod significat ex impositione, distinguo: aut ex impositione ultimata et sic concedo aut ex impositione non ultimata et sic nego, dico enim quod scripture non ultimate significant voces sed significant ultimate res ad extra quas voces significant ex impositione, modo ad hoc quod terminus supponat personaliter requiritur quod supponat  pro significato ultimato. Sed contra, quia tunc sequitur quod illa scriptura 'buf' supponeret personaliter pro illa voce 'buf', patet quia significat ex impositione ultimata illam vocem 'buf' quam significatio facit suppositionem personalem secundum te. Et similiter arguitur quod littere scripte supponant personaliter pro vocibus eis correspondentibus. Respondeo disputatio hec quomodo et quando terminus aliquis dicatur materialiter supponere magis forte est de nomine quam de re. Dico itaque in propositio quod non esset peccatum mortale concedere quod ista scriptura 'buf' supponit personaliter pro illa voce 'buf' quamdiu illa vox 'buf' non est imposita ad significandum eo quod supponit pro significato ultimato sed facta impositione non diceretur supponere personaliter quia in supponendo pro voce non supponit pro eodem quod significat ad placitum ultimate, quod necessarium est ut vocetur illo nomine supponere personaliter. Sed si non placet dicere quod supponat personaliter detur ratio quare non supponit personaliter: quecumque dabitur voluntaria erit.
Tertio inquirendum est an voces significent scripturas, et ex hoc cognoscetur an supponant pro scripturis de quo constat Aristotelem non fecisse mentionem bene enim dicit quod scripture significant voces non econverso. Et ratione arguitur quia si voces significarent scripturas, aut hoc est ex impositone et hoc non videtur dicendum quia dictum est scripturas significare voces ex impositoine non ergo videtur quod voces debeant significare scripturas. Si dicas quod voces significant scripturas ex eo quod voces propter synonimitatem quam habent cum scripturis dant intelligere scripturas, hec non valet, tum primo quia tunc iste terminus 'Marcus' significaret istum terminum 'Tullium' cum sint synonima, et ita unum propter sinonimitatem dabit intelligere reliquum quod falsum est, quia tunc ille terminus 'Marcus' supponeret materialiter pro illo termino 'Tullius' quod non videtur verum. Respondeo dicendum videtur quod voces significant scripturas, quia nisi sic audientes voces non formarent scripturas vocibus correspondentes quod est falsum non enim formarent tales scripturas nisi voces darent eis intelligere tales scripturas, si ergo dant intelligere scripturas cognitis vocibus congnoscuntur scripture et ita significant scripturas illo tertio modo. Non tamen voces sic significantes scripturas fuerunt imposite ad significandum scripturas. Sed credo quod ideo significant scripturas, quia ex communi intelligentia hominum scientium scribere propter correspondentiam vocum ad scripturas etiam per voces intelligunt scripturas. Et adhuc non est absque inscitativo alicuius vocis significantis ad placitum ipsas scripturas, non enim sicut per hanc scripturam 'homo' intelligo illam vocem 'homo' absque aliquo alio ita etiam per illam vocem 'homo' intelligo illam scripturam 'homo' absque aliquo alio. Sed forsitan eo quod ego dico quod scribatur ly 'homo' ego moveo ad cognoscendum illam scripturam 'homo', non autem precise propter ly 'homo' in voce ego intelligo illam scripturam 'homo' sed propter illum terminum 'scriptura' que ad placitum significat scripturam, ideo videor ex quodam discursu et argumetno devenire ad congnitione scripture hoc pacto cum dicitur michi 'Scribas ly homo' cognosco quid sit scribere cognosco preterea quod ipse dicit 'ly homo' et memoror que scriptura fuerit imposita ad significandum ly 'homo' vocale et ita intelligo illam scripturam et eam facio ut talis dicit. Ideo sapienter Aristoteles locutus est ponens scripturas significare voces non mentionem faciens an voces significient scripturas. Quia tamen dictum est quod voces ex usu voluntario hominum cognoscentium scripturas voces aliquo modo dant intelligere scrpturas ut pretactum est ideo apud eos posset poni acceptio vocum pro scripturis quam placuit appellare suppositionem.
Quarto inquirendum est an voces significent conceptus quibus subordinantur in significando et ita cognoscetur an voces pro conceptibus possint supponere quod autem voces significent conceptus patet ex Aritotele primo peryarmenias dicente 'et ea que sunt in voce sunt earum que sunt in anima passionum note', per quod vult intelligere quod voces significent conceptus. Hoc tamen videtur esse falsum patet sic quecunque res intellectui representatur mediate conceptu illius rei significante representantur, nam hoc est significare aliquid esse congitionem rei vel movere ad cognitionem effective vel instrumentaliter ut patet ex illis tribus modis significationum prius positis, si ergo vox significat conceptum ut puta si ista vox 'homo' significat conceptum specificum representativum omnium hominum cui subordinatur ista vox 'homo' in significando omnes homines, hoc erit mediante conceptu illius conceptus. Sed hoc videtur falsum, quia cum subordinetur in significando illum conceptum alteri conceptui videtur quod eadem ratione debeat significare conceptum illius conceptus cui subordinantur in significando illum conceptum et sic in infinitum. Respondeo hec ratio satis apparenter videtur probare quod voces non significent conceptus ex impositone quibus subordinantur in significando, ideo Aristoteles glosaretur sic voces significant conceptus id est significant res ad quas imposite sunt ad significandum mediantibus conceptibus. Neque ratio unius doctoris [Buridanus] qua probat voces significare conceptus concludit. Arguit enim sic: si voces non significarent conceptus sequeretur quod iste voces essent sinonime 'ens' 'unum' 'diversum' nam omnino idem significant et solum differunt quantum ad signfificationem conceptuum, quia unum alium concepturm significat quam aliud. Hec ratio non valet quia clarum est quod conceptus quibus subordinantur in significando ad placitum ultimate non sunt sinonimi ergo neque voces sunt sinonime, si enim illi conceptus essent sinonimi ille voces dicerentur etiam sinonime. Sicut ille due voces 'Marcus' 'Tullius' sunt sinonime, quia subordinantur eidem conceptui vel conceptibus sinonimis. Ideo dicendum est quod ille voces 'ens' 'unum' non sunt sinonime, quia conceptus non sunt sinonimi unus enim est conceptus absolutus et alter connotativus nam per conceptum cui subordinatur ly 'ens' cognoscuntur omnia entia absolute sed per conceptum cui subordinatur ly 'unum' cognoscuntur omnia entia ut indivisa in se et divisa a quolibet alio. Et similiter isti termini 'idem' 'diversum' subordinantur diversis conceptibus connotativis. Sed hec ratio motiva fuit ad diversas opiniones aliqui enim [opinio scotistarum] propter hanc rationem moti sunt dicere quod per illos conceptus significantur res formaliter distincte et non realiter, ad conceptus enim esse sinonimos requiritur quod idem et realiter et formaliter concipiatur per eos. Sed non ponentes huiusmodi distinctionem [opinio nominalium] dicunt quod aliqualiter concipitur per unum illorum conceptuum qualiter non concipitur per alium licet idem concipiatur. Si ergo concedatur quod voces non significant conceptus non videtur ponenda suppositio pro conceptu que materialiter dicatur vel secundum alios simplex. Dicendum tamen videtur quod propter correspondentiam qua cognoscitur conceptum ad voces per voces ex usu voluntario datur intelligi conceptus cum adiutorio tamen alicuius vocis imposite ad significandum conceptum, et ita ex quodam usu voluntario voces possunt supponere pro conceptibus quam suppositionem placuit appellare materialem secundum quosdam aliis vero simplicem ut dicendo 'Ly homo est in mente' illa vox 'homo' supponit pro conceptu. Sed de conceptibus quod significent voces non videtur ut quod conceptus omnium hominum representativus representet illam vocem 'homo', non enim per illum conceptum datur intelligi illa vox 'homo'. Ideo omnibus consideratis satis esset ponere suppositionem materialem vocis pro se et sibi similibus conceptibus pro se et sibi similibus scriptura pro se et sibi similibus et si vox pro scriptura et conceptibus supponat et pro vocibus hoc erit equivoce similiter si scriptura pro illis tribus supponat hoc erit equivoce.
Ex hiis dictis potest disputare quid sit quod dicatur significatum ultimatum et quod significatum non ultimatum. In diffinitione apponitur 'inquantum est non ultimatum' quod solet poni propter illam 'Ens est participium' et alias similes, licet enim ly 'ens' supponat pro illa voce 'ens' que vox dicitur significatum ultimatum suiipsius, et etiam non ultimatum nam ly 'non ultimatum' non accipitur negative sed loco unius positivi innominati tamen illud predicatum 'participium' videtur facere stare ly 'ens' pro illa voce 'ens', nam secundum conceptum omnium entium, quia secundum illum conceptum ad placitum ultimate significat illam vocem 'ens' sed secundum conceptum representativum precise illius vocis 'ens' et sibi similium et hec acceptio ponitur communiter propter illam regulam thopicam talia sunt subiecta qualia premittuntur ab eorum predicatis que hic applicatur. Sed hec regula de qua aliquatenus est in secundo capitulo non applicari habet in proposito sic intelligendo quod predicata de rigore habent tribuere subiecto quo ad suppositionoem materialem bene enim sequitur 'predicatum non habet quod supponat personaliter ex rigore, ergo subiectum non habet quod supponat materialiter'. Consequentia est nota quia si dicam 'Homo est terminus' quod ly 'terminus' faciat quod ly 'homo' stet pro illo termino 'homo', hoc tantum habet quia ly 'terminus' stat personaliter. Sed antecedens probatur quia non est ex rigore quod ly 'terminus' stet personaliter, nam nichil habet per quod restringatur ad standum pro suo significato non ultimato, igitur ex rigore non habet quod supponat personaliter. Bene tamen concedo quod ex usu communi loquentium quando aliquis terminus est impossitus ad significandum aliquid ad placitum si non sit aliquid quod aliquo modo intellectum determinet ad accipiendum talem terminum materialiter tunc talis terminus personaliter supponit. Si enim dicam 'homo' solitarie ex communi modo accipiendi accipitur significative pro illa re que est homo et inde est, quod si dicam 'Homo est terminus' ly 'homo' ex usu communi accipitur materialiter, quia si terminus significative acceptus solum convenit illi termino 'homo' materialiter accepto, ideo ex communi intelligentia et usu quando predicatum precise convenit subiecto pro suo significato non ultimato, tunc subiectum accipitur materialiter quemadmodum est quando predicatum est terminus secunde intentionis et tunc ibi applicaretur regula illa thopica 'talia sunt subiecta qualia premittuntur ab oerum predicatis' quam non credo sic intelligendam quod predicatum de vi sermonis restringat subiectum hoc enim in paucis aut in nullus habet verum sic igitur videtur regula exponenda quod subiecta accipiuntur qualiter ab eorum predicatis permittitur secundum communem usum accipiendi.
Hiis suppositis respondendum est ad rationes factas. Ad primam respondeo quandocunque ponitur aggregatum ex aliquo signo et termino communi a parte subiecti respectu predicati quod est ex usu communi determinat ad suppositionem materialem illa propositio est distinguenda aut ille terminus communis est subectum precise aut aggregatum ex termino communi et signo est subiectum aut precise talis terminus communis. Ideo distinguo istam propositionem 'Omnis homo est tomum in quantitate' aut ly 'homo' est precise subiectum et tunc ly 'homo' supponit personaliter quia si non supponat personaliter illa esset incongrua eo quod ly 'homo' materialiter sumptum est neutri generis et determinatur per signum quod non est neutri generis salva igitur congruitate ly 'homo' personaliter suppont et tunc illa est falsa, quia ut probatur descendentes sunt false. Si vero totum hoc aggregatum 'omnis homo' sit subiectum ita quod supponat materialiter tunc ipsa est vera saltem tenendo quod aggregatum ex termino communi et signo universali est totum in quantitate, quia si teneatur quod precise terminus communis distributus per signum universale est totum in quantitate illa esset falsa sed hec diceptatio parva est. Accipiendo igitur quod illud aggregatum sit totum in quantitate non bene descenditur sub ly 'homo' debet enim sic descendi 'omne hoc ly homo est totum in quantitate' et 'omne hoc ly homo est totum in quantitate' in quibus per ly 'hoc' debet demonstrari aliquis terminus distributus per signum universale et ille sunt vere. Et consimiliter dicendum esset de istis propositionibus 'Nullus homo est complexum', 'Ly homo est terminus'. Et ex hoc potest trahi aliquantula persuasio quod non sit opus pronomen demonstrativum esse partem subiecti, nam dicendo 'Hoc ly homo est dictio dissillaba' si ly 'hoc' sit pars subiecti daretur iste sensus: tale aggregatum 'hoc ly homo' est dictio dissillaba et talis sensus est falsus. Bene volo tamen quod illa propositio est distinguenda secundum regulam prius dictam, in sensu tamen in quo est vera ly 'hoc' non esset pars subiecti. Sed adhuc obiiciet aliquis quod illa non sit vera 'Omnis homo est totum in quantitate' per hoc quod ipsa est incongrua, nam accipiendo ly 'omnis' materialiter et similiter ly 'homo' ibi sunt duo nomina substantiva non coniuncta per aliquam coniunctionem quorum neutrum potest esse determinatio alterius cum ambo sint nominativi casus. Sed aliquis responderet sicut videtur respondendum quod illa propositio 'Omnis homo est totum in quantitate' capitur loco istius 'Tale aggregatum omnis homo est totum in quantitate'. Sed adhuc illa videtur incongrua sicut ista 'Sortes existens homo asinus currit' et ita videtur respondere prima via que negabat suppositionem materialem propter incongruitatem vitandum. Respondeo sic dicendo 'Omnis homo est totum in quantitate' aut est propositio plures tantum valens ac si dicerem 'Omnis est totum in quantitate, homo est totum in quantitate' sicut dicendo 'Homo asinus currit' sed si non sic capiatur de rigore videtur incongrua neque etiam debet accipi loco istius propositionis de copulato 'Ly omnis et ly homo sunt totum in quantitate' et tunc est ibi unum copulatum supponens personaliter cuius quelibet pars supponens supponit materialiter neque hoc est inconveniens immo verum ut alias ostensum est. Et similiter diceretur de ista 'Hominem esse animal est verum' quod ipsa est incongrua aut propositio plures nisi capiatur loco istius propositionis de copulato 'Ly hominem et ly esse et ly animal sunt verum'. Ad aliam rationem dico quod si totum hoc 'Omne animal esse hominem' accipiatur materialiter non bene descenditur sed posset sic descendi 'Ergo omne hoc ly animal esse hominem est verum' demonstrando per ly 'hoc' illum terminum 'animal'. Si autem totum hoc significative accipiatur tenendo primum modum dicendi de complexe significabilibus difficile esset descendere sub ly 'animal'. Ut in primo capitulo ostensum est. Et sic arguendo 'Omne animal esse hominem est falsum, Petrus est animal ergo Petrum esse hominem est falsum' videretur argui recte in darii maiori de obliquo et minori de recto concludendo conclusionem de obliquo. Item mirum videtur quod aliquis terminus complexus supponat discrete cuius nulla pars supponat discrete, nam secundum illum modum totum hoc 'Omne animal esse hominem' supponit discrete pro uno solo complexo significabili et nulla pars illius supponit discrete, sed tenendo secundum modum de complexe significabilibus admitto illum descensum et concedo quod hunc hominem esse animal est falsum falsitate relativa sicut ibi dicitur.
Sed ibi incidit dubium: an una tota propositio possit personaliter supponere. Ad quod respondeo quod sic, secundum quam suppositionem ista est concedenda 'omne animal est homo est homo', nam 'animal est homo' habet illas partes, puta ly 'animal' et ly 'homo', se habentes per modum indistantis, ideo ly 'homo' restringit ly 'animal' ad standum pro homine precise, ita quod illud complexum 'animal est homo' stat pro omni animal existente homine. Ideo facile est videre veritatem talium propositionum videndo pro quo supponant tales propositiones. Unde ista est falsa 'ita est quod omnis homo est animal', neque valet iste ascensus 'ita est quod iste homo est animal et ita est quod iste homo est animal, ergo ita est quod omnis homo est animal', sed oportet ponere relativum idemptitatis, sic dicendo 'et idem ita esse est iste homo est animal' secundum regulam tractandam in quarto argumento. Ista tamen est concedenda 'omnis homo est animal est ita esse taliter sicut est', sic tamen quod ly 'omnis' non capiatur ut sit pars subiecti, quia si capiatur ut est pars est falsa ,et tunc esset suppositio illius propositionis 'homo est animal' distribute per illud signum 'omnis', et sic est dicendum in illa 'omne animal est homo est homo'. Et similiter dicendum esset de ista 'scio quod omnis homo est animal'. Et, licet de aliquibus aliarum possit fieri difficultas quod sint inepte et improprie, non tamen de ista, causa tamen maioris investigationis ponuntur.
Ex isto patet primo quod una tota ypothetica conditionalis potest esse subiectum vel predicatum, ut si admittatur iste modus loquendi 'Sortes est Sortes currit si Sortes movetur': illa conditionalis 'Sortes currit si Sortes movetur' est predicatum, et illa est vera, nam ipsa habet cognosci per istam conditonalem 'si Sortes est Sortes movetur, Sortes est Sortes currit', sicut patet ex dictis in materia de conditionalibus. Illa autem conditionalis est vera, ideo ipsa est vera. Ideo, non sequitur: est conditionalis falsa, ergo pro nullo supponit. Immo, illa conditionalis 'Sortes currit si Sortes movetur' pro quolibet ente mundi supponit.
Patet secundo quod una tota ypothetica copulativa potest esse subiectum vel predicatum, ut sic dicendo 'omnis homo est animal et omnis asinus est animal sunt animalia', que vera est si illa copulativa 'homo est animal et asinus est animal' (habens tamen ibi rationem copulati) sit subiectum. Si vero tota illa copulativa 'omnis homo est animal et omnis asinus est animal' accipiatur pro subiecto, falsa est, quia subiectum non supponit.
Patet tertio quod una tota disunctiva potest esse extremum cathegorice, ut si dicam 'Sortes est Sortes currit vel Sortes non currit', cuius veritas cognoscitur per hanc 'Sortes est Sortes currens vel non currens'. Unde ad cognoscendum veritatem vel falsitatem talium propositionum, resolvatur verbum in participium, nisi ex hoc ineptia locutionis sequatur, quod dico propterea quia in conditionali resolutionem faciendo aliquando non esset propria locutio.
Et si queras an ista sit vera 'necesse est quod chimera sit vel chimera non sit'. Respondeo capiendo totum hoc 'chimera est vel chimera non est' significative, falsa est, quia totum illud 'chimera est vel chimera non est' pro nullo supponit. Bene tamen ista esset vera capiendo significative: 'necesse est quod chimera sit vel quod nulla chimera sit'. Propter quod unus modus dicendi [Hentisberus] in contradictoriis recitatus, negans illam 'chimera non est' et illam concedens 'nulla chimera est', magnam habet apparentiam, nam dicit non parum esse subiectum negari vel non, quod in proposito apparet.
Ad aliam rationem dico quod illa est vera 'Homo est species' et ly 'homo' materialiter supponit vel secundum alios simpliciter pro conceptu. Ponentes autem universalia preter terminos ponunt suppositionem simplicem pro significato adequato seu primario termini communis. Sed ista investigatio non est presentis negocii et sic descenditur sub ly 'homo': 'Hoc ly homo est species vel hoc ly homo est species'. Et si queras an ista sit concedenda 'Color est primum obiectum visus' per suppositionem materialem. Respondeo ly 'color' personaliter supponit. Et illa capitur loco unius exclusive loco scilicet istius adequate seu precise 'Color est obiectum visus' ita quod sensus est 'Color est obiectum visus et nihil aliud a colore est obiectum visus' id est nihil aliud est a colore natum est percipi a visu. Ista tamen vera est 'Color est precise obiectum visus' immo 'Iste color est precise obiectum visus' quia illa est una propositio affirmativa de predicato excluso cuius sua preiacens est vera scilicet ista 'Iste color est obiectum visus'. El similiter dicimus 'Modus sciendi est adequatum subiectum logices' que capitur loco istius exclusive 'Precise modus sciendi principaliter consideratur a logico' cuius sensus est 'Modus sciendi principaliter consideratur a logico et nihil aliud a modo sciendi principaliter consideratur a logico', ideo non est opus dicere quod subiectum illarum propositionum supponat materialiter.
4. Tertio arguitur sic: ista est falsa `Omnis homo est omnis homo'. Et tamen descendentes sunt vere descendendo tam sub ly 'homo' posito a parte subiecti quam sub ly 'homo' posito a parte predicati sic descendendo 'Iste homo iste homo est et iste homo este homo est' demonstrando idem a parte subiecti et a parte predicati. Et per idem argueretur quod ascensus copulativus non est bona consequentia. Respondeo quod talis modus descendendi non est bonus, non quidem eo quod non liceat sub utroque termino descendere quin immo potest sub ambobus descendi dummodo debite enumerentur singularia sed ibi non debite enumerantur singularia licet omnia singularia enumerantur sed non sufficienter, enumerantur. Ad hoc enim quod singularia aliqua sufficienter enumerentur non satis est omnia numerari sed oportet quod enumerentur taliter qualiter pro eis denotatur propositio verificari, illa autem propositio denotatur verificari pro quolibet homine in ordine ad quemlibet hominem et hoc debet denotari in descendendo, ideo sic deberet descendi posito quod tantum essent tres homines Sortes Plato et Cicero, 'ergo Sortes est Sortes et Sortes est Plato et Sortes est Cicero et Plato est Plato et Plato est Sortes et Plato est Cicero et Cicero est Cicero et Cicero est Sortes et Cicero est Plato pono autem singularia in significando et supponendo simul maioris claritatis causa. Et si queras an sic dicendo 'Homo omnis homo est' liceat descendere simul sub ly 'homo' a parte subiecti et sub ly 'homo' a parte predicati. Dico quod sic per unam disiunctivam compositam ex copulativis, sic dicendo Sortes est Sortes et Sortes Plato est et Sortes Cicero est vel Plato Plato est et Plato Cicero est et sic de aliis, et hoc moso poterit ingeniosus facere descensum sub quibuscunque terminis simul. Sed adhuc instaret aliquis: ille singulares 'Iste homo est iste homo et iste homo est iste homo' demonstrando idem a parte subiecti et a parte predicati sunt singulares alicuius universalis et non nisi illius 'Omnis homo omnis homo est' igitur. Respondeo non sunt omnes illius sed istius 'Omnis homo est ipsemet', nam ut communiter dicitur ly 'ipsemet' supponit suppositione sigillata ita quod non potest fieri descensus sub ly 'ipsemet' quin fiat sub ly 'homo' et hoc reddendo singula singulis quapropter loco illius relativi 'ipsemet' non licet ponere suum antecedens distributum quia non consimili specie distributionis distribueretur suum antecedens loco relativi positum distribueretur enim distributione non sigillata et relativum distribuitur distributione sigillata. Ideo dicendo 'a.homo non est ipsemet' ly 'ipsemet' supponit confuse tantum et sic descenditur 'Iste vel iste iste vel iste homo non est'. Et si arguas ex hoc sequitur quod hec propositio est concedenda 'Sortes est omne videns se' posito quod multi alii a Sorte videant se et Sortes videat se et nullus eum videat quod est falsum. Patet consequentia ex eo quod ly 'se' supponit discrete, et sensus est 'Sortes est omne videns se Sortem' quod est verum. Respondeo dictum est alias quod distinguenda est propositio de relativo non reciproco si tale relativum sit potens diversa referre quod de relativo reciproco contingere potest. Si enim dicam 'Quilibet homo vel asinus videt se' ita ut ly 'omnis' feratur solum in ly 'homo' illa propositio est distinguenda, aut ly 'se' refert precise ly 'homo' et tunc ly 'se' distribuitur, aut refert ly 'asinus, et tunc supponit confuse tantum. Sic etiam illa propositio est distinguenda 'Sortes est omne videns se', aut ly 'se' refert ly 'Sortes' et tunc illa est vera et esset sensus 'Sortes est omne videns se Sortem', aut ly 'se' refert ly 'ens' inclusum in illo neutro 'videns' et tunc illa est falsa et est sensus 'Sortes est omne videns se ens'. Ideo videtur difficultas de ista propositione 'Omnis homo est ipsemet vel ipsamet' que ex eo provenit, quia ly 'homo' quod est antecedens stat pro viris et mulieribus et ly 'ipse' est masculini generis propter quod tantum pro viris potest supponere. Similiter ly 'ipsa' tantum pro femininis, ideo difficile est videre quomodo refert ly 'ipse' illum terminum 'homo', et similiter ly 'ipsa'. Respondeo potens est intellectus referre illud relativum 'ipsemet' ad ly 'homo' ut acceptum pro viris, potens etiam est referre ly 'ipsamet' ad ly 'homo' ut acceptum pro mulieribus quibus suppositis relationibus videndum est an sit vera vel falsa. Ad quod videndum primo elucidende sunt iste 'Omnis homo est ipsemet,' et consimiliter de illa 'Omnis homo est ipsamet'. Ad quod respondeo ipsam esse falsam ex eo quod ly 'ipsemet' tantum pro viris supponit sed ly 'homo' et pro viris et mulieribus, ideo pro aliquo vel aliquibus supponit subiectum pro quo vel quibus non supponit predicatum. Nec inconvenit antecedens relativi reciproci pro aliquo supponere pro quo non supponit relativum reciprocum eius namque suppositio a suppositione relativi reciproci non dependet, sed bene econverso, ideo satis sit relativo reciproco ut eam suppositionem quam habet aut pro quibus supponit a suo antecedente habeat dependentem ita ut pro nullo supponat quin pro illo suum antecedens supponat. In proposito ergo illa est falsa 'Omnis homo est ipsemet' quia ly 'homo' pro pluribus supponit quam ly 'ipsemet'. Et si arguas omnes descendentes sunt vere descendendo sub ly 'ipsemet', nam ly 'ipsemet' tantum pro viris supponit et ad eos tantum descendendo omnes sunt vere quod patet ex eo quia sub ly 'ipsemet' debet fieri descensus copulativus sigillatus et omnes descendentes sunt vere scilicet iste 'Homo est iste homo' 'Iste homo est iste homo' et sic de aliis quarum quelibet est vea ex eo quod tantum ad viros debet fieri descensus. Respondeo veritas alicuius propositionis de termino distributo non tantum per aliquas eius singulares cognosci habet, sed etiam per omnes singulares sed non potest descendi sub relativo quin descendatur sub suo antecedente, ideo descendendo sub ly 'ipsemet' fit descensus sub ly 'homo'. Si autem fit descensus sub ly 'homo' ad omnia singularia eius debet descendi ut eius veritas cognoscatur, ergo de primo ad ultimum si fiat descensus sub ly 'ipsemet' debet fieri descensus sub ly 'homo'. Et per consequens non potest descendi sub ly 'ipsemet' quin descendatur sub ly 'homo' tam ad viros quam ad mulieres et descensus ad viros tantum est adequatum descensus illius relativi 'ipsemet', sed descensus ad mulieres et ad viros est adequatus descensus de ly homo. Ut autem agnoscatur modus descendendi sint duo homines tantum in mundo scilicet Gonsalus et Michael et due mulieres scilicet Katherina et Maria tunc sic descendatur 'Gonsalus est Gonsalus et Michael est Michael et Kateherina est Michael et Katherina est Gonsalus et Maria est Michael et Maria est Gonsalus'. Ad propositum applicando patet quid dicendum de ista propositione 'Omnis homo est ipsemet vel ipsamet' ipsa enim est vera quia non potest fieri descensus sub ly 'ipse' quin fiat sub ly 'homo' et non potest fieri descensus sub ly 'homo' ad omnia singularia quin fiat sub ly 'ipsa' et tunc sic habet descendi 'Omnis homo est ipsemet vel ipsamet ergo Gonsalus est Gonsalus et Michael est Michael et Katherina est Katherina et Maria est Maria'. Sed adhuc instabit aliquis hec omnia dicta non salvare duo incidentia circa relationem relativi reciproci, nam capiatur ista propositio 'Aliquis homo omnis homo qui est ipsemet est' et volo quod ly 'ipse' referat primum homo quia si referat secundum manifeste patet eam esse falsam. Si ergo referat primum homo ipsa apparet vera eo quod ly 'ipsemet' supponit determinate et aliqua eius descendens est vera. Sed quod sit falsa ostenditur, quia illud predicatum 'homo qui est ipsemet' distributive supponit et debet ita descendi 'Aliquis homo est iste homo qui est ipsemet et idem homo est iste homo qui est ipsemet' addendo relativum idemptitatis ubi patet secundam descendentem esse falsam et omnes alias. Respondeo presupposita illius propositionis veritate qualiter convenit alicui suppositio taliter ei convenit restrictio. Suppositio enim alicuius termini est alterius restrictio sed relativum reciprocum habet suppositionem sigillatam et reciprocam, ergo sigillatim reciproce restringit. Dico ergo quod in ista propositione 'Aliquis homo est omnis homo qui est ipsemet' ly 'ipsemet' restringit sigillatim et reciproce ly 'homo' positum a parte predicati ita ut ly 'homo' suppositionem de ly 'ipsemet' habet saltem si non eodem modo supponat pro eis tamen pro quibus supponit sigillatim supponit, ideo non potest fieri descensus sub ly 'homo' quin fiat sub ly 'ipsemet' quia talem suppositionem scilicet sigillatam habet dependentem a ly 'ipse' de quo modo suppositionis et de descensu sub tali termino argumento sexto dicetur. Neque movere debet quod ille propositiones sint false eo quod in eis predicatur universale universaliter sumptum, quia illud dictum omnis 'propositio affirmativa est falsa in qua predicatur universale universaliter sumptum' multas patitur instantias sufficit dicere circa regulas tantas habentes exceptiones, quod ut plurimum sunt vere. Ex hiis dictis potest videri quid dicendum de relativo reciproco nam loco eius non licet ponere suum antecedens, ut ista est falsa 'Aliquis homo est suus filius' ex eo quod sub ly 'suus' debet fieri descensus sigillatus hoc pacto 'Sortes est Sortis filius vel Plato est Platonis filius' que omnes sunt false. Si tamen loco illius relativi liceret ponere suum antecedens vera esset, quia haberet istum sensum 'Aliquis homo est alicuius hominis filius'. Sed dubium est an loco relativi reciproci possessivi liceat ponere suum antecedens quando antecedens ponitur in alia cathegorica quam ipsum relativum, ut si dicam 'Aliqua propositio est vera si sua contradictoria est vera', dubium est an sensus illius propositionis sit iste 'Aliqua propositio est vera si contradictoria alicuius propositionis est vera', quia si sic notum est quod illa est concedenda cum sit una conditionalis cuius antecedens non potest esse verum sine consequente. Videtur tamen quod falsa, nam ly 'sua' refert ly 'propositio' sigillatim sicut eius natura est taliter referre cum sit relativum reciprocum, et licet descendere sigillatim sub ly 'propositio' et sub ly 'sua' hoc modo: 'Ista propositio est vera si sua contradictoria est vera vel ista propositio est vera si sua contradictoria est vera' et quelibet illarum esta falsa, nam pono quod sint tantum ille due propositiones 'Sortes currit' et 'Sortes non currit' cum propositione ista de qua est disputatio, tunc quelibet illarum descendentium est vera. Et ne ibi sit occasio insolubilium materiam aggrediendi posset capi ista propositio 'Aliqua alia propositio ab ista (demonstrando istam propositionem) est vera si sua contradictoria est vera' tunc patet ibi quod quelibet descendens est falsa. Et per idem probaretur quod aliqua conditionalis est contingentis quia si poneretur casus quod essent tantum ille due mentales 'Homo est asinus' 'Nullus homo est asinus' tunc aliqua descendens est vera scilicet ista 'Hec propositio est vera (demonstrando illam nullus homo est asinus) si sua contradictoria est vera'. Et similiter argueretur de ista propositione 'Omnis propositio est vera si sua contradictoria est vera'. Respondeo modus dicendi communis logicorum est quod illa est vera 'Aliqua propositio est vera si sua contradictoria est vera', ex eo quod est una conditionalis que est bona consequentia quia bene sequitur 'Sua contradictoria est vera ergo aliqua propositio est vera'. Sed argumentum factum de descensu satis pugnat ad oppositum unde secundum unam opinionem recitatam in capitulo ypotheticarum de illa propositione 'Aliquod animal est et si tu es illud tu es asinus' diceretur quod non est inconveiens quod sit aliqua conditionalis contingens, ut enim argumento concluditur in uno casu est vera in alio est falsa in casu enim illo in quo sint tantum ille due 'Sortes currit' 'Sortes non currit' illa est falsa et sic de aliis similibus. Sed contra, quia in casu illo non datur antecedens verum et consequens falsum, nam si illa sit vera 'Sua contradictoria est vera' illa etiam est vera 'Aliqua propositio est vera'. Ideo videtur quod sicut dictum est de illa propositione 'Aliquod animal est et si tu es illud tu es asinus', quod si intellectus referat 'illud' ad singularia de ly 'animal', tunc sunt ibi plures conditionales que sic se habent quod ille que sunt vere sunt necessarie et ille que sunt false sunt impossibiles sic etiam in proposito cum ly 'sua' referatur ad singularia de ly 'propositio' considerandum est ad que refertur, et secundum quod refertur ad aliud et aliud singulare est alia et alia conditionalis et illa que est vera est necessaria, et illa que est falsa est impossibilis illo enim casu posito quod ly 'sua' referatur precise ad illas duas 'Sortes currit' et 'Sortes non currit' que sole sint, tunc sunt ibi plures conditionales false. Sed hec solutio nullo modo videtur vera, quia tunc sequeretur quod consequens mentalis correspondentis isti vocali 'Aliqua propositio est vera si sua contradictoria est vera' non esset illa propositio 'Aliqua propositio est vera' sed singulares eius quod non videtur concedendum. Ideo melius videtur dicendum cum communi opinione quod illa est concedenda 'Aliqua propositio est vera si sua contradictoria est vera' et sensus eius est iste 'Aliqua propositio est vera si alicuius propositionis contradictoria est vera', ita quod non est suppositio sigillata de ly 'sua' et de ly 'propositio', quia quando relativum reciprocum et antecedens supponunt suppositione sigillata tunc relativum reciprocum ponatur in eadem cathegorica cum suo antecedente, cum autem in proposito ita sit quod ly 'suus' refert suum antecedens positum in diversa cathegorica non habet rationem relativi reciproci, immo loco eius licet ponere suum antecedens secundum suppositionoem quam habet, ideo cum dicitur quod sic debet descendi 'Ista propositio est vera si sua contradictoria est vera vel ista propositio est vera si sua contradictoria est vera' nego eo quod non est suppositio sigillata. Si autem diceres quod ibi est suppositio sigillata, patet ex predictis quid consequenter esset respondendum, de modo autem descendendi sub terminis positis in conditionalibus, sed videtur similitudo illa que adducitur de illa 'Aliquod animal est et si tu es illud tu es asinus' non est ad propositum, dato enim quod dictum fuerit in capitulo ypotheticarum quod si intellectus referat ly 'illud' ad singularia de ly 'animal', tunc sunt ibi plures conditionales, non tamen intelligendum est quod sit illa variatio propter variationem propositionis in qua non ponitur relativum sicut est intentio facere diversa consequentia et non capere illud consequens in propria forma 'Aliqua propositio est vera', etiam non est concedendum ut propterea quod esset relatio sigillata essent mentaliter plures conditionales, si enim dicam 'Omnis homo est ipsemet', est adeo bene una propositio, sicut si dicerem 'Omnis homo est animal' et ly 'ipsemet' supponit pro homine et appellat eum sigillatim in ordine ad seipsum. Sed quid de illa propositione 'Nulla propositio est vera si sua contradictoria est vera', dico quod est falsa, cum antecedens non inferat consequens, sed de illa 'Omnis propositio est vera si sua contradictoria est vera' dico quod si ly 'sua' referat antecedens secundum talem modum suppositionis, dico quod ipsa est vera sensus enim eius est iste 'Omnis propositio est vera si cuiuslibet propositionis contradictoria est vera', illa autem est bona consequentia.
Sed finaliter incidit dubium utrum aliud relativo a relativo reciproco cathegorice referens supponat eodem modo sicut suum antecedens verbi gratia sic dicendo 'Omnis homo habens equum equitat illum', dubium videtur an ly 'illum' eodemmodo supponat sicut suum antecedens. Quod enim tale relativum sic cathegorice referens eodem modo debeat supponere sicut suum antecedens apparet ex hoc quia ista esset falsa 'Omnem equum quilibet homo habens equitat illum', posito quod 'Sortes haberet quattuor equos quorum duos equitaret et allios duos non hoc autem est quia ly 'illum' distribuitur sicut suum antecedens, ideo relativum non reciprocum cathegorice referens eodem modo supponit sicut suum antecedens, tunc enim aliquo modo transit in naturam relativi reciproci. Et similiter diceretur de ly 'suus' quod quando refert antecedens in alia cathegorica positum habet rationem relativi non reciproci, quia ut predictum est loco eius licet ponere suum antecedens secundum suppositionem quam habet, ideo non habet suppositionem sigillatam quod proprium est reciproci inquantum reciprocum. Sed iste modus dicendi non videtur verus, quia capta illa propositione 'Aliquis homo habens equum non illum equitat' non videtur negandum quin ly 'illum' distribuatur et tamen suum antecedens non distribuitur, sensus enim illius propositionis videtur iste 'Aliquis homo habens equum nullum equum quem habet equitat', aliter vera esset cum sensus esset 'Aliquis homo habens equum equum quem habet non equitat'. Sed hoc argumentum non concluderet contra protervum, diceret enim istam esse veram 'Aliquis homo habens equum non illum equitat' eo quod ly 'illum' supponit determinate quod impugnare esset difficile, ideo concluditur quod non est opus tale relativum modo cathegorico referens supponere precise eodem modo sicut suum antecedens. Ad illam autem propositionem que adducitur 'Omnem equum omnis homo habens equitat illum', licet sit conversio terminorum que aliquam ineptiam causat. Respondeo eam distinguendo, aut ly 'illum' refert antecedens cum signo, et tun ipsa est falsa, et tunc ly 'illum' distribuitur, aut ly 'illum' refert antecedens sine signo et tunc supponit confuse tantum, et tunc vera est. Et ratio huius distinctionis est quia ut pretactum est in materia ypotheticarum propositiones de talibus relativis distinguende sunt secundum quod relativum potest diversimode referre, in istis autem propositionibus quantumcunque relativum videatur modo cathegorico referre posset dari sensus faciendo ypotheticam ut sic dicendo 'Omnis homo habens equum equitat et illum equum quem habet equitat', licet non sit necessarium ita sensum dare.
5. Quarto arguitur sic: non sequitur 'Aliquis homo est iste homo et aliquis homo est iste homo et sic de aliis, ergo aliquis homo omnis homo est', et tamen arguitur per ascensum, ergo ascensus non est bona consequentia. Respondetur communiter quod ille modus ascendendi non valet ex eo quod arguitur a pluribus determinatis ad unam determinatam, id est a termino supponente determinate in diversis propositionis in ordine ad plura singularia seorsum hoc est quorum quodlibet in propria propositione ponitur ad ipsummet supponentem determinate in ordine ad terminum distributum pro illis signularibus quod non est debite inferre, ille enim signulares tantum sunt illative propositionis in qua ille terminus qui supponebat determinate in illis diversis propositionibus constituentibus antecedens supponit confuse tantum in consequente, cum enim dico 'Aliquis homo est Sortes' denotatur verificatio pro aliquo homine qui est Sortes, et cum dico 'Aliquis homo est Plato' est verificatio pro homine qui est Plato. Debet ergo inferri propositio in qua denotetur verificatio illius termini communis pro uno signulari in ordine ad unum singulare termini distributi et pro alio singulari in ordine ad aliud singulare termini distributi et tunc illud fit per consequens quod denotetur fieri per antecedens. Hoc autem denotatur in illa propositione 'Omnis homo est homo' ergo illa debet inferri ex illis singularibus, in ista autem 'Homo omnis est' denotatur verificatio unius singularis in ordine ad quodlibet singulare termini distributi, ideo ad bene inferendum ut denotetur pro eodem verificatio oportet ponere relativum idemptitatis in secunda descendente et in omnibus aliis ut sic dicatur 'Homo iste homo est et idem homo iste homo est et sic de ailiis ergo homo omnis homo est' sed et sicut consequens est falsum ita et antecedens.
Unde solet poni illa regula pro descensu debite faciendo: quandoque fit descensus sub aliquo termino distributo in ordine ad terminum supponentem determinate servandum est ut termino supponenti determinate in secunda descendente et in ceteris aliis addatur relativum idemptitatis ut sic dicendo 'Aliquis homo omnis homo est' sic debet descendi 'Aliquis homo est iste homo et idem est iste homo et sic de aliis', et tunc omnes sunt false preter primam, unde sensus secunde est iste 'Et idem homo qui est iste homo est iste homo', ita quod ly 'idem' debet referri ad illud pro quo verificatur propositio sui antecedentis. Consimiliter est dicendum de ista propositione 'Istud vel istud vel istud animal omnis homo est', nam illa est falsa eo quod illud disiunctum supponit determinate et pro nulla parte illius disiuncti verificatur, quia neque istud animal omnis homo est neque istud animal omnis homo est in descendendo, ergo sub ly 'homo' oportet addere relativum idemptitatis illi disiuncto, et sic dicere 'Istud vel istud vel istud animal iste homo est, et idem ens quod est istud vel istud vel istud animal iste homo est'. Sed adhuc instabis, quia tunc sequitur quod ista est vera 'Homo non est animal' quia omnes descendentes sunt vere descendendo sub ly 'animal', nam sint tria animalia ista est vera 'Homo non est Sortes' et ista 'Idem homo non est Plato', quia sensus eius est verus scilicet iste 'Idem homo qui non est Sortes non est Plato', et tertia similiter in qua dicetur 'Idem homo non est Cicero', aut enim sensus tertie est iste 'Et idem homo qui non est Sortes non est Cicero', et ille sensus est verus, quia aliquis idem homo qui non est Sortes non est Cicero, et hoc est verum quia Plato est aliquis idem homo qui non est Sortes et Plato non est Cicero, aut in tertia ly 'idem' refertur ad Platonem, et sic vera est ut patet, quia aliquis idem homo qui non est Plato non est Cicero ut puta Sortes. Respondeo terminus supponens determinate in ordine ad terminum distributum denotatur pro uno singulari verificari in ordine ad talem terminum distributum, et ponitur relativum idemptitatis ut denotetur verificatio pro uno singulari denotabatur in descensa, ideo in descendendo taliter relativum idemptitatis debet accipi ut relativum idemptitatis taliter restringatur ut pro uno solo singulari supponat, non dico ut pro pluribus repugnet ei supponere verbigratia, cum dicitur in secunda descendente 'Idem homo non est Plato' ibi ly 'idem' supponit pro homine qui non est Sortes, plures autem sunt homines quorum unus est Sortes scilicet Cicero et Plato, ideo pro pluribus supponit, in tertia ly 'idem' taliter debet referre ut sit restrictio ad standum tantum pro uno quo dato tertia erit falsa. Ideo videretur alicui dicendum quod tertia est falsa eo quod sensus eius est falsus, scilicet iste 'Idem homo qui non est Sortes neque Plato non est Cicero' qui sensus falsus est. Sed contra ista est vera 'Idem homo qui non est Sortes neque Plato non est Cicero' patet quia Sortes est idem homo qui non est Sortes neque Plato, et Sortes non est Cicero; quod autem Sortes sit homo qui non est Sortes neque Plato patet quia ista est vera 'Sortes non est Sortes neque Plato', quia contradictoria est falsa, scilicet ista Sortes est Sortes et Plato. Respondeo ista est falsa 'Sortes non est Sortes neque Plato', quia sua contradictoria est falsa, neque sua contradictoria est illa Sortes est Sortes et Plato sed illa 'Sortes est Sortes et non Plato' sicut patet ex dictis in materia de copulatis, ideo patet quod non concluditur illam tertiam esse veram. Causa tamen cavillationum vitandarum tertie posset dari iste sensus 'Et idem homo non existens Sortes qui non est Plato non est Cicero' quod falsum est illo casu posito (immo idem homo non existens Sortes qui non est Plato est Cicero), qui sensus est altero securior, si enim poneretur quod Sortes desineret esse manentibus Platone et Cicerone ille sensus tertie qui prius dabatur verus esset ut patet ex deductione. Et si ista propositio obscura videatur pro sensu illius tertie descendentis capiatur ista 'Et idem homo qui non est Sortes vel Plato non est Cicero' que manifeste est falsa.
Finaliter circa hanc materiam advertendum est quod si copula accipiatur determinate pro omni tempore importato per ipsam disiunctive et fieret descensus sub alio termino distributo addendum est relativum idemptitatis termino significanti tempus per copulam denotato ut denotetur pro eodem tempore verificatio. Et si dicas copula est unum sincathegoreuma, ergo non supponit determinate neque alia suppositione, et per consequens non oportet relativum idemptitatis addere termino significanti tempus per ipsam denotatum. Et confiramtur quia copula non potest verificari de termino significante tempus per ipsam denotatum, ergo non non potest supponere. Respondeo copula de tertio adiacente non supponit, quia est unum sincathegoreuma; logici autem dicentes copulam supponere verum sensum habent, dicunt enim copulam per negationem precedentem distribui pro omni tempore importato per ipsam copulative quod sic intelligunt quod propter negationem cadentem supra copulam datur sensus in quo vere est distributio ut si dicam 'Homo est albus' ly 'est' denotat unionem eorum que per extrema significantur pro tempore presenti et negatio superveniens negat unionem illorum pro tempore presenti ita quod denotatur quod pro nullo tempore presenti est unio istorum duorum homo et albus. Ideo patet quod licet non sit formaliter distributio, trahitur tamen unus sensus in quo est formalis distributio ut sensus istius 'Homo non est albus' [et] <est> iste 'Homo in nullo tempore presenti est albus', et tunc ly 'tempore' vere distribuitur. Preter illa caute videndum est quando est aliquis terminus occulte supponens determinate, ut capiatur ista propositio 'Ante omnem hominem fuit homo' illa distinguenda est: aut ly 'ante' est prepositio, et tunc vera est secundum Aristotelem ponentem mundum eternum a parte ante, quia omnes descendentes sunt vere descendendo sub ly 'hominem', scilicet iste 'Ante istum hominem fuit homo et ante istum hominem fuit homo et sic de aliis' et tunc ly 'ante' est unum sincathegoreuma non supponens, aut ly 'ante' est adverbium et tunc illa est falsa, quia ly 'ante' supponit vel saltem accipitur pro tempore aliquo precedenti, et tunc non est sincathegoreuma, immo cathegoreuma, et sic illa est falsa, quia sensus esset 'In aliquo tempore omnem hominem precedentem fuit homo' quod falsum est, quia non est tale tempus signabile omnem hominem precedens secundum Aristotelem; qualiter autem debeat fieri descensus sub ly 'hominem' postea patebit, taliter enim deberet descendi ut ly 'ante' taliter acciperetur, vel pro eodem denotaretur accipi pro quo denotatur accipi dicendo 'Ante omnem hominem fuit homo'. Per dicta patet quid dicendum est de hac propositione 'Sortes fuit pater quando non fuit filii pater', videtur enim quod ipsa sit vera ex eo quod omnes descendentes sub ly 'filii' sunt vere, scilicet iste 'Sortes fuit pater quando non fuit istius filii pater et Sortes fuit pater quando non fuit istius filii pater' ponatur enim quod Sortes habuerit duos filios succesive qui in diversis temporibus mortui fuerint, tunc quelibet illarum descendentium est vera. Dico quod non bene descenditur, sed sic debet descendi 'Sortes fuit pater quando non fuit istius filii pater et Sortes in eodem termpore fuit pater quando non fuit istius filii pater et sic de aliis'.
6. Quinto arguitur sic: si universaliter descensus esset bona consequentia sequeretur quod ista propositio esset neganda 'Sortes videns omnem asinum non est homo', posito casu quod Sortes tantum videat unum asinum. Falsitas consequentis apparet, quia est una negativa cuius subiectum pro nullo supponit, quia de nullo verum est dicere 'Hoc et Sortes videns omnem asinum'. Consequentia tamen probatur, quia una descendens est falsa descendendo sub ly 'asinum', scilicet ista 'Sortes videns hunc asinum non est homo' demonstrando asinum quem videt Sortes. Pro solutione sciendum est quod solet poni regula talis pro descensu debite faciendo: quandocunque fit descensus sub aliquo termino servandum est ut reliqui termini sub quibus non fit descensus pro tot et eisdem denotantur accipi pro quibus denotabantur accipi in descensa. Hec regula satis ex se apparet nota, non enim dabilis est ratio cur circa alios terminos debeat fieri mutatio, cum per descensum non alia mutatio intendatur quam termini sub quo fit descensus. Et si obiicias regula ista contraria est regule posite in precedenti argumento, igitur aut hec aut illa non est recte posita, antecedens patet, nam dictum est in precedenti regula quod debet addi relativum idemptitais termino supponenti determinate quando descenditur sub eo in ordine ad terminum distributum; ponendo autem tale relativum idemptitais ille terminus supponens determinate sub quo non est intentio descensum facere pro paucioribus accipitur in descendente quam in descensa quod regule contravenit. Respondeo regula hec dicens quod reliqui termini debent pro tot asccipi in descendentibus et in descensa sic intelligi habet quod denotentur accipi pro tot in descendentibus pro quo denotabatur verificari in descensa, quando autem terminus supponit determinate propositio pro uno signulari denotatur verificari et hoc fit per additionem relativi idemptitais, ergo propositio ratione reliquorum terminorum sub quibus non fit descensus pro tot denotatur verificari in descendentibus sicut in descensa, et ita ille regule adinvicem non contrariantur. Per hoc patet ad argumentum solutio, dicendum enim est quod illa est vera 'Sortes videns omnem asinum non est homo' neque debite fit descensus sub ly 'asinum' sic dicendo 'ergo Sortes videns hunc asinum non est homo' eo quod ly 'Sortes' pro nullo supponit in descensa, pro aliquo tamen supponit in descendente, sed sic debet descendi 'ergo Sortes videns omnem asinum vel hunc asinum non est homo' que vera est eo quod est una negativa cuius subiectum pro nullo supponit, nam de nullo verum est dicere quod est Sortes videns omnem asinum vel hunc asinum et hoc capiendo ly 'omnem' ut fertur in hoc totum disiunctum 'asinum vel hunc asinum' quomodo accipiendo non est ibi signandum unum disiunctum cuius prima pars sit ly 'omnem asinum' et secunda pars ly 'asinum', quia tunc satis est verificatio pro parte supponente de quo dictum est in materia de disiunctis. Sed adhuc instabis quod iste modus descendendi est frivolus sic dicendo 'Sortes videns omnem asinum vel hunc asinum', nam satis esset dicere ut quidam dicunt quod sub terminatione unica acceptione accepta cum suo determinasbili non licet descensum facere. Respondeo descensus non est consequentia probativa immo neque ascensus ponendo in antecedente illam particulam et sic de aliis. Ideo fateor quod sic dicendo 'Sortes videns omnem hominem vel hunc hominem' consequens est eque dubium sicut et antecedens immo difficilius est intelligere eius veritatem quam veritatem illius antecedentis, non tamen propterea inferendum est quod non fit descensus, ibi enim proceditur a termino communiter tento ad eius inferiora in supponendo tantum nec in diffinitione descensus ponitur aliquid per quod excludatur hanc argumentationem esse descensum. Ideo non videtur michi negandum sub aliquo termino quantumcunque etiam ille sit determinatio accepta unica acceptione cum suo determinabili posse fieri descensum omnis enim terminus communiter tentus aut distribuitur et tunc accipitur pro suis significatis copulative, si autem accipitur pro suis significatis copulative hoc est expressibile et non nisi per propositionem copulativam, igitur non debet negari sub eo posse fieri descensum copulativum et quandoque non potest recte exprimi talis modus accipiendi copulative per descendentes nisi resumatur ille terminus distributus in suis descendentibus ut alii termini denotentur pro eodem accipi pro quo denotantur in descensu. Unde hoc argumentum est mere sophisticum 'non est expressibilis ille modus accipiendi copulative nisi cum resumptione illius termini descensus igitur non est expressibilis talis modus accipiendi copulative' sed sequitur 'ergo non est expressibilis nisi cum resumptione illius termini'. Posset tamen descendi non resumendo formaliter illum terminum distributum (ne tibi appareat tediosum) imponendo ly 'a' ad denotandum quod ille terminus 'Sortes videns' pro eodem accipitur in descendentibus pro quo accipitur in descensa et tunc sic descenderetur 'Sortes videns omnem asinum non est homo, ergo a.Sortes videns omnem asinum non est homo', sed certe tunc idem est ac si resumeretur ille terminus distributus. Et credo quod hoc est quod aliqui antiquorum logicorum vocaverunt suppositionem immobilem non quidem eo quod non liceat descensum facere, sed ex eo quod non licet descensum facere nisi aliquo addito vel remoto ut reliqui termini pro tot et tantis teneantur in descendentibus et in descensa. Et confirmatur, quia aliquando isa est quod non potest bene exprimi ampliatio alicuius totalis extremi, si etiam exprimatur ampliatio partis extremi vel saltem aliquid addatur parti extremi per quod denotetur accipi in exprimente et expressa hoc declaratum est in materia ampliationum, et tamen nullus negare debet nisi ignorans quod sub tali extremo ampliato non liceat ampliationem exprimere, penes enim totalia extema veritas propositionum maxime attendenda est, ego etiam non debet negari dato quod non possit exprimi talis modus accipiendi copulative partis nisi resumatur ipsa pars in descendentibus taliter accepta qualiter accipitur in descensa quin vere posset descendi, licet non descensu probativo aut manifestetur veritatis propositionis quod non est necessarium. Unde ampliatio et suppositio ex opposito distinguuntur in proposito, nam descendendo sub totali extremo adhuc pars remanet uniformiter, sed descendendo sub parte minus principali alia pars non remanet uniformiter, in ampliatione vero per oppositum videtur esse quia aliquando volens exprimere ampliationem totius extremi non potest exprimere nisi aliquid addatur parti propter quod pars denotetur accipi in expressa, Ideo hiis consideratis melius est sub quolibet termino admittere descensum facere, ne cuilibet pro libito detur occasio respondendi sub quocunque termino non posse fieri descensum, dicet enim adversarius: tu concedis non posse fieri descensum, ego etiam dico in proposito quod non licet facere descensum, et sic nichil soliditatis remanebit in ista argumentatione que descensus dicitur, unde si non esset alius modus cognoscendi veritatem huiusmodi propositionum sub quarum terminis arguitur sic ostendere quam per viam descensus, fateor quod ille descensus nullus esset. Sed certe alius est modus multo solidior agnoscendi veritatem vel falsitatem talium propositionum quam per viam descensus sicut patet respondendo sigillatim de veritate et falsitate talium propositionum. Iccirco patet responsionem predictam bonam fuisse: quod sic debet descendi 'Sortes videns omnem hominem vel hunc hominem non est homo'. Et si queratur iterum descensus sub ly 'hominem' detur et sic in infinitum, non enim ille est processus in causis essentialiter subordinatis in quibus non est processus in infinitum.
Et per istum modum descendendi patet qualiter descendendum est sub multis terminis multarum propositionum: primo de ly 'homo' in ista propositione 'Omne animal quod non est homo est irrationale' sub quo sic descenditur 'ergo omne animal quod non est homo vel iste homo est irrationale et omne animal quod non est homo vel iste homo est irrationale' ut ly animal pro eodem precise accipiatur pro quo accipitur in descensu, scilicet pro omni animali bruto. Et si queras an possit sic descendi 'Omne animal quod non est homo et hic homo est irrationale et omne animal quod non est homo et hic homo est irrationale'. Respondeo ille descensus non est bonus eo quod non servatur regula que proponitur servanda eo quod ly 'animal' pro pluribus stat in descendentibus quam in descensa, in ista enim descendente 'Omne animal quod non est homo et iste homo est irrationale' per ly 'iste' demonstrando Platonem ly 'animal' stat pro omni animali quod non est homo et iste homo et per consequens stat pro Platone quia Plato est animal quod non est homo et iste homo, falsum enim est quod Plato sit homo et iste homo, immo contradictoria est vera 'Plato non est homo et iste homo' et per consequens verum est quod Plato est animal quod non est homo et iste homo, ideo bene descendebatur sic dicendo 'Omne animal quod non est homo vel iste homo est irrationale', quia ly 'animal' precise stat pro omni animali bruto sicut in desecensa, nam stat pro omni animali de quo non est verum dicere quod est iste homo vel iste homo et de bruto verum est dicere quod non est homo vel iste homo, et certe nunquam posset esse error in similibus descensibus ponendo ly 'vel' indescendentibus eo quod terminus communis convertibiliter se habet cum disiuncto composito ex illo termino communi et aliquo eius signulari ut iste terminus 'homo' convertitur cum hoc disiuncto 'homo vel iste homo', nam omne quod est homo est homo vel iste homo et econtra, ponendo autem in descendendo ly 'et' ita [corregido con la primera edición] ut fiet unum copulatum compositum ex tali termino communi et aliquo eius singulari non est secure descendere ut patet et maxime quando tale copulatum negatur, sed quando copulatum non negatur potest poni ly 'et', sed quia in dubiis universaliter tutior pars est eligenda melius est ponere ly 'vel' quia ut dictum est in hoc non potest esse error.
Patet secundo quomodo debet descendi sub ly 'hominem' in ista propositione 'Omne animal preter hominem est irrationale', quia sic debet descendi 'Omne animal preter hominem vel hunc hominem est irrationale', et non sic 'Omne animal preter hominem et hunc hominem est irrationale', illam enim est falsa. Est tamen quidam modus dicendi qui non admittit fieri descensum sub ly 'hominem' quin descendatur sub ly 'animal' et dicit sic debere descendi mutando ly 'preter' in ly 'aliud' sic dicendo 'ergo hoc animal (demonstrando unum animal brutum) aliud ab hoc homine est irrationale, et hoc animal aliud ab hoc homine est irrationale (demonstrando aliud animal irrationale)'. Sed ille descensus non est sufficiens, nam non valet econtra ascensus gratia forme, quia non sequitur 'Hoc animal aliud ab hoc asino est irrationale et aliud animal ab hoc bove est irrationale et sic de aliis (et pono quod sola animalia irrationalia sint), ergo omne animal aliud ab equo est irrationale'. Etiam iste modus difficulter potest salvare posse fieri descensum sub terminis aliarum propositionum, ut patet primo de ista 'Quilibet non homo currit', nam omnes descendentes sunt false descendendo sub ly 'homo' posito quod omnes homines currant et alia entria ab homine, ideo descensus sub ly 'homo' debet esse iste 'Quilibet non homo vel iste homo currit et quilibet non homo vel iste homo currit', et facio descensus copulativum, quia probabilius est dicere quod ly 'homo' distribuatur quam quod non distribuatur, quia signa universalia quando sunt partes extremorum cuiusmodi est illa negatio non infinitanter capta, probabile est eam non impediri a sua virtute eo quod tota illorum virtus illis terminis videtur alligate. Et si forsitan quis dicat prius debere descendi sub ly 'non homo' et postea descendi sub ly 'homo' vel saltem simul sub ambobus descendi. Contra hoc arguitur secundo dando instantiam, nam capiatur ista propositio 'Hec materia potest esse hec materia sine forma' illa propositio est falsa phisice loquendo eo quod predicatum non supponit immo de qualibet materia hec propositio est impossibilis 'Hec materia est hec materia sine forma'. Queratur igitur descensus sub ly 'forma' manifestum est quod iste sunt vere 'Hec materia potest esse hec materia sine hac forma' et quelibet alia consimilis. Et similiter argueretur de ista propositione 'Sine forma hec materia potest esse' preponendo obliquum recto que est falsa eo quod alterum extremum pro nullo supponit omnes tamen descendentes sunt vere descendendo sub ly 'forma'. Ideo dicendum est secundum regulam pretactam quod sic debet descendi 'Sine forma vel hac forma hec materia potest esse', et licet iste descensus non manifestet propositionem quo ad suam falsitatem, tamen est vere descensus, unde sufficere debet alicui quod habeat viam illorum falsitatem cognoscendi aliter quam per descensum, scilicet quia alterum extremum non supponit. Sed forte diceres quod nisi oporteat aliter descensum facere quam illo modo proterve defenderetur illud subiectum supponere, et diceretur quod ista est possibilis 'Hec materia est hec materia sine forma'. Sed contra, quia nunquam potest ita esse sicut per eam significatur naturaliter loquendo. Sed responderet quispiam: si tu negas illum modum descendendi ut communiter solet fieri proterve sustinebo quod illa est vera 'Hec materia est sine forma', nam non posses eius falsitatem ostendere nisi per hoc quod aliqua descendens est falsa, puta ista 'Hec materia est sine hac forma' demonstrata aliqua forma que de facto est in hac materia. Respondeo non est aliqua propositio cuius terminus supponit communiter quin immediate vel mediate veritas illius propositionis cognoscatur per singularia illius termini supponetis communiter, unde licet non agnoscatur falsitas istius 'Hec materia potest esse sine forma' per singularia illius neque est aliquis modus qui det artem agnoscendi falsitatem illius immediate per singularia de ly 'forma', quia eam precise considerando talis propositio vera invenietur, est tamen falsa secundumdicta in capitulo de veritate et falstitate modalium, licet igitur eius falsitas immediate non cognoscatur per singularia vere tamen mediate, cognoscitur enim falsitas istius 'Hec materia est sine forma' per falsitatem istius 'Hec materia est sine hac forma', nam sic arguam 'Hec materia est cum forma ergo hec materia non est sine forma', quod hec materia sit cum forma patet, quia hec materia aliquam formam habet, quia bene sequitur hanc formam habet, ergo formam habet. Unde falsitas et impossibilitas istius propositionis 'Hec materia potest esse sine forma' ostenditur per hoc quod hec copulativa est impossibilis 'Hec materia est sine hac forma, et hec materia est sine hac forma, et sic de aliis', unde si determinabili conveniat determinatio distributa oportet quod illi conveniat quodlibet singulare illius determinationis distribute, nam hoc est determinabili convenire determinationem distributam, sed oportet quod ei conveniat taliter qualiter denotatur ei convenire, nam si sit modalis oportet eam cognoscere per suam de inesse.
Item si alicui videatur quod iste modus destruat artem cognoscendi veritatem vel falsitatem propositionum propterea quia non dat singularia aliquorum terminorum in aliquibus propositionibus nisi resumendo terminum ipsum sub quo fit descensus ut alii termini stent pro tot et pro tantis, dicatur ei ut det modum agnoscendi veritatem vel falsitatem talium propositonum per singularia illata per viam descensus ex tali propositione. Si dicat quod intendit simpliciter negare descensum sub talibus determinationibus, iam etiam tollit viam cognoscendi veritatem talium propositionum per viam descensus, satis ergo sit ostendere de qualibet huiusmodi propositionum penes quid eius veritas vel falsitas debeat ostendi; descensum tamen negare posse fieri non est conveniens ut probatum est. Consimiliter dicendum est de istis propositionibus 'Sortes potest videre sine oculo' 'Sortes potest salvari sine gratia' 'Sorti potest remitti peccatum sine penitentia' que omnes sunt false eo quod aliqua eatum extrema non supponunt modus tamen descendendi patet sicut in aliis. Patet preterea descensus sub ly 'homine' in hac propositione 'a.homo differt ab homine' quia dicendum est eam esse falsam ex eo quia predicatum non supponit pro eodem pro quo supponit subiectum. Et sic descenditur 'a.homo est differens ab homine vel hoc homine' ut ly 'differens' unica distributione fertur in totum hoc 'homine vel hoc homine'. Patet etiam quod in hac propositione 'Sortes non est differens ab homine' non debet sic descendi 'ergo Sortes non est differens ab hoc homine et Sortes non est differens ab hoc homine' sed sic 'ergo Sortes non est differens ab homine vel hoc homine et Sortes non est differens ab homine vel hoc homine'. Et si arguas quod illa sit falsa, posito quod illud [distinctum] <disiunctum> distribuatur sicut tenendum est secundum dicta in capitulo de contradictione nam ut tactum est in materia de disiunctis quando quelibet pars disiuncti supponit et distribuitur requiritur verificatio pro qualibet parte disiuncti sed demonstrato Platone illud disiunctum non verificatur pro secunda parte cum dico 'Sortes non est differens ab homine vel hoc homine'. Respondeo dictum est in materia de disiunctis quod quando disiunctum est determinatio unica acceptione accepta cum suo determinabili et est negativa per affirmativam debet cognosci eius veritas vel falsitas et universaliter hec cognitio est secura negationis per affirmationem, ideo ad cognoscendum veritatem istius 'Sortes non differt ab homine vel hoc homine' oportet aspicere hanc affirmativam 'Sortes differt ab homine vel hoc homine' que est falsa ex eo quod non verificatur pro utraque parte disiuncti, et tamen distribuitur quelibet pars disuncti. Sed hiis dictis non obstantibus replicaret sophista quod ista sit falsa 'Sortes videns omnem asinum non est homo' casu posito quod Sortes tantum videat unum asinum quod probatur quia sua contradictoria est vera scilicet ista 'Sortes videns omnem asinum est homo', nam pono quod ly 'omnem' non sit pars subiecti, quod facto ipsa est vera, nam est una affirmativa singularis de predicato non distributo sic se habens quod pro eodem pro quo supponit subiectum supponit predicatum, nam subiectum admissa suppositione est istud Sortes videns hominem et illud vere supponit pro Sorte, cum de Sorte verum sit dicere 'Sortes est Sortes videns hominem', nam ly 'omnem' non debet poni in verifiatione, cum non sit pars subiecti. Respondeo difficile est capere quod in hac propositione 'Sortes videns omnem asinum est homo' ly 'omnem' son sit pars subiecti propter quod preter alias dicta intelligendum est radicitus quod fuit hominum motivum ad ponendum quandoque signa cum terminis quibus adduntur componere unum extremum. Ad quod videtur michi respondendum quod intellectus quibusdam argumentationibus manuductus quodam modo coactus fuit ista signa ponere partes extremorum, hoc patet declarando de signis que logicus ponit esse partes subiecti quod enim ponat ly 'non' in hac propositione 'Non homo est animal' esse partem subiecti hoc est ex virture huius argumentationis 'Brunellus est non homo, Brunellus est animal, ergo non homo est animal', hec enim argumentatio videtur inducere intellectum ad significandum per illam propositioneom 'Non homo est animal' istum sensum 'Aliquid quod non est homo est animal', ita quod intellectus illa argumentatione ductus solum utitur ad negandum ly 'homo', et tunc dicitur capi infinitanter et similiter de ly 'nullus' consimili argumentatione duceretur intellectus ad quandoque utendum illo signo 'nullus' ad precise negandum terminum cui immediate additur ista argumentatio, videlicet 'Brunellus est animal, Brunellus est nullus homo, ergo nullus homo est animal', ille enim premisse sunt disposite ad inferendum istam conclusionem 'Nullus homo est animal' ut ly 'nullus' precise negat ly 'homo', nec est maior ratio de ly 'non' quam de ly 'nullus'. Similiter quod ly 'tantum' quandoque sit pars subiecti, et tunc dicitur facere propositonem de excluso subiecto intellectus quoddam modo fuit convictus hoc argumento 'Sortes est tantum homo, Sortes est animal, ergo tantum homo est animal', compellitur enim illa argumentatione hunc sensum conclusioni dare 'Aliquid quod est tantum homo est animal' quod verum est, ideo illa conclusio est vera ut ly 'tantum' fertur precise in ly 'homo', ideo parva aliquorum intelligentia credit ista esse ex quodam bene placito sine ratione aliqua, tunc enim non modo logici sed insipientis essent dicta. Ex eodem fundamento infero quod in hac propositione 'Omnis homo est animal' potest ly 'omnis' esse pars subiecti ut patet per hanc argumentationem 'Sortes est omnis homo, Sortes est animal, ergo omnis homo est animal' illa enim argumentatione ducitur intellectus ad utendum illo signo 'omnis' ut precise fertur in ly 'homo', et per consequens ad concipiendum istum sensum 'Aliquod existens omnis homo est animal' neque certe maior est ratio quod ly 'non' et ly 'nullus' possunt esse partes subiecti quam ly 'omnis', ideo sicut distinguitur ista propositio 'Non homo est animal' secundum quod ly 'non' capitur neganter vel infinitanter, id est secundum quod ly 'non' fertur precise in ly 'homo' vel in totum sequens, ita illa propositio 'Omnis homo est animal' ex rigore distinguenda est, quia vel ly 'omnis' fertur in totum sequens ita quod dicatur universalis, et tunc ipsa est vera quia per eam concipitur quod iste homo est animal et iste homo est animal et sic de aliis. Aut ly 'omnis' fertur precise in ly 'homo' et tunc ipsa est falsa, quia per eam significatur quod aliquid quod est omnis homo est animal, ideo recte dixerunt dicentes quod quando signum aliquod terminat precise suam vim in terminum cui immediate additur tunc tale signum facit unum terminum cum termino cui immediate additur, ideo quando signum terminat totam suam virtutem in predicatum hoc est in totum residuum predicati ipso excepto, tunc est pars predicati ut in illis propositionibus 'Sortes est omnis homo' 'Sortes est nullus homo', nec intellectus aliter capere potest illa signa in illo loco posita, nisi secundum quod sunt partes. Et consimiliter quando signum ponitur inter partes subiecti et additur parti minus principali, puta determinationi sequenti ut obliquo sequenti rectum non potest aliter capi quam secundum quod est pars subiecti, quemadmodum est in illa propositione 'Sortes videns omnem asinum est homo' in qua difficile est concipere ly 'omnem' quod non sit  pars, neque hoc virutre alicuius argumentationis concludi potest, ideo conclusum est in materia de contradictoriis quod illa est falsa 'Sortes videns omnem asinum est homo', postio quod Sortes omnes asinos (capiendo ly 'omnes' collective) videat, et illa similiter 'Musca est fortior omni animali' 'Sortes est fortior omni homine' et dictum est ibi probabile esse quod talia signa universalia existentia partes non possunt impediri a sua virtute et debent manere in descendentibus antequam descendatur sub terminis per ea distributis ut reliqui termini stent pro tot et tantis pro quot denotantur stare in descensa. Sed quia diceret sophista se velle obligare quod in hac propositione 'Sortes videns omnem asinum est homo' ly 'omnem' son sit pars subiecti differendum est de veritate illius posito quod ly 'omnem' non sit pars, quia hoc non solum utile est pro illa propositione, sed etiam pro multis aliis. Respondeo ergo quod dato quod ly 'omnem' non sit pars et Sortes videat precise Brunellum non minus debet concedi falsa quam si ly 'omnem' non sit pars.
Ad cuius clarificationem pono tres propositiones. Prima propositio: sensus propositionis non tantum consurgit ut ita dicam seu non tantum est accipiendus ex terminis cathegoreumaticis in ea positis, sed etiam ex terminis sincathegoreumaticis et a modo agendi eorum in terminos cathegoreumaticos. Ista propositio satis videtur nota quod enim sensus propositonis ex omnibus partibus sit sensus componendus manifestum est, sed quod a modo agendi terminorum sincathegoreumaticorum in cathegoreumaticos patet quia aliter acceptio termini talis vel talis nichil ad veritatem vel falsitatem conferret et tunc idem esset dicere quilibet homo currit et quidam homo currit quod est falsum ideo recte dictum est in capitulo de contradictione quod in hac propositione 'Nullus homo qui est animal est substantia' illa copula implicationis non negatur, quia tunc propter illam negationem daretur iste sensus 'Omnis homo qui non est animal non est substantia' per quod secluditur evasio, nam quis diceret quod non habet illum sensum propterea quia in ilo sensu est alud subiectum.
Secunda propositio: non est inconveniens aliquod signum restringere terminum cum quo non facit compositionem ad supponendum pro paucioribus quam supponeret talis terminus huiusmodi signo ablato. Hec propositio manifesta est et apud logicos satis communis, nam si dicam 'Quilibet homo currit' posito quod ly 'quilibet' non sit pars subiecti adhuc ly 'quilibet' restringit ly 'homo' ad standum solum pro viris, et debet verificari ly 'homo' non quidem cum illo signo 'quilibet' sed taliter sumptus ut precise pro eodem supponat sic dicendo 'Sortes est aliquis homo'. Et similiter dicendo 'Iste homo currit' demonstrato Platone non concedere debeo quod ly 'homo' supponit pro omni homine dato etiam quod ly 'iste' non sit pars subiecti, quia licet ista sit vera 'Sortes est homo' ista tamen est falsa 'Plato est iste homo' non enim volo dicere quod aliquis terminus debeat verificari taliter acceptus, sed volo dicere quod aliquis terminus debet verificari pro eodem acceptus pro quo denotatur accipi in propositione in qua dicitur supponere.
Tertia propositio: quandocunque aliquod extremum habens unicam suppositionem habet partes suas proprias suppositiones habentes aut partem suam propriam suppositionem habentem tunc talis terminus supponit pro aliquo cui convenit tale extremum secundum exigentiam acceptionis partium. Hec propositio probatur, quia illa suppositio totalis extremi ab acceptione partis vel ab acceptionibus partium dependet et eas includere videtur, ergo tale extremum pro eodem supponit cui ipsum convenit eadem acceptione aut eisdem acceptionibus partium retentis, ideo quando aliquod extremum pro aliquo suponit debet de illo verificari non tamen partibus pro eisdem supponentibus pro quibus supponunt sed et eodem modo supponentibus seu acceptis si proprias habent acceptiones. Ad propositum applicando hec propositio 'Sortes videns omnem asinum est homo' dato etiam quod ly 'omnem' non sit pars subiecti habet sensum sumptum ex omnibus partibus propositionis et ex acceptionibus suarum partium. Ideo habet sensum suum ex distributione de ly 'hominem'. Et ideo per eam denotabitur quod Sortes cui convenit videre hunc hominem et Sortes cui convenit videre hunc hominem et sic de aliis est homo. Unde non est aliqua propositio de termino distributo quemadmodum pretactum est quin immediate vel mediate possit cognosci per singularia, unde satis absurdum videtur quod illa distributio nichil conferat ad veritatem illius propositionis vel falsitatem. Patet etiam quod non inconveniens est quod ly 'Sortes' stet propter ly 'hominum' distributum pro Sorte vidente omnem asinum, nam si non hoc, ideo esset, quia ly 'omnem' non est pars subiecti quod nichil est, quia ut patet ex secunda propositione dato quod signum non sit pars extremi potest coniungi extremo ad hoc quod accipiatur pro tali vel tali patet ulterius ex tertia propositione quod cum illud subiectum habeat unicam suppositionem discretam et illud extremum includit ly 'asinus' distributum tunc ly 'Sortes videns asinum' solum debet supponere pro illo de quo verum est dicere quod est Sortes videns omnem asinum, de Sorte autem non est concedendum quod videat omnem asinum ideo illud subiectum non supponit, quia non debet sic verificari, 'Hoc est Sortes videns asinum' sed sic 'Hoc est Sortes videns omnem asinum'. Ideo resolutorie dico eam esse falsam, quia est una affirmativa cuius subiectum pro nullo supponit. Et si obiicias sua contradictoria est falsa. Respondeo determinatio unica acceptione accepta cum suo determinabili uniformiter debet in ambabus contradictoriis stare cum ly 'asinum' sit determinatio unica acceptione accepta cum suo determinabili, ly 'asinum' uniformiter debet stare quapropter sua contradictoria est ista: 'Sortes videns omnem asinum non est homo' que est vera ex eo quod est una negativa cuius subiectum pro nullo supponit. Sed obiicies per illam propositionem denotatur quod Sortes videns hunc asinum non est homo demonstrando asinum visum a Sorte quod patet ex eo quod ly 'asinum' distribuitur et ita illa propositio agnoscenda est per singularia de ly 'asinum'. Respondeo sepe dictum est quod cognitio veritatis aut falsitatis propositionis negative ex affirmativa sumenda est et aliter cognitione querens impossibile quandoque querit, in proposito autem sic declaro veritatem illius negative per affirmativam, nam cum dico 'Sortes videns omnem asinum est homo' volo significare posito quod ly 'omnem' non sit pars quod Sortes cui etiam convenit videre hunc asinum et sic de aliis sit homo, per aliam vero significo quod Sortes cui convenit videre hunc asinum cui etiam convenit videre hunc asnim et sic de aliis none st homo quod verum est. Ideo concedo quod ista propositio 'Sortes videns omnem asinum non est homo' non debet cognosci per sua singularia nisi mediante sua affirmativa, quia certe aliter homo in multos incideret errores. Ex quo patet quod ista est concedenda `Omne animal videns omnem asinum est homo' casu posito quod sint tres asini quorum quilibet videat se et nullus videat alterum et sit unus homo qui videat illos tres asinos, quia subiectum supponit precise pro illo homine vidente tres asinos cum de illo solo verum sit dicere 'Iste est videns omnem asinum' secludendo ly 'omnem' ita ut non sit pars extemi sicut tibi placet. Et si obiicias descendentes sunt false descendendo sub ly 'asinum', nam ista est falsa 'Omne animal videns hunc asinum est homo'. Respondeo quod non bene descenditur ex eo quod ly 'animal' pro pluribus stat in descendentibus quam in descensa sic ergo debet descendi 'Omne animal videns omnem asinum vel hunc asinum est homo' ita ut ly 'omnem' feratur in totum disiunctum unica distributione. Si autem queras quomodo veritas agnoscitur. Respondeo descendendo sub totali subiecto veritas enim aut falsitas propositionis ut in sequenti argumento deducetur penes totalia extrema maxime cognoscitur, quia ergo ista est vera 'Hoc animal videns omnem asinum est homo' que sola est descendens descendendo sub toali subiecto. Ideo ipsa est vera, veritas autem illius singularis 'Hoc animal videns omnem asinum est homo' sufficienter cognoscitur per istas singulares que sunt vere 'Hoc animal videns hunc asinum est homo et hoc animal videns hunc asinum est homo et sic de aliis'. Et si obiicias secundum hec dicta sequitur quod hec est falsa 'Quilibet asinus hominis est asinus' posito casu quod quilibet homo habeat suum proprium asinum et hoc tenendo opinionem illam quod ad distributionem recti sequitur distributio obliqui ita quod teneatur quod ly 'hominis' distribuitur. Consequentia probatur, quia ly 'hominis' accipitur pro quolibet homine copulative, ergo denotatur verificari hoc subiectum totale 'asinus hominis' remanente distributione de ly 'hominis' alier non videtur que distributio sit ista ut in tertia propositione dictum est et ita denotabitur quod Brunellus cuiuslibet homnis est asinus ponendo quod ly 'cuiuslibet' non sit pars, ista autem est falsa 'Brunellus cuiuslibet homnis est asinus' secundum dicta. Respondeo argumentum sufficienter probat non esse probabilem opinionem illam que tenet quod ly 'hominis' distribuatur in illa propositione 'Omnis asinus hominis est asinus', quia tunc non est dabilis ratio quare illud subiectum non verificabitur de suis singularibus manente distributione de ly 'hominis': melius est ergo tenere quod ly 'hominis' supponit confuse tantum, licet totum subiectum unica distributione distribuatur. Et satis est conforme veritati eius quod ly 'hominis' supponat confuse tantum, nam tunc ibi reperiritur verificario que reperitur in confusa tantum in ordine ad distributionem, nam cuilibet asino hominis correspondet suus proprius homo non autem cuilibet asino hominis correspondet quilibet homo. Et si dicas illa pars 'asinus' saltem distribuitur et parte acceptio totius debet aggregare acceptiones presentium, ergo manente distributione de ly 'asinus' debet verificari illud subiectum 'asinus hominis' de nullo autem verificatur manente distributione de ly 'asinus'. Respondeo hoc argumentum falsum supponit, supponit enim quod alia sit distributio de ly 'asinus' et alia de ly 'asinus hominis' dictum enim est in capitulo de contradictoriis quod quando determinatio sequitur suum determinabile immediate, ut puta quando obliquum sequitur rectum immediate, totum aggregatum accipitur eadem acceptione qua accipitur determinabile quod in proposito sic ostendo, nam hoc totale subiectum 'asinus hominis' intellectus accipit pro isto asino hominis et pro isto asino hominis. Et consimiliter illum terminum 'asinus' taliter qualiter in illa propositione ponitur intellectus accipit pro isto asino hominis et pro isto asino hominis et sic de aliis, eadem ergo debet esse verificatio de ly 'asinus' et de ly 'asinus hominis' neque unum potest verificari quin reliquum verificetur secundum acceptionem quam in tali propositione habent, et si omnino pugnes quod non sit eadem acceptio cum non sit idem terminus saltem equivalenter dicitur esse eadem acceptio ut patet ex predicta declaraitione. Quid autem sit acceptio patet, nam acceptio active est ipse intellectus accipiens secundum quosdam, et acceptio passive est terminus acceptus, sed acceptio formaliter est noticia quedam. Qualis autem noticia sit ex dictis in secundo capitulo materia de compositione propositionis mentalis patere potest. Ex his dictis sequitur quod in hac propositione 'Non Sortes sciens propositionem est homo' ly 'propositionem' non distribuitur, quia tunc equivaleret isti 'Sortes sciens omnem propositionem non est homo' ut ly 'omnem' non est pars, quia ex modo agendi illius negationis non talis relinqueretur sensus.
Hec dicta circa tertiam propositionem possunt confirmari accipiendo hanc propositionem 'Omnis copulativa cuius quelibet pars est vera est vera' que concedenda est quemadmodum solet concedi; quero enim an ly 'quelibet' sit pars subiecti aut non, si dicatur quod non, videtur quod sit falsa, nam subiectum es istud 'copulativa cuius pars est vera' quod supponit pro omni copulativa cuius pars est vera et ita est una universalis affirmativa cuius subiectum pro pluribus supponit quam predicatum et sic est falsa, quod etiam declaratur per hoc quod alique descendentes sunt false in quibus demonstrantur copulative habentes dumtaxat unam partem veram. Si vero dicatur quod ly 'quelibet' est pars subiecti manifestum est quod est falsa, quia ly 'quelibet pars' pro nullo supponit cum de nullo sit verum dicere 'Hoc est quelibet pars', non esset igitur illa potius concedenda quam ista 'Omnis copulativa cuius chymera est pars est vera'. Sed forsitan aliquis responderet quod ly 'quelibet' dupliciter potest considerari. Uno modo in ordine ad copulam minus principalem illius propositionis, alio modo in ordine ad totam propositionem. Si consideretur in ordine ad totam propositionem et in ordine ad copulam principalem tunc ly 'quelibet' est pars subiecti ita quod subiectum illius totalis propositionis est istud 'copulativa cuius quelibet pars est vera'. Si vero consideretur in ordine ad ipsam copulam minus principalem tunc ly 'quelibet' non est pars. Sed contra quia secundum istam responsionem sequitur quod ipsa est falsa, patet quia totale subiectum non supponit in ordine ad id respectu cuius debet habere suppositionem videlicet in ordine ad copulam principalem quod autem in ordine ad eam non supponat manifestum est cum ly 'quelibet pars' non supponat. Tenendum est igitur quod ipsa est falsa non obstante quod ly 'quelibet' non sit pars subiecti sicut de facto non est, quia non terminat totam suam virtutem in terminum cui immediate additur, scilicet in ly 'pars' sed transit ultra ad copulam minus principalem et ad ly 'vera' primo loco positum, nam ly 'copulativa cuius pars est vera' solum supponit pro copulativa habente ambas partes veras et debet verificari secundum illam tertiam propositionem manente distributione de ly 'pars' sic dicendo 'Hoc est copulativa cuius quelibet pars est vera' in qua propositione ly 'quelibet' non est pars predicati, quia ly 'quelibet' non facit compositionem cum ly 'pars' eo quod totam suam virtutem non terminet ad ly 'pars'. Sed contra quia descendentes sunt false descendendo sub ly 'pars', nam ista est falsa 'Omnis copulativa cuius hec pars est vera est vera' demonstrando unam partem copulative false, si etiam dicatur quod ly 'pars' pro omni supponit parte adhuc alique descendentes sunt false, puta ille in quibus demonstrantur partes vere copulativarum falsarum. Et confirmatur quia bene sequitur 'Omnis copulativa cuius quelibet pars est vera est vera, ergo omnis copulativa habens quamlibet partem veram est vera', sed consequens est falsum quia de nullo verum est dicere 'Hoc est copulativa habens quamlibet partem vera' quia ly 'pars' pro omni parte supponit sicut dicendo 'Sortes videns omnem asinum est homo' ly 'asinum' pro omni asino supponit. Respondeo in hac propositione 'Omnis copulativa cuius quelibet pars est vera est vera', in ly 'cuius' includitur ut videtur unum relativum possessivum. Ideo sensus est 'Omnis copulativa cuius quelibet sua pars est vera est vera', ubi ly 'pars' restringitur reciproce ad standum pro parte copulative habente ambas partes veras. Dictum est supra quod quando aliquis terminus restringitur reciproce sua suppositio dependet ex suppositione antecedentis relativi reciproci sicut et suppositio relativi reciproci quapropter non potest fieri descensus sub ipso reciproce restricto quin descendatur sub antecedente talis relativi. Ideo sic descendendum est 'ergo hec copulativa cuius hec pars est vera est vera' demonstrando per primum 'hec' copulativam habentem omnes partes veras et per secundum 'hec' demonstrando partem eiusdem copulative; si tamen admitteretur descensus sub ly 'pars' ad partes veras copulative vere, quia pro illis tantum supponit non inferreretur aliquid inconveniens quo ad veritatem vel falsitatem illius propositionis. Securius est tamen non facere descensum sub ly 'pars' quin fiat sub ly 'copulativa', potest tamen fieri descensus sub ly 'copulativa' absque hoc quod fiat sub ly 'pars'. Et si queras cur potest fieri descensus sub ly 'copulativa' absque hoc quod fiat descensus sub ly 'pars' et tamen non potest descendi sub ly 'pars' quin fiat descensus sub ly 'copulativa'. Respondeo ratio est quia quandocunque aliquis terminus restringitur per relativum reciprocum tunc eius suppositio dependet ex suppositione relativi reciproci ita quod talis terminus dicitur restringi reciproce et suppositio relativi reciproci dependet ex suppositione sui antecedentis. Ideo sequitur quod suppositio termini restricti per relativum reciprocum dependet ex suppositione antecedentis relativi reciproci non autem suppositio antecedentis dependet a suppositione termini sic restricti reciproce sicut neque suppositio relativi reciproci dependet a suppositione termini quem restringit, exempli gratia si dicam 'Aliquis homo est suus filius' ly 'filius' restringitur reciproce per ly 'suus', ideo non potest fieri descensus sub ly 'filius' quin fiat descensus sub ly 'suus' et non potest fieri descensus sub ly 'suus' quin fiat descensus sub ly 'homo'. Ideo de primo ad ultimum non potest fieri descensus sub ly 'filius' quin fiat sub ly 'homo'. Sed suppositio de ly 'suus' non dependet a suppositione de ly 'filius', quia ly 'suus' se habet sicut obliquus eo quod est relativum possessivum, ideo potest fieri descensus sub ly 'suus' absque hoc quod fiat descensus sub ly 'filius' et per consequens potest fieri descensus sub ly 'homo' absque hoc quod fiat descensus sub ly 'filius' sic dicendo 'Iste homo est istius hominis filius vel iste homo est istius hominis filius' ibi tamen aliquo modo est descensus de ly 'filius' pro quanto ly 'filius' non pro tot stat in descendentibus sicut in descensa stat tamen pro eo pro quo denotabatur verificari in descensa, ideo non impeditur bonitas descensus dato quod ly 'filius' non stet pro tot sicut in descensa. Ad propositum applicando cum dico 'Omnis copulativa cuius quelibet pars est vera est vera' ly 'copulativa' restringitur per ly 'quelibet pars est vera' ad standum pro copulativa habente ambas partes veras et ly 'cuius' stat pro copulativa habente ambas partes veras eo quod ly 'copulativa' est suum antecedens et ulterius est obliquum et restringit ly 'pars' pro eodem pro quo stat ly 'cuius' ad standum videlicet pro parte copulative habente ambas partes veras et hoc reciproce ratione illius relativi reciproci possessivi inclusi in ly 'cuius'. Ideo non potest fieri descensus sub ly 'pars' quin fiat descensus sub ly 'sua' neque sub ly 'sua' quin fiat sub ly 'copulativa', sed bene potest fieri descensus sub ly 'copulativa' absque quod fiat sub ly 'pars', quia ly 'copulativa' non habet aliquam restrictionem reciprocam a ly 'pars' bene autem ly 'pars' a ly 'copulativa' saltem mediate pro quanto habet restrictionem de ly 'sua' quod accipit suam suppositionem a ly 'copulativa'. Et tunc ad confirmationem respondeo negando illam consequentiam 'Omnis copulativa cuius quelibet pars est vera est vera, ergo omnis copulativa habens quamlibet suam partem veram est vera', et tunc ly 'partem' restringitur per ly 'suam' ad standum reciproce pro copulativa cuius quelibet sua pars est vera. Et si forsitan aliquis teneret quod ista simpliciter est falsa 'Omnis copulativa cuius quelibet pars est vera est vera' eo quod ly 'pars' stat indifferenter pro omni parte et non reciproce cum difficultate impugnaretur, illa tamen secure est concedenda 'Omnis copulativa cuius quelibet sua pars est vera est vera' et in ea habet locum declaratio premissa. Et proportionabiliter dicendum est de ista propositione 'Omnis copulativa cuius nulla pars est vera est vera' in qua ly 'nulla' non est pars subiecti ipsa enim est vera et subiectum supponit pro copulativa habente ambas partes principales falsas et sic debet verificari 'Hoc est copulativa cuius nulla pars est vera' vel sic 'Hoc est copulativa cuius omnis pars non est vera. Nec tamen propterea dicendo 'Sortes est nullus asinus' debet concedi quod ly 'asinus' supponat pro lapide, quia ly 'nullus' non potest dare aliquam acceptionem ad ly 'asinus' sicut illud quod dico 'cuius nulla pars est vera' dat ad ly 'copulativa' ut stet pro copulativa habente ambas partes falsas, ille enim terminus 'copulativa' de se est indifferens ad supponendum pro copulativa habente ambas partes veras et pro copulativa habente ambas partes falsas et non restrictus pro illis posset supponere; non sic ille terminus 'asinus' non restrictus posset supponere pro re que est asinus et pro re que non est asinus, ideo illud complexum 'copulativa cuius pars est vera' habet supponere in illa propositione pro copulativa habente partes falsas ratione de ly 'copulativa' quod sic restringitur. Sed si forsitan aliquis argumentis coactus concedat quod ly 'nulla' non potest esse quin sit pars subiecti preter inconveniens prius ilatum de illa propositione 'Omnis copulativa cuius quelibet pars est vera est vera', infero quod oporteret istam esse veram 'Sortes cuius nullus asinus currit est homo' posito quod habeat equos et asinos currentes cum sensus sit 'Sortes cuius id quod est nullus asinus currit <est homo>' quod verum est. Sed ahuc contra istam propositionem instaret aliquis quia si ipsa sit vera sequitur quod casu posito quod quilibet homo habeat suum proprium asinum currentem ista esset falsa 'Cuiuslibet hominis asinus currit' quod est falsum. Consequentia tamen probatur, quia ipsa est una affirmativa cuius subiectum pro nullo supponit, nam secundum tuam regulam illud subiectum 'hominis asinus' debet verificari manente distributione de ly 'hominis' modo ista est falsa demonstrato quocunque asino 'Hoc est cuiuslibet hominis asinus'. Respondeo argumentum magnas illas difficultates logicas de veritate et falsitate propositionum in quibus obliquus precedit petit dissolvi. Ideo eas aggrediendo.
7. Sexto arguitur sic: non sequitur 'Cuiuslibet hominis asinus currit, ergo istius hominis asinus currit et istius hominis asinus currit et sic de aliis', et tamen arguitur per descensum, ergo descensus non semper est bona consequentia. Maior probatur, quia in casu dabili antecedens est verum et consequens falsum, ut casu postio quod omnes asini possessi ab hominibus currant et aliqui homines non possideant asinos illa est vera 'Cuiuslibet hominis asinus currit' quod patet, quia est una affirmativa cuius subiectum et predicatum pro eodem supponunt, nam subiectum supponit pro eo quod est hominis asinus et pro eodem supponit currens. Quod autem descendentes sint false patet de illis in quibus demonstrantur homines non habentes asinos.
Pro examine huius materie habendo narrabo aliquos modos respondendi. Primus modus respondendi communis est qui ponit illam propositionem esse falsam 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus currit' in casu argumenti vel de ista 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' rebus stantibus sicut nunc se habent, cuius fundamentum est istud, quia ly 'hominis' in illis propositionibus distribuitur pro omni homine ideo sub ly 'hominis' ad omnes homines debet descendi, licet ille sunt false in quibus demonstrantur homines non abentes asinos. Et consimiliter sub ly 'hominis' licet sillogistice subsumere sic arguendo 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus currit, Plato est homo, ergo Platonis quilibet asinus currit. Conclusio est falsa posito quod Plato sit homo non habens asinum et non nisi propter maiorem, igitur marior est falsa.
Sed contra istum modum dicendi sunt alique instantie. Prima instantia est: ista propositio 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' est una universalis affirmativa de predicato supponente confuse tantum sic se habens quod pro quocunque supponit subiectum pro eodem supponit predicatum, ergo est vera. Antecedens patet, nam subiectum est istud 'hominis asinus' et pro quocunque supponit 'homnis asinus' de eo verum est dicere quod est asinus. Ad hanc instantiam responderi potest quod illa propositio 'Omnis universalis affirmativa de predicato supponente confuse tantum est vera subiecto et predicato pro eodem supponentibus' habet verum si illa propositio unice (hoc est, uno modo et non pluribus) sit universalis, illa autem propositio non tantum semel est universalis sed bis est universalis. Unde diceretur quod illud subiectum 'hominis asinus' duabus distributionibus distribuitur ita quod illud aggregatum 'hominis asinus' non est unica acceptione acceptum, sed pluribus, ita quod est ibi suppositio mixta non quidem in specie que sit quando una pars alicuius aggregati supponit alia specie suppositionis quam alia et aggregatum non habet aliquam acceptionem preter acceptionem partium; sic etiam ponenda est suppostio mixta in numero que fit quando quelibet pars suam propriam distributionem habet aut suam propriam suppositionem determinatam et suppositio totius dicitur esse preter suppositiones partium. Sed in veritate hec solutio non solvit rationem si enim admittis quod illud subiectum 'hominis asinus' pro eodem precise supponit sicut ly 'asinus' cum rpopositio aliqua denotatur verificari ratione aorum pro quibus extrema accipiuntur, non enim dicitur convenire extremum extremo, nisi quia significatum pro quo accipitur unum extremum denotatur convenire significato pro quo accipitur alterum extremum, nam ipsis extremis pro rebus utuntur, ergo si admittis rem importatam per unum extremum convenire rei impotate per alterum extremum debes admittere quod extremum conveniat extremo.
Secunda instantia est quia iste modus non potest salvare istam esse veram que est contradictoria 'Hominis asinus non est asinus', quia de illo pro quo supponit subiectum false negatur id pro quo supponit predicatum, ergo est falsa. Et confirmatur, quia ista duo complexa 'asinus hominis' et 'homins asinus' convertuntur, ergo quicquid false negatur de uno false negatur de reliquo, ergo si ista sit falsa 'Asinus hominis non est asinus' ista etiam dicenda est falsa 'Hominis asinus non est asinus'. Unde fiat ista consequentia 'Hominis asinus non est asinus, ergo asinus hominis non est asinus' que probetur ab uno convertibilium ad reliquum. Ad hanc rationem respondet hic modus dicendi sicut ad precedentem quod licet de illo pro quo supponit subiectum false negetur id pro quo supponit predicatum non tamen propterea sequitur eam esse falsam ille enim modus arguendi valeret si subiectum non supponeret suppositione mixta quod falsum est in propositio, nam illud subiectum supponit suppositione mixta determinata non quidem in specie sed in numero quapropter non est idem dicere 'Asinus hominis non est asinus' et 'Hominis asinus non est asinus'. Sed hec responsio sophistarum est dicant queso, quid aliud est extremum false negari de extremo quam rem loco cuius unum extremum utimur negari de re loco cuius altero extremo utimur, ideo secundum veritatem non satisfit difficultati. Ad confirmationem dicunt quod illi duo termini 'hominis asinus' 'asinus hominis' non convertuntur in illis negativis positi. Sed hoc est negare eos converti, posset tamen his responsionibus aliquantula apparentia dari dicendo quod ista propositio 'Hominis asinus non est asinus' habet duas causas veritatis aut quod aliquis homo non habeat asinum aut quod asinus hominis non sit asinus, ista autem argumenta solum procedunt ac si illa haberet tantum unam causam veritatis puta quod asinus hominis non sit asinus. Et similiter ista propositio 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' requirit duas causas veritatis copulative tamen scilicet quod quilibet asinus hominis sit asinus et quod quilibet homo habeat asinum, sed illa argumenta procedunt ac si haberet tantum unam causam veritatis videlicet quod quilibet asinus hominis sit asinus. Sed hoc non est respondere ad formam illorum argumentorum quibus probatur affirmativam esse veram per hoc quod subiectum et predicatum pro eodem supponunt et negativam falsam, quia denotatur de aliquo quod non sit ipsummet; quod etiam ista sit falsa 'Hominis asinus non est asinus' probatur quia bene sequitur 'Hominis asinus non est asinus et hominis asinus est, ergo hominis asinus est non asinus'. Consequentia probatur a negativa de predicato finito ad affirmativam de predicato infinito posita constantia subiecti, sed consequens ostenditur manifeste esse falsum, quia consequens est una propositio affirmativa cuius subiectum et predicatum omnino pro diversis supponunt: nam ly 'non asinus' supponit pro omni alia re ab asino et ly 'hominis asinus' solum supponit pro asino et ita subiectum et predicatum pro diversis supponunt
Tertia instantia est quia iste modus non salvat has propositiones 'A quolibet ente quodlibet differens est ens' 'Alicuius speciei omne individuum est asinus' et sic de similibus que videntur vere et tamen descendentes sunt false, faciendo enim descensum sub ly 'differens' omne descendentes sunt false, ut ista est falsa 'A quolibet ente hoc differens est ens' ut patet iterum faciendo descensum sub ly 'ente'. Quod autem debeat admitti descensus sub ly 'differens' patet quia ly 'differens' stat pro quolibet differente, dicere enim quod prius debeat fieri descensus sub ly 'ente' quam sub ly 'differens' est loqui, sed sine ratione. De secunda similiter arguitur, quia ista est falsa 'Alicuius speciei hoc individuum est asinus' homine demonstrato, neque potest bona assignari causa cur ille descensus non valeat cum nulla boni descensus obmittatur conditio, manifestum est enim quod ly 'individuum' stat pro quolibet individuo et reliqui termini stant pro tot et tantis in descendentibus sicut in descensa.
Quarta instantia est quia iste modus non potest ostendere per dicta sua in quo isti sillogismi sunt defectuosi 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus, sed Brunellus est asinus, ergo cuiuslibet hominis Brunellus est asinus' maior enim videtur vera casu posito quod quilibet homo habeat suum proprium asinum et conclusio est falsa. Et similiter de isto 'A quolibet homine quilibet homo differens est homo, sed Plato differens est homo differens, ergo a quolibet homine Plato differens est homo'. Et consimiliter de isto 'Alicuius speciei omne individuum est asinus sed Plato est individuum, ergo alicuius speciei Plato est asinus'. Neque valet dicere quod in minori debet dici 'sed Plato est eiusdem speciei individuum', quia si ponitur illud relativum idemptitais hoc maxime fit ut ly 'individuum' stet pro eodem sicut stabat in maiore, sed eo semoto ly 'individuum' staret pro eodem pro quo stabat in maiore, ergo non est necessarium ponere tale relativum idemptitatis. Ideo patet quod difficile videtur dare rationem cur sub illis terminis distributis non debite fiant ille predicte subsumptiones.
Quinta instantia est quia iste modus ut videtur non potest evadere quin concedat duo contradictoria vera aut falsa, igitur iste modus est insufficiens. Antecedens ostendo primo accipiendo istam propositionem 'Hominis a.asinus non est asinus' aut enim assignatur pro contradictoira ista 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' et tunc due contraditorie sunt vere in casu in quo quilibet homo habeat duos asinos ista enim est vera 'Hominis a.asinus non est asinus' cum omnes descendentes sint vere descendendo sub ly 'hominis' de ista etiam 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' manifestum est cum omnes descendentes sint vere descendendo sub ly 'hominis'. Si forsitan dicas quod secundum 'asinus' debet supponere determinate, ideo sua contradictoria est ista 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est b.asinus' posito quod ly 'b' faciat ly 'asinus' stare determinate. Contra hoc arguitur quia tunc due contradictorie essent false, nam ponatur casus quod quilibet homo habeat suum proprium asinum et nullus habeat plures tunc ista est falsa 'Hominis a.asinus non est asinus', quia ly 'hominis' supponit determinate et non est dabilis ille homo cuius a.asinus non sit asinus, sed falsitas illius 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est b.asinus' probatur quia omnes descendentes usnt false descendendo sub ly 'asinus' ut satis patet. Secundo patet de ista propositione 'Hominis a.asinus quodlibet rudibile est' aut enim datur ista pro sua contradictoria 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus rudibile non est et tunc sequitur quod due contradictorie sunt vere in casu in quo quilibet homo haberet duos asinos, que declarantur esse vera in faciendo descensus sub ly 'hominis'. Si etiam assignatur ista pro sua contradictoria 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus b.rudibile non est' iam sequitur quod due contraditorie sunt false, nam prima est falsa ut patet faciendo descensum sub ly 'hominis' et secunda faciendo descensum sub ly 'rudibile', nam quelibet descendens est falsa in qua dicitur 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus hoc rudibile non est' et ita de omnibus aliis. Tertio patet de ista que est falsa 'Cuiuslibet hominis b.asinus currit' posito casu quod quilibet homo habeat suum proprium asinum et ly 'asinus' supponat determinate per ly 'b', nam omnes descendentes sunt false descendendo sub ly 'asinus'. Unde ista est falsa 'Cuiuslibet hominis Brunellus currit' et sic de similibus. Sed quod sua contradictoria sit falsa patet quia sua contradictoira est ista 'Alicuius hominis nullus asinus currit' quam constat esse falsam eo quod omnes descendentes sunt false descendendo sub ly 'hominis'. Ad has fortasse rationes aliquis responderet eas tantum perquirere illius dubii in capitulo de contradictoriis quesiti dissolutionem quo querebatur an si aliquis terminus supponat confuse et distributive in ordine ad duos terminos, in ordinde videlicet ad unun supponentem determinate et in ordine ad alterum supponentem confuse tantum, quomodo debet in sua contradictoria supponere an determinate vel confuse tantum. Ad quod diceretur quod ille rationes directe probant quod neque confuse tantum neque determinate, quia tunc due contradictorie essent dabiles simul vere aut simul false. Etiam non esset maior ratio quare deberet magis supponere determinate quam confuse tantum. Ideo dicendum est quod talis terminus in sua contradictoria mixta suppositione supponere, scilicet confuse tantum et determinate ut utriusque terminum tam videlicet supponentes determinate quam confuse tantum suppositionem participet verbi gratia. Si queratur contradictoria illius 'Hominis a.asinus non est asinus'. Respondetur quod est ista 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est c.asinus' posito casu quod ly 'c' faciat ly 'asinus' stare suppositione mixta, scilicet confusa tantum et determinata. Sed contra quia si ly 'asinus' supponit suppositione mixta, scilicet confusa tantum et determinata sequitur quod sub ly 'asinus' debet fieri descensus mixtus compositus ex disiuncto et disiunctivo. Et tunc quero vel ergo illi descensus, disiunctus scilicet et disiunctivus, coniungentur per ly 'et' in descendendo et tunc sequitur quod ad falsitatem illius propositionis sufficiet falsitas pro uno descensu et ita habetur quod due contradictorie sunt false in secundo casu argumenti. Si vero velis coniungere per ly 'vel' iam sufficiet veritas pro uno descensu. Et si sufficiat eam esse veram propter veritatem descensus disiuncti tunc sequitur quod due contradictorie sunt vere in casu illo quod quilibet homo habeat duos asinos. Et ita videtur illa suppositio mixta poni solum ut occultetur via cognoscendi veritatem illius propositionis.
Alius est modus [Petrus Mantuanus] qui ponit quod obliquus et rectus seinvicem restringunt sive obliquus precedat sive sequatur. Ideo concedit hanc propositionem 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus', casu posito quod quilibet homo habeat unum solum asinum, nam sensus eius est iste 'Cuiuslibet hominis habentis asinum quilibet asinus est asinus' qui sensus verus est. Iste modus ut dictum est in contradictoriis est expresse contra modum concipiendi. Et si vellet se negare taliter concipere fiat ei obligatio et ita remanebit semper difficultas. Preterea iste modus licet aliquo modo evadat difficultates pretactas circa primam et secundam instantias non tamen evadit difficultates aliarum trium instantiarum immo eque bene sunt contra eum ut contra precedentem opinionem, non enim propterea salvatur illa 'Alicuius speciei ome individuum est asinus' nec illa 'A quolibet ente quodlibet differens est ens' in ista enim videtur difficile ostendere qualis sit restrictio cum tam rectus quam obliquus pro quolibet ente supponat, non etiam solvitur modus sillogisandi pretactus in quarta instantia neque etiam evadit duas contradictorias esse veras vel falsas de quibus argumentatum est in quinta instantia, ille enim procedunt contra hunc modum respondendi sicut intuenti satis patet. Ideo omnia illa contra primam opinionem aliquis formidans fingeret alium modum respondendi pro quo tale assignaret fundamentum quod satis videtur certum quod veritas et falsitas propositionis debent aspici penes extrema totalia, puta penes subiectum totale et predicatum totale sicut videbantur concludere due instantie facte contra primam opinionem. Ideo secundum illum modum dicendi ista est concedenda 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' posito casu quod unus solus homo habeat asinum, nam extremum totale et predicatum totale precise pro eodem supponunt, ideo idem est dicere 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' et 'Quilibet asinus hominis est asinus'. Et similiter illa concedenda est 'Quilibet asinus cuiuslibet hominis est asinus' posito quod ly 'cuiuslibet' non sit pars, quia subiectum et predicatum pro eodem supponunt. Et tunc facile respondetur ad omnes instantias: ad primas duas dicitur quod manifeste concludunt pro illo modo dicendi. Ad tertiam diceret quod illa est vera 'A quolibet ente quodlibet differens est ens' immo et ista 'A quolibet ente hoc differens est ens', quia illud subiectum 'ente hoc differens' supponit pro illo cui convenit predicatum puta pro Sorte. Et si argueretur quod equivaleret isti 'Differens ab ente est ens' diceretur quod non continue proterviendo, sed contra hoc procedit illa tertia propositio posita in precedente argumento. De illa autem 'Alicuius speciei omne individuum est asinus' responderet quod est falsa, quia illud subiectum totale pro aliquo supponit pro quo non supponit predicatum ita quod est idem ac si dicerem 'Omne individuum speciei est asinus'. Ad quartam intantiam diceret eam concludere pro illo ut patet eam aspicienti. Ad quintam diceret quod optime evitat duas contradictorias contradictoria enim istius 'Hominis a.asinus non est asinus' est ista 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' et prima est vera posito quod quilibet homo habeat unicum dumtaxat asinum et proprium, quia idem est dicere secundum illum modum dicendi 'Hominis a.asinus non est asinus' ac si dicerem 'a.asinus hominis non est asinus'. Contradictoria autem istius 'a.asinus hominis non est asinus' est ista 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asiuns', ergo bene datur alterius contradictoria. Et consimiliter ad alias respondet. Unde de illa ultimo loco posita 'Cuiuslibet hominis b.asinus est asinus' diceret quod est vera et sua contradictoria est illa 'Alicuius hominis nullus asinus est asinus' que est falsa.
Sed contra istum modum possent fieri due instantie. Prima est: iste modus habet negare hanc propositionem 'Cuiuslibet hominis asinus est asinus' posito quod unus solus homo habeat asinum, igitur male eam concedit. Antecedens patet, quia ly 'hominis' distribuitur et aliqua descendens est falsa descendendo sub ly 'hominis', nam ista est falsa 'Istius hominis asinus est asinus' demonstrando hominem non habentem asinus. Responderet quod non bene descenditur ex eo quod ly 'asinus' in descensa supponit, in descendentibus autem non supponit, quando enim dico 'Istius hominis a.asinus est asinus' demonstrando hominem non habentem asinum ly 'asinus' non supponit. Ideo si queratur descensus dicet sic descendendum esse ut ly 'asinus' supponat in descendentibus, ita quod sic descenditur 'ergo cuiuslibet hominis vel istius hominis asinus est asinus et cuiuslibet hominis vel istius hominis asinus est asinus' et tunc ille descendentes sunt vere, quia sunt propositiones affirmative quarum subiecta et predicata pro eisdem supponunt. Et similiter salvaret descensum sub ly hominis in illa propositione 'Hominis a.asinus non est asinus'.
Secunda instantia est que posset poni pro replica contra istam solutionem probando istam esse falsam 'Hominis a.asinus non est asinus' casu illo quo quilibet homo habeat unum solum asinum, nam ly 'hominis' supponit determinate, ergo pro aliquo homine singulari debet illa propositio verificari; non est autem dabilis talis homo cuius asinus non sit asinus, quia neque de Sorte verum est dicere eius asinus non est asinus. Et similiter arguatur quod illa sit falsa 'Cuiuslibet hominis asinus est asinus', quia ly 'hominis' distribuitur et illa propositio denotatur verificari pro quolibet singulari homine, aliter non videtur que distributio sit illa non autem illa propositio verificatur pro quolibet singulari homine. Sed continue proterviendo adhuc responderetur quod propositio determino distributo denotatur verificari pro quolibet singulari illius termini distributi suple remanente suppositione aliorum terminorum. Ideo diceret quod dicendo 'cuiuslibet hominis' ly 'hominis' verificatur pro isto homine remanente suppositione de ly 'asinus' sic dicendo 'Hominis vel istius hominis asinus est asinus', et ita diceret de illa 'Hominis a.asinus non est asinus', sed iste modus pro certo est contra modum concipiendi et concedit propter ignorantiam solutionis illarum rationum quod omnes vitare conantur tota enim difficultas materie in hoc iacet: quomodo negatur ista 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' posito quod solus Sortes habeat asinum cum pro quocunque supponit subiectum pro eodem supponat predicatum, nullus enim est adeo rudis qui non videat quod si concedatur illam esse veram 'Cuiuslibet hominis Brunellus est asinus' quin sciat esse facile defensione, sed quia intellectus et modus concipiendi est ad oppositum, ideo labor dyalecticorum est in inquirendis solutionibus illarum quinque instantiarum que difficiles sunt inventione.
Preter istos modos dicendi est una opinio cuiusdam doctoris [Albertus de Saxonia] qui ponit quod in illis propositionibus obliquus est totale extremum ut si dicam 'Cuiuslibet hominis asinus est asinus' ly 'hominis' est totale subiectum et totum residuum se tenet a parte predicati ita quod sensus est 'Cuilibet homo est ens cuius asinus est asinus' cuius persuario est quia si ly 'hominis asinus' esset subiectum non possent assignari singulares. Sed hic modus dicendi grossus est et non verus, queratur namque ab illo modo dicendi ut convertat hanc 'Aliquis asinus est hominis asinus' quo facto 'hominis asinus' erit subiectum. Nec in hoc oportet ultra immorari, quia ille modus non potest sufficienter assignare rationem cur totum illud 'hominis asinus' non possit esse totale extremum, et sicut totale predicatum ita totale subiectum.
Ideo temptando has magnas difficultates logicas dissolvere pono aliquas propositiones. Prima propositio: subiecto et predicato ipsius propositionis utimur pro rebus ipsis quas signant subiectum et predicatum secundum exigentiam copule et aliorum in tali propositione positorum. Hunc usum subiecti et predicati pro rebus ipsis quas significant acceptionem solent logici applicare et aliquando supppositionem. Hanc propositionem ponit Aristoteles primo elencorum, cum inquit quia res nobiscum portare non possumus ideo nominibus pro rebus utimur.
Secunda propositio que sequitur ex hac prima est hec: veritas et falsitas propositionis attendenda est penes totalia extrema videlicet ex convenientia aut disconvenientia unius totalis extremi ad aliud totale extremum, scilicet totalis predicati ad totale subiectum totalia enim extrema loco rerum ponuntur, si ergo quispiam considerare voluerit veritatem alicuius propositionis loco subiecti totalis ponat rem ipsam pro qua accipitur, et similiter loco predicati, quo facto clare intuebitur veritatem vel falsitatem talis propositionis, hoc autem servata exigentia quantitatis et proprietatum logicalium in tali propositione repertarum, unde si dicam 'Omnis homo omnis homo est', illa falsa est quia licet subiectum et predicatum supponant pro eodem ratione tamen distributionis utrobique posite denotatur pro diversis verificatio, nam denotatur de Sorte quod sit Plato.
Tertia propositio: quandocunque aliquis terminus habet suppositionem non inclusam in aliquo extremo illi termino debetur proprium extremum. Hec propositio satis nota est quia si suppositio illius non includitur in suppositione alicuius extremi ille terminus qui sic supponit non est pars alicuius extremi, et si non est pars alicuius extremi, cum sit terminus supponens est ipsum totale extremum.
Hiis propositionibus suppositis et propositionibus in precedenti argumento, patet quod hec est falsa 'Hominis asinus non est asinus', quia ut patet ex prima propositione quia illo subiecto 'hominis asinus' et illo predicato utimur pro rebus ipsis puta ly 'hominis asinus' pro re aliqua que est hominis asinus et ly 'asinus' pro aliqua re que est asinus supponit, et cum per secundam propositionem veritas et falsitas propositionis attendenda sunt penes convenientiam aut disconvenientiam, sed illa res pro qua utimur predicato totali, ut puta Brunellus, non vere concipitur negative in ordine ad illam rem qua utimur subiecto totali, quia illo subiecto totali 'hominis asinus' utimur pro ipso Brunello qui est hominis asinus, manifestum autem est quod ipse Brunellus est Brunellus, ergo propositio hec 'Hominis asinus non est asinus', cum significet quod Brunellus non est Brunellus falsa est. Et brevius complectendo dicta: patet quod sit falsa quia per eam denotatur quod illa res que est hominis asinus non est illa res que est asinus, cum illo subiecto 'hominis asinus' pro illa re que est hominis asinus utamur, ponendo autem ipsam loco subecti, manifeste patet eius falsitas. Et si queras posset ne in aliquo sensu illa concedi 'Hominis asinus non est asinus', respondeo si 'hominis' caperetur ut haberet propriam suppositonem non inclusam in aliquo extremo illa posset concedi, nam haberet istum sensum 'Homo non est homo cuius asinus est asinus' vel istum 'Homo non est homo habens asinum', et sic dando sensum vera est et illum sensum intendunt eam concedentes, et secundum hunc modum respondeo ad quinque instantias adductas. Ad primam de ista 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus', distinguo eam maioris explicationis causa aut ly 'hominis asinus' non habet propriam suppositionem non inclusam in uno toto extremo ita quod totum hoc sic sit subiectum 'hominis asinus' in quo sensu videtur esse dubitatio et in isto sensu, dico quod ipsa est falsa, quia est una affirmativa cuius subiectum pro nullo supponit, ut patet ex tertia propositione posita in precedenti argumento (dicente quod quandocunque aliquod extremum habet partem habentem propriam suppositionem aliam ab ipso extremo tunc talis terminus supponit pro aliquo cui convenit tale extremum secundum exigentiam talis acceptionis partis ita quod illud extremum debet de illo verificari manente illa propria acceptione partis): in proposito autem ita est quod dicendo 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus', ly 'hominis' habet aliam acceptionem ab ipso totali subiecto, ideo ipsum debet verificari manente acceptione de ly 'hominis', ideo sic debet verificari 'Homo est cuiuslibet hominis asinus' secludendo ut ly 'cuiuslibet' non sit pars extremi, talis autem propositio falsa est, ergo subiectum illius propositionis pro nullo supponit. Et si queras an ly 'asinus' habeat propriam acceptionem aliam ab ipso totali extremo, repondeo quod non, dico enim quod universaliter verum est ut quando aliqui termini se habent sicut obliquus et rectus, ita quod unus est determinatio alterius, cum rectus sit principalior pars pro eodem accipitur rectus et totum aggregatum ex recto et obliquo, ita quod totum aggregatum non aliam acceptionem habet quam rectus, et econtra hoc patet, nam si dicam 'Hominis asinus currit', totum hoc 'hominis asinus' supponit pro re que est hominis asinus puta pro quolibet asino hominis et ly 'asinus' supponit pro asino hominis, ideo universaliter ipsi recto eadem aut equivalens acceptio attribuitur sicut totali aggregato, ita quod si diverse suppositiones dicantur rigorose loquendo pro una debent reputari ut patet. Et si obiicias ex dictis sequi duo contradictoria esse simul falsa, nam concessum est hanc esse falsam 'Hominis asinus non est asinus' et istam 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus', ille autem sunt contradicotire ut videtur, igitur contradictoria sunt falsa. Respondeo ille non sunt contradictorie, nam in negativa ly 'asinus' supponit et non in affirmativa, unde solet dici in contradictoriis quod determinatio unica acceptione accepta cum suo determinabili debet uniformiter manere, sed ly 'homnis' est determinatio accepta unica acceptione cum suo determinabili, quia determinatio accipitur unica acceptione cum suo determinabili quando totum aggregatum eadem acceptione supponit, qua supponit determinabile quod est in propositio ut patet ex premissa declaratione, igitur ly 'hominis' uniformiter debet stare in utraque contradictoriarum. Quapropter contradictoria istius 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' est ista 'Cuiuslibet hominis b.asinus non est asinus' posito quod ly 'b' faciat ly 'asinus' stare determinate vel ista 'Asinus cuiuslibet hominis non est asinus', posito quod ly 'cuiuslibet' non sit pars et illa negativa est vera, quia subiectum pro nullo supponit. Ex isto patet quod sic posset ordinari figura: 'Cuiustilbet hominis quilibet asinus est asinus' 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus non est asinus' 'Cuiuslibet hominis b.asinus est asinus', habetur ergo ex isto modo declarandi quod ista est falsa 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus', eo quod in subiecto est ratio falsa, nam significat de quolibet asino quod sit possessus a quolibet homine ita quod idem est dicere 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' et dicere 'Quilibet asinus cuiuslibet hominis est asinus' secludendo ut ly 'cuiuslibet' non sit pars, secundum casum positum in precedenti argumento. Et si dicas ergo quando obliquus et rectus constituunt unum extremum ita quod obliquus est determinatio recti obliquus dicitur determinatio unica acceptione accepta sive precedat sive sequatur. Respondeo et si hoc sit contra communem modum dicendi logicorum difficultates illas pretactas ex suis fundamentis non potentium dissolvere non tamen est contra veritatem, quia ut predictum est rectus est principalior pars et pro illo pro quo accipitur rectus totum aggregatum accipitur, illa ergo suppositio debetur determinabili quod est rectus que debetur toti aggregato et cum hoc sit determinationem unica acceptione accipi cum suo determinabili (non enim est determinationem unica acceptione accipi cum suo determinabili eam non habere propriam suppositionoem) sequitur quod universaliter talis obliquus existens determinatio recti sive precedat sive sequatur rectus est determinatio accepta una acceptione cum suo determinabili. Si vero ly 'hominis' habeat propriam suppositionoem non inclusam in aliquo extremo ipsius potest duplex dari sensus, unus sic 'Omnis homo est homo cuius quilibet asinus est asinus' et illa est vera, quia omnes descendentes sunt vere descendendo sub primo 'homo', sic enim descenditur 'Iste homo est homo cuius quilibet asinus est asinus, et iste homo est homo cuius quilibet asinus est asinus' que omnes sunt vere. Et si dicatur quod descendentes sunt false quia descendatur sub ly 'asinus' ista est falsa 'Iste homo est homo cuius iste asinus est asinus' demonstrando asinum non possessum ab isto homine. Respondeo sicut dictum est de illa 'Omnis copulativa cuius quelibet pars est vera est vera' quod in ly 'cuius' includitur unum relativum reciprocum possessivum, ideo sensus est iste 'Homo est homo cuius quilibet suus asinus est asinus' et tunc debet descendi reciproce. Et si non placet ibi esse aliquam inclusionem relativi reciproci dicatur eam esse falsam sicut et istam 'Omnis copulativa cuius quelibet pars est vera est vera', et tunc non dabitur ille sensus pro sensu vero illius propositionis, sed sic dabitur sensus 'Omnis homo est homo cuius quilibet suus asinus est asinus' et tunc illa est vera, quia ly 'asinus' restringitur reciproce. Alius sensus posset dari iste 'Omnis homo est homo habens quemlibet asinum' et ille sensus est falsus. Poneretur autem differentia inter illas propositiones 'Omnis homo est homo habens quemlibet asinum' 'Omnis homo est homo cuius quilibet asinus est asinus' quia in prima est restrictio reciproca et non in secunda tenendo quod ly 'cuius' includit relativum reciprocum. Ad secundam instantiam respondeo quod ipsa verum concludit, videlicet quod ipsa est falsa 'Hominis asinus non est asinus'. Et si queras que est eius contradictoria, respondetur quod est ista 'Quilibet asinus hominis est asinus' vel ista 'Quilibet hominis asinus est asinus' et non est ista 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus,' quia ut bene probat confirmatio illi duo termini 'asinus hominis' et 'hominis asinus' convertuntur. Esset tamen vera illa 'Hominis asinus non est asinus' si ly 'hominis' haberet propriam suppositionem non inclusam in aliquo extremo, quia tunc haberet aliquem horum sensuum 'Homo non est homo cuius asinus est asinus' vel istum 'Homo non est homo habens asinum' quorum uterque est verus et ita dicendum est de illa propositione alias tractata aliqua causa 'Homo non est animal'. Ad tertiam instantiam in qua adducuntur alique propositiones et prius ista 'A quolibet ente quodlibet differens est ens', dico eam posse habere triplicem sensum. Unus sensus est si ly 'ente' non habeat suppositionem inclusam in toto hoc extremo 'ente differens', et tunc dico quod est falsa quia est una affirmativa cuius subiectum pro nullo supponit, de nullo enim verum est dicere 'Hoc est a quolibet ente differens', debet enim fieri verificatio manente distributione de ly 'ente' ut predictum est. Et ideo cum dicitur quod descendentes sunt false descendendo sub ly 'differens', hoc propositum confirmat, sed cum dicitur descendentes esse veras descendendo sub ly 'ente' hoc pacto 'Ab hoc ente quodlibet differens est ens et ab hoc ente quodlibet differens est ens et sic de aliis', patet quod ille descensus est nullus, quia ly 'differens' supponit in descendentibus et non in descensa, sed sic debet descendi 'ergo a quolibet ente vel hoc ente quodlibet differens est ens et a quolibet ente vel hoc ente quodlibet differens est ens, et sic de aliis' ut remaneat suppositio de ly 'differens'. Et si dicas quod ita obscura est descendens sicut descensa, respondeo quod verum est, sed illa descendens non datur ad clarificationem illius propositionis, quia alia via eius falsitas ostenditur. Potest tamen per viam descensus eius falsitas cognosci etiam faciendo descensum sub ly 'ente', sed non immediate sed mediate, nam fiat descensus sub ly 'differens' sic dicendo 'A quolibet ente hoc differens est ens', et tunc eius falsitas agnoscitur per hoc quod una descendens est falsa sic dicendo 'Ab hoc ente hoc differens est ens' idem demonstrando per utrunque 'hoc'. Si vero ly 'ente' habeat propriam suppositionem inclusam in aliquo extremo potest dari duplex sensus, quorum unus sit 'Omne ens est ens a quo quodlibet differens est ens,' et tunc difficultas esset sicut de ista 'Quilibet homo est homo cuius quilibet asinus est asinus'; alius sensus posset dari iste 'Quodlibet ens est differens a quolibet ente', ita ut ly 'quolibet' intelligatur non esse pars. Et consimiliter dicendum est de illa propositione 'Ab omni vero aliud est verum', dato enim quod subiectum sit hoc totum 'a vero aliud' falsa est, quia est una affirmativa cuius subiectum pro nullo supponit, quia de nullo verum est dicere quod est aliud a vero, illa enim propositio equivalet isti 'Aliud a vero est verum', et similiter dicendum est de ista propositione 'a.homo est ab omni homine differens' que falsa dicenda est sicut illa 'a.homo est differens ab homine' predicatum enim pro nullo supponit. Et consimiliter dicendum esset de ista propositione 'Omni tempore omnis homo est animal', quia si subiectum sit totum hoc 'tempore homo' et utamur tempore presenti aliquo magno tempore per quod non potest durare unus homo secundum solitum cursum, tunc subiectum illius pro nullo supponit quia de nullo verum est dicere quod est omni termpore homo. Si vero haberet istum sensum 'Omne tempus est tempus in quo omnis homo est animal' ponendo ibi illam restrictionem reciprocam vera esset. Et similiter dicendum esset de illa propositione 'Omni termpore risibile omnis homo est' quod si subiectum sit ly 'tempore risibile' falsa est; ad descensum autem qui fieret sub ly 'tempore' patet ex dictis quid dicendum. Ad aliam propositionem que adducitur scilicet istam 'Alicuius speciei omne individuum est asinus', dico quod si ly 'speciei' habeat suppositionem inclusam in hoc extremo 'speciei individuum' ita quod totum illud sit subiectum ipsa est falsa, nam idem est ac si dicerem 'Omne individuum b.speciei est asinus' posito quod ly 'speciei' supponat determinate, quia non obstante totum hoc 'individuum speciei' distribuitur unica distributione, quia ut predictum est talis suppositio debetur aggregato ex recto et obliquo qualis debetur ipsi recto et multe descendentes sunt false descendendo sub ly 'aggregato'. Unde sensus illius propositionis est iste 'De quocunque verum est dicere quod est individuum b.speciei verum est dicere quod est asinus', dictum enim est quod veritas propositionis aspici debet penes extrema totalia et ita concedo quod dato quod ly 'speciei' precedat totum illud subiectum distribuitur unica distributione, ideo licet descendere sub ly 'individuum' immedaite, qui descensus eius falsitatem manifestat. Et si queras quomodo fit descensus sub ly 'speciei', respondeo quod isto modo 'Alicuius speciei vel istius speciei omne individuum est asinus', non quidem descensu manifestativo falsitatis illius propositionis, sed ad descendendum descensu declarativo illius propositionis fiat primo descensus sub ly 'individuum' et habet aliquam descendentem cuius faciendo descensum sub ly 'speciei' habeat propriam suppositionem non inclusam in aliquo extremo, ita quod ei detur proprium extremum ut sit sensus 'Aliqua species est species cuius omne individuum est asinus' vel sic 'Aliqua species est cuius omne suum individuum est asinus', et sic est vera. Et consimiliter dicendum est de hac propositione 'Alicuius speciei nullum individuum est asinus', si enim totum hoc 'speciei individuum' constituat unum extremum, tunc totum illud aggregatum distribuitur unica distributione illa scilicet qua distribuitur rectus, multe autem descendentes sunt false sub totali subiecto descendendo, dato enim quod ly 'speciei' supponat determinate, tamen totum aggregatum unica distributione distribuitur quare propter unicam distributionem magis iudicandum est quod sit falsa quam iudicandum sit quod est vera propter suppositionem determinatam de ly 'speciei', et sua contradictoria est ista 'Speciei individuum est asinus'; si vero ly 'speciei' habeat propriam suppositionem non inclusam in aliquo extremo, sed ei detur proprium extremum, tunc ipsa est vera et habet hunc sensum 'Aliqua species est species cuius nullum individuum est asinus' vel saltem sic 'Aliqua species est species cuius nullum suum individuum est asinus' et in isto sensu vera est, et solet concedi quia est una affirmativa sic se habens quod subiectum supponit pro aliquo cui convenit predicatum. Ad quartam instantiam dico quod ipsa concludit istum modum dicendi verum esse. Ad quintam instantiam dico quod iste modus evitat omnino duo contradictoria esse vera aut falsa. Unde de illa propositione 'Hominis asinus non est asinus' dico quod vera est sive ponatur quemlibet hominem habere unum asinum sive ponatur habere duos asinos, quia totum subiectum unica suppositione confusa tantum supponit, ita quod idem est dicere 'Hominis a.asinus non est asinus' et 'a.asinus hominis hon est asinus', illa utem falsa est. Et ideo non debet pro eius contradictoria assignari aliqua illarum, sed sua contradictoria est ista 'Omnis asinus hominis est b.asinus', quia predicatum in alia supponit confuse et distributive in ordine ad subiectum stans confuse tantum, ideo in sua contradictoria debet supponere determinate. Unde non concedo quod illud predicatum supponat confuse est distributive in ordine ad duos terminos in ordine ad unum supponentem confuse tantum et in ordine ad alium supponentem determinate, sed supponit in ordine ad totale extremum quod supponit confuse tantum. Et si arguas hanc improbando 'Hominis a.asinus non est asinus' posito casu illlo quod quilibet homo habeat unum solum asinum, inquisitive si alicuius hominis a.asinus non est asinus cuius hominis a.asinus non est asinus. Si dicas quod Sortis, sequitur quod hec est vera 'Sortis a.asinus non est asinus', quod est falsum, quia ista est falsa 'a.asinus Sortis non est asinus'. Et confirmatur quia nullius hominis a.asinus non est asinus, quia neque Sortis a.asinus non est asinus neque Platonis a.asinus non est asinus et sic de aliis, igitur falsum est quod hominis a.asinus non est asinus. Respondeo si argumentum concluderet de illa 'Hominis a.asinus non est asinus' etiam concluderet de ista 'a.asinus hominis non est asinus' quod ipsa sit falsa, quia ly 'hominis' supponit determinate. Queratur ergo a.asinus cuius hominis non est asinus neque Sortis neque Platonis neque alterius hominis, igitur habetur quod falsum est quod a.asinus hominis non est asinus. Sed quia dare instantiam non est solvere argumentum, respondeo illa questio sumitur ex parte de ly 'hominis' aut ergo sumitur ex parte de ly 'hominis' ut habet propriam suppositionem non inclusam in aliquod extremo, et sic questio est conveniens querit enim quod est illud pro quo supponit subiectum cui non convenit predicatum et tunc responsio est manifesta quod nullius hominis a.asinus non est asinus hoc est nullus homo est homo cuius a.asinus non est asinus, immo quilibet homo est homo cuius a.asinus est asinus. Si vero queritur de ly 'hominis' non ut habet propriam suppositionem posset responderi quod nullius hominis a.asinus non est asinus et hoc si ly 'asinus' ultimo loco positum supponat confuse tantum, immo quilibet a.asinus hominis est asinus ille enim sunt simul vere 'Hominis a.asinus non est asinus' et 'Nullius hominis a.asinus non est asinus' neque sunt contradictorie. Et si dicas ly 'hominis' supponit determinate, sed omnis propositio de termino supponente determinate debet verificari pro aliquo eius singulari illa autem non verificatur pro aliquo homine singulari. Respondeo verificatio ex parte extremorum totalium est attendenda, verificatio enim est extremi de extremo vera enunciatio; si ergo aliquod extremum supponat determinate pro aliquo eius singulari debet talis propositio verificari si vera est. In proposito auem ly 'hominis' non habet rationem extremi quapropter non est opus ut pro aliquo eius singulari verificetur illa propositio, vel aliter potest dici quod non est opus propositionem de termino supponente determinate clarificari immediate quo ad suam veritatem vel falsitatem accipiendo aliquod singulare termini supponentis determinate, sed satis est quod mediate, nam capiatur ista 'Sortes videns asinum non est homo', posito quod Sortes videat Brunellum et nullum alium asinum, tunc illa propositio videtur verificari pro aliquo singulari quia Sortes videns Grivellum non est homo, si ergo sit negativa recurratur ad affirmativam, et facto descensu sub totalibus extremis, tunc dabitur aliquod singulare illius termini supponentis determinate qui non habet rationem extremi pro quo talis propositio dicetur verificari; ut ista propositio 'Hominis a.asinus non est asinus' potest sic clarificari accipiendo suam contradictoriam, sic dicendo 'Quilibet asinus b.hominis est asinus', et tunc fiat descensus sub subiecto sic dicendo 'Iste asinus b.hominis est asinus, et iste asinus b.hominis est b.idem asinus'. Et falsitas secunde potest manifestari per quamlibet singularem sumptam ex parte de ly 'hominis', cum quelibet talis sit falsa. Ad aliam propositionem que adducitur, scilicet ista 'Hominis a.asinus quodlibet rudibile est', dico ut prius quod si ly 'hominis' habeat suppositionem inclusam in hoc extremo 'hominis asinus', tunc ipsa est vera et tantum valet ac si dicerem 'a.asinus hominis quodlibet rudibile est', et earum eadem debet assignari contradictoria, si vero a ly 'hominis' detur proprium extremum, tunc falsa est, et est sensus 'Homo est homo cuius a.asinus quodlibet rudibile est'. Et consimiliter dicendum est de illa propositione 'Caput omnis homo habet'. Consimilis difficultas est de ista propositione 'Omnis homo in b fuit animal' posto quod ly 'b' denotet copulam stare determinate, fieret enim argumentum de sua contradictoria ut de precedenti. Ad aliam propositionem que adducitur, scilicet istam 'Cuiuslibet hominis b.asinus currit', dico quod si ad ly 'hominis' non detur proprium extremum, sed totum hoc sit 'hominis asinus' falsa est, quia est una affirmativa cuius subiectum pro nullo supponit, quia de nullo verum est dicere 'Hoc est cuiuslibet hominis b.asinus' et hoc bene confirmat quod illa sit falsa 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus', quia bene sequitur 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus, ergo cuiuslibet hominis b.asinus est asinus', quia ibi arguitur a termino supponente confuse et distributive ad eundem supponentem determinate ceteris eodem modo manentibus, que consequentia universaliter est bona, mirabile enim esset concedere illud antecedens et negare illud consequens. Si ergo ista videatur alicui falsa 'Cuiuslibet hominis b.asinus est asinus' eo quod ipsa videtur concludere quod aliquis determinatus asinus a quolibet homine possideatur, a fortiori ista debet videri falsa 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus', quia ipsa includit quod quilibet asinus a quolibet homine possideatur. Et si queras contradictoriam istius 'Cuiuslibet hominis b.asinus est asinus', dico quod est ista 'Cuiuslibet hominis nullus asinus est asinus' que est vera, quia est una negativa cuius subiectum pro nullo supponit. Sed arguo quod omnia dicta nullo pacto difficultati satisfaciant, nam accipiatur ista propositio 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus', et pono casum quod quilibet homo habeat suum proprium asinum tunc illa est vera, cum ly 'asinus' restringatur restrictione reciproca pro isto asino in ordine ad istum hominem et pro alio asino in ordine ad alium hominem et sic consequenter, quando enim ly 'asinus' restringitur restrictione reciproca non potest descendi sub ly 'asinus' quin descendatur sub ly 'suus', neque sub ly 'suus' quin descendatur sub ly 'hominis', quia ly 'hominis' est antecedens illius relativi reciproci 'suus', non autem potest fieri descensus sub relativo reciproco quin fiat descensus sub antecedente, sic ergo debet [defendi] <descendi> 'ergo istius hominis iste asinus est asinus (demonstrando unum hominem et unum asinum ab eo possessum) et istius hominis iste asinus est asinus (demonstrando alium hominem et alium asinum ab eo possessum) et sic de aliis' iste autem vere sunt, igitur ipsa est vera. Et confirmatur quia nisi sic sequeretur quod ista esset falsa 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus', dato quod ad ly 'hominis' detur proprium extremum. Et habeat hunc sensum 'Quilibet homo est homo cuius quilibet suus asinus est asinus', nam ipsa ex parte predicati implicat quod cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus. Et confirmatur quia nisi sic esset sequeretur quod illa esset falsa 'Omnis copulativa cuius quelibet pars est vera est vera' cum illa implicet quod alicuius copulative quelibet sua pars vera est vera. Sed diceres admitto quod illa sit concedenda 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus' propter restrictionem reciprocam quam declaras de ly 'asinus', sed ex hoc non infertur quod difficultatibus illis pretactis non fiat satisfatio quinimmo, et hoc consonum est responsionibus illis secundum quas concedantur multe tales propositiones de talibus obliquis ut obliquis datur proprium extremum. Respondeo ultra progrediendum est ut ostendatur per illas solutiones difficultates illas non evadi, nam ponatur casus quod solus Sortes inter homines habeat asinum, tunc illa est falsa 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus' propter restrictionem reciprocam de ly 'asinus', etiam aliqua descendens est falsa descendendo sub ly 'hominis' scilicet ista 'Istius hominis (demonstrando hominem non habentem asinum) quilibet suus asinus est asinus', et tunc ibi redeunt omnia dubia pretacta, nam arguitur quod illa sit vera ut arguebatur in prima instantia de ista 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus', nam dicendo 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' illa est una universalis affirmativa sic se habens quod pro quocunque supponit subiectum pro illo supponit predicatum, igitur est vera. Et similiter arguitur ut arguebatur in secunda instantia de contradictoria istius 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus', capiatur contradictoria istius 'Cuiuslibet hominis quilibet suum asinus est asinus' que est ista 'Hominis suus asinus non est asinus', et arguitur sic de illo pro quo supponit subiectum false negatur id pro quo supponit predicatum ergo est falsa. Et ita in aliis quattuor instantiis potest fieri applicatio addendo recto illud relativum reciprocum 'suus' 'sua' 'suum' et ita manent difficultates insolute. Respondeo argumenta ista aliam convenientiorem viam et magis conformem modo concipiendi illas difficultates solvendi aperiunt, concedo igitur illam propositionem esse veram 'Cuiuslibet hominis quilibet suum asinus est asinus' casu posito quod quilibet homo habeat suum asinum, ad hoc enim est modus concipiendi quem declarat ratio adducta, quia ly 'asinus' restringitur restrictione reciproca, et non potest descendi sub ly 'asinus' quin descendatur sub ly 'hominis' descensu sigillato, unde in illa propositione sunt tres termini scilicet ly 'hominis', 'suus' et ly 'asinus': ly 'hominis' habet suppositionem independentem ad ly 'asinus', et ly 'suus' est relativum reciprocum de ly 'hominis' quapropter non potest descendi sub ly 'suus' quin descendatur sub ly 'hominis', et ly 'asinus' restringitur a ly 'suus' restrictione reciproca, quia 'suus' habet suppositionem sigillatam, ideo sigillate restringit, et descenditur modo pretacto. Sed cum ultra progreditur ponendo casum quod inter homines solus Sortes habeat asinum, dico quod illa est falsa ut bene declaratur, quia alique descendentes sunt false descendendo sub ly 'hominis'. Et si dicas quod iste non est descensus 'Istius hominis quilibet suus asinus est asinus et istius hominis quilibet suus asinus est asinus', ex eo quod ly 'asinus' pro paucioribus accipitur. Respondeo et si pro paucioribus accipitur pro illo tamen supponit pro quo denotabatur verificatio, et taliter qualiter denotatur verificatio in descensai ideo non contravenitur bono descensui. Sed cum dicitur quod ille quinque instantie vincunt in contrarium nego, quod declaro ad eas respondendo. Ad primam cum dicitur quod ista propositio 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus' est una universalis affirmativa sic se habens quod pro quocunque supponit subiectum pro illo supponit predicatum, nam de quocunque verum est dicere quod est hominis suus asinus verum est dicere quod est asinus, concedo; et cum infertur ergo est vera, nego consequentiam et ratio est quia quandocunque aliquis terminus habet restrictionem sigillatam ab aliquo termino supponente, ad veritatem illius propositionis si sit mere affirmativa necessarium est ut secundum exigentiam talis termini sic dantis sigillatam acceptionem correspondeat in re significatum pro quo terminus sic reciproce restrictus supponat, ita videlicet quod si terminus sic restringens sigillatim supponat confuse et distributive ad veritatem talis propositionis exigitur quod cuilibet singulari pro quo supponit talis terminus sic reciproce restringens correspondeat aliquod singulare pro quo supponat talis terminus reciproce restrictus; si vero supponat determinate requiritur quod alicui singulari pro quo supponit terminus reciproce restringens correspondeat aliquod singulare in re pro quo supponat terminus reciproce restrictus, et proportionabiliter de aliis suppositionibus est dicendum. Ista ex conditione suppositionis reciproce sunt manifesta. Ad propositum applicando, dico quod ista est falsa 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus, quia licet pro quocunque supponat subiectum supponat predicatum hoc tamen non sufficit ad eius veritatem, sed ultra requiritur quod subiectum supponat pro quocunque requiritur ipsum supponere; ad veritatem autem talis propositonis requiritur quod habeat suppositionem correspondentem cuilibet homini propter eius restrictionem reciprocam. Ideo cum arguitur est una universalis affirmativa sic se habens quod pro quocunque supponit subiectum supponit predicatum conceodo, ergo est vera nego consequentiam, sed oportet sic arguere: pro quocunque supponit subiectum supponit predicatum et non requiritur subiectum pro aliquo supponere pro quo non supponit, ergo est vera. Dico autem quod ad hoc quod illa sit vera 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus' non sufficit ut pro quocinque supponat subiiectum supponat predicatum, sed ultra requiritur quod illud subiectum supponat pro aliquo asino in ordine ad Sortem et pro aliquo asino in ordine ad Platonem et sic de aliis. Et si dicas subiectum non restringitur restrictionem reciproca, quia subiectum est totum hoc 'hominis suus asinus' quod non restringitur reciproce, respondeo eadem est suppositio saltem equivalenter de ly 'asinus' et illius totius subiecti 'hominis suus asinus', pro quocunque enim accipit intellectus ly 'asinus' accipit ly 'hominis suus asinus' et quamcunque suppositionem dat ly 'suus' ad ly 'asinus' dat illi totali subiecto 'hominis suus asinus', cum ergo ly 'suus' dat ad ly 'asinus' suppositionem vel acceptionoem reciprocam ex hoc sufficienter dat totali subiecto suppositionoem seu acceptionoem reciprocam. Ideo patet quod ad veritatem illius poropositionis 'Cuiuslibet hominis quilibet  suus asinus est asinus' requiritur quod subiectum supponat pro aliquo asino in ordinde ad Sortem et pro aliquo asino in ordine ad Platonem et sic de aliis. Habet igitur illud subiectum duo scilicet quod supponat pro asino hominis et quod supponat pro asino hominis reciproce; ratione primi sufficit ad eius veritatem quod pro quocunque supponat subiectum supponat predicatum, ratione autem secundi hoc non sufficeret, sed quod dictum est ultra exigeretur. Et cum ultra dicitur in prima instantia quod si admittatur quod illud subiectum 'hominis suus asinus' pro eodem precise supponit sicut ly 'asinus', cum propositio aliqua denotatur verificari ratione eorum pro quibus extrema supponunt, quia non dicitur extremum extremo convenire nisi quia significatum pro quo unum extremum supponit denotatur convenire significato pro quo alterum extremum supponit ex eo quod ipsis extremis pro rebus utimur. Respondeo propositio aliqua non propterea dicitur vera eo quod pro quocunque supponit unum extremum supponit et reliquum seu propterea quia res pro que supponit unun extremum conveniat rei pro qua supponit alterum extremum, sed ultra requiritur quod quodlibet extremorum habeat significatum in re pro qua supponat secundum exigentiam sue acceptionis quod non est in proposito. Et si queras utrum iste descensus sit bonus illo casu posito 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus, ergo istius hominis quilibet suus asinus est asinus (demostrando Platonem qui non habet asinum) et istius hominis quilibet suus asinus est asinus (demonstrando Ciceronem qui non habet asinum)' quod queritur ex eo quod ly 'asinus' in descensa supponit et non in descendentibus. Respondeo et si in descensa supponat, non tamen in ordine ad Platonem nec in ordine ad Ciceronem, cum non habeat significatum in re quod de pronomine demonstrante possit verificari, quapropter non est necessarium quod in descendentibus supponat, cum in una descendentium ad Sortem tantum comparetur in alia vero ad Platonem. Et si queras quomodo fit descensus sub ly 'asinus', responderet aliquis quod hoc pacto fit descensus 'Istius hominis iste asinus est asinus (demonstrando Sortem) et istius hominis (demonstrando Platonem) iste asinus est asinus (demonstrando eundem asinum)', unde postquam ly 'asinus' non habet aliquid correspondens in re nisi hunc asinum oportebit denotare in descendentibus attribui cuilibet homini. Sed diceretur ibi non esse bonum descensum quia casu quo quilibet homo habeat proprium asinum antecedens est verum et consequens falsum. Ideo dico quod non est bona consequentia quantomagis descensus, oportet igitur ponere constantiam in antecedente et sic descendere 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus et istius hominis iste asinus est, ergo istius hominis iste asinus est asinus', sed tunc non dabitur casus in quo antecedens sit verum et consequens falsum. Si dicas saltem habetur quod in casu dabili descensa est vera et descendens fasla ut si ponatur quod quilibet homo habeat suum proprium asinum, respondeo iste descensus est bonus 'Omnis homo currit et isti sunt omnes homines (demonstrando Sortem et Platonem et Ciceronem qui tantum sint in mundo), ergo iste homo currit et iste homo currit et iste homo currit', et tamen in casu descensa est vera et descendentes false intelligendo per descendentes illas singulares que ponuntur in consequente, ut si ponatur quod illi homines desinant esse et alii tres sint qui currant descensa est vera et descendentes false, non enim dabilis est casus in quo antecedens illud sit verum et consequens falsum, illo tamen casu diceretur quod desinunt esse sue descendentes, si descensus connotet quod fiat a termino communiter supponente ad eius singularia in supponendo signentur, ergo quicunque asini quos signare placebit erit bona consequentia, posita constantia in antecedente, licet non nominatur descensus. Ideo non est necesse precise illum asinum signare qui possidetur a sorte quia licet ly 'asinus' habeat huic asinum correspondentem in re non tamen in ordine ad alium hominem a Sorte, quapropter idem est in ordine ad Platonem demonstrare alium asinum vel illum. Sed dices si descensus hoc connotet sequitur quod casu illo quo solus Sortes inter hominies habeat asinum concedendum est quod quelibet descendens sub ly 'asinus' est vera et per consequens ipsa est vera. Respondeo negando ultimam consequentiam, sed oportet sic argumentari: quelibet descendens eius est vera et non requirit ad eius veritatem quod habeat aliam descendentem, igitur est vera. Dico autem in proposito quod illa requirit ex modo acceptionis de ly 'asinus' quod habeat tot descendentes que sint vere quot descendentes sunt de ly 'suus' pro eo quod acceptio de ly 'asinus' est reciproca in ordine ad acceptionem de ly 'hominis'. Ad secundam instantiam dico quod ista est vera 'Hominis suus asinus non est asinus' illo casu posito, quia licet pro eodem pro quo supponit subiectum supponat predicatum tamen ad eius veritatem sufficit illud quod sufficit ad falsitatem sue contradictorie, scilicet quod subiectum non supponat pro quocunque requiritur supponere in sua contradictoria. Et cum arguitur bene sequitur 'Hominis suus asinus non est asinus et hominis suus asinus est, ergo hominis suus asinus est non asinus', respondeo ista propositio 'Hominis suus asinus est non asinus' falsa est, quia est una affirmativa cuius subiectum et predicatum pro diversis supponunt. Et ad probationem dico quod constantia subiecti non alia ratione ponitur nisi quia negativa verificari potest propter non suppositionem subiecti, affirmativa vero de predicato infinito non verificari potest propter non suppositionem subiecti, si ergo sit aliqua negativa sic se habens quod licet eius subiectum supponat verificatur tamen quia subiectum non supponit in ordine ad id ad quod debet supponere, debet poni constantia respectu cuiuslibet in ordine ad quod subiectum debet habere suppositionem. Sic autem in proposito est quod ista 'Hominis suus asinus non est asinus' verificatur quia ly 'asinus' non supponit in ordine ad quemlibet hominem, debet ergo poni constantia hoc modo 'Hominis suus asinus non est asinus et cuiuslibet hominis suus asinus est, ergo hominis suus asinus est non asinus', sed sicut consequens est falsum eta et totale antecedens, cum antecedens sit una copulativa cuius partes adinvicem sunt repugnantes. Sed ulterius instaretur probando falsitatem huius 'Hominis suus asinus non est asinus', quia si esset vera pariforma ista esset vera 'Hominis suus Brunellus non est asinus', quod est falsum, nam bene sequitur 'Hominis suus Brunellus non est asinus et hominis suus Brunellus est asinus ergo asinus non est asinus', sed conclusio est falsa, ergo aliqua premissarum, non minor, ergo maior. Respondeo ille modus arguendi non valet sed sic debet argui 'Hominis suus Brunellus non est asinus et eiusdem hominis Brunellus est asinus, ergo asinus non est asinus', sed tunc premisse sunt incompossibiles, in illo enim priori sillogismo arguitur ex puris particularibus ex parte de ly 'hominis'. Sed dices quod totale subiectum discrete supponit, neque aliquid facit quod ly 'hominis' supponat communiter vel non, pari enim forma impediretur iste modus arguendi 'Sortes videns hominem currit et Sortes videns hominem non est homo, ergo homo non currit'. Respondeo ly 'hominis' communiter supponere non est impedimentum bone argumentationis, sed ly 'hominis' communiter supponere a cuius suppositione ly 'Brunellus' habeat dependentem suppositionem impedit bonitatem argumentarionis, unde cum dico 'Hominis suus Brunellus non est asinus' ly 'Brunellus' et si discrete supponat suponit tamen reciproce communiter supponit pro Brunello in ordine ad quemlibet hominem sigillatim, ut ergo denotatur verificatio pro eodem homine debet addi relativum idemptitatis modo predicto, patet ergo quomodo defendatur veritas istius 'Hominis suus asinus non est asinus'. Et si queras que est eius contradictoria, dico quod est ista 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus'. Et si obiicias determinatio unica acceptione accepta cum suo determinabili debet stare uniformiter in ambabus contradictoriis, sed sic est quod ly 'hominis' est determinatio unica acceptione accepta cum ly 'asinus', cum dictum fuerit quod totum illud aggregatum eadem suppositione supponit qua ly 'asinus'. Respondeo dictum preallegatum veritatem habet si determinabile non habeat suum modum supponendi a determinatione, in proposito autem ita est quod ly 'asinus' habet suum modum supponendi a ly 'hominis' seu a ly 'suus' quod pro eodem reputatur, nam ab illo habet reciprocam suppositionem vel acceptionem. Ad teriam instantiam cum dicitur quod iste modus non salvat veritates aliquarum propositionum nego. Et cum probatur primo de isto 'A quolibet ente quodlibet suum differens est ens', dico quod illa est vera quia omnes descendentes sunt vere descendendo sub ly 'ente' hoc modo 'Ab hoc ente quodlibet suum differens est ens et <ab> hoc ente quodlibet suum differens est ens et sic de aliis'. Et tunc queritur descensus sub ly 'differens' dico quod isto modo debet descendi 'Ab hoc ente hoc differens est ens' per primum 'hoc' demonstrando unum ens et per secundum 'hoc' demonstrans aliud ens ab hoc ente. Et si queras posset ne ista esse una descendentium 'Ab hoc ente hoc differens est ens' idem ens demonstrando per utrunque hoc, respondeo quod non, quia ly 'differens' in descensa supponit non solum in ordine ad unum ens, sed etiam in ordine ad quodlibet singulare de ly 'ente' sigillatim, in illa autem non supponit. Ad aliam que aducitur, scilicet istam 'Alicuius speciei omne suum individuum est asinus' dico quod est vera, quia ly 'speciei' supponit determinate et aliqua eius descendens est vera, scilicet ista istius speciei demonstrando speciem asininam omne suum individuum est asinus. Et cum dicitur quod aliqua descendens est falsa descendendo sub ly 'individuum', scilicet ista 'Alicuius speciei hoc individuum est asinus' demonstrando individuum speciei humane, respondeo quod non bene descenditur, quia ly 'individuum' restringitur restrictione reciproca in ordine ad ly 'speciei' ideo non potest fieri descensus sub ly 'individuum' quin fiat sub ly 'speciei'. Et si queras quo pacto fiat huiusmodi descensus cum ly 'individuum' supponat confuse et distributive et ly 'speciei' determinate, respondeo hoc pacto nam sint duo individua speciei humane et duo individua speciei asinine sic descenditur 'Huius speciei hoc individuum est asinus (demonstrando speciem humanam et unum eius individuum) et istius speciei istud individuum est asinus (demonstrando eandem speciem et aliud individuum eiusdem speiei) vel istius speciei hoc individuum est asinus (demonstrando speciem asininam et unum eius individuum) et istius speciei hoc individuum est asinus (demonstrando eandem speciem et alius individuum eiusdem speciei), tunc patet quod ibi est una disiunctiva vera composita ex duabus copulativis quarum quelibet est vera. Accipiendum est igitur documentum demonstrans modum faciendi talem descensum quando terminus reciproce restrictus alia suppositione supponit quam terminus reciproce restringens, nam ypothetica totalis formanda est secundum exigentiam termini reciproce restringentis, ita videlicet quod si terminus reciproce restringens supponat confuse et distributive ypothetica erit copulativa; si vero supponat determinate ypothetica totalis erit disiunctiva, et partes illius copulative debent formari secundum exigentiam termini reciproce restricti ut patuit in exemplo proposito. Et si poneretur cuiuslibet speciei tantum esse unum individuum secunda pars copulative posset poni ista particula 'et sic de aliis' vel 'non sunt plura'. Et si queras quomodo descendatur sub ly 'individuum' in hac propositione 'a.speciei omne suum individuum est asinus 'posito quod ly 'speciei' supponat confuse tantum, illa enim est vera quia bene sequitur 'Alicuius speciei omne individuum est asinus ergo a.speciei omne individuum est asinus' universaliter enim a termino supponente determinate ad terminum supponentem confuse tantum est bona consequentia, nam iste propositiones equivalent 'a.speciei omne individuum est asinus' 'alicuius speciei omne individuum est asinus' et earum est eadem contradictoria scilicet ista 'Cuiuslibet speciei suum b.individuum non est asinus' posito quod ly 'b' faciat ly 'individuum' stare determinate. Cum autem queritur descensus sub ly 'individuum' dico quod eodem modo debet descendi ac si ly 'speciei' supponeret determinate, ratio est quia illa reciprocatio de ly 'individuum' est in ordine ad singularia de ly 'speciei' sigillatim, non enim est ymaginandum quod fiat reciprocatio in ordine ad singularia disiunctim et in ordine ad nullum singulare fiat reciprocatio; patet igitur quomodo hoc in loco coincidunt confusa tantum et determinata. Et si omnino queras descensum disiunctum sub ly 'speciei' dico quod sic descenditur 'a.istius vel istius vel istius speciei omne suum individuum est asinus'. Sed queres fortasse descensum disiunctum sub ly 'speciei' descendendo sub ly 'individuum', dico quod sic dabitur 'a.isitus vel istius vel istius speciei omne individuum vel hoc individuum est asinus' non tamen est descensus declarativus veritatis illius propositionis quia non exprimit reciprocationem denotatam. Neque sic bene descenderetur 'Istius vel istius vel istius speciei hoc individuum est asinus, et istius vel istius vel istius speciei hoc individuum est asinus', quia non exprimitur restrictio illa sigillata in ordine ad ly 'speciei' que denotatur in descensa, ideo sufficiat habere resolutorie quod iste due 'Alicuius speciei omne individuum est asinus' et 'a.speciei omne individuum est asinus' penitus equivalent. Et si enim ly 'speciei' dicitur supponere confuse tantum illa tamen suppositio confusa tantum cum determinata coincidit in proposito et idem descensus debet utriusque dari descendendo descensu manifestativo veritatis illius propositionis. Et si ulterius inquiras quomodo fit descensus sub ly 'individuum' in hac propositione 'Cuiuslibet speciei suum individuum est asinus', respondeo isto modo debet fieri descensus 'Istius speciei hoc vel hoc individuum est asinus (demonstrando individua speciei humane) et istius speciei hoc vel hoc individuum est asinus (demonstrando individua speciei asinine)' unde non est ymaginanda restrictio reciproca de ly 'individuum', taliter quod uni singulari de ly 'speciei' detur precise unum singulare de ly 'individuum' et alteri singulari aliud singulare, non enim est talis resciprocatio qualis est relativi reciproci ad suum antecedens ubi idem singulare utrique correspondet, sed uni individuo de ly 'speciei' tot singularia correspondet quod sunt singularia de ly 'individuum' in ordine ad illud singulare de ly 'speciei' que exprimenda sunt secundum exigentiam suppositionis de ly 'individuum' et in hoc consisitit illa reciproca restrictio. Si ergo species humana habeat duo individua illo casu posito cum ly 'individuum' supponit confuse tantum speciei humane illa duo individua debent correspondere disiunctim, et speciei asinine consimiliter. Ad quartam instantiam cum dicitur quod iste modus non potest ostendere in quo aliqui sillogismi qui de facto non valent sint defectuosi, nego. Et probatur primo quia non potest ostendere in quo iste sillogismus sit defectuosus 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus, Brunellus est asinus ergo cuiuslibet hominis suus Brunellus est asinus'. Dico quod satis patet eius defectus ex hoc quia non sit subsumptio sub ly 'asinus' secundum exigentiam sue suppositionis, nam ly 'asinus' restringitur reciproce et sicut non potest fieri descensus sub ly 'asinus' quin fiat sub ly 'hominis' ita non potest fieri subsumptio sub ly 'asinus' quin fiat sub ly 'hominis', ideo sic debet subsumi 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus, Brunellus est hominis suus asinus, ergo Brunellus est asinus'. Nec iste modus arguendi valet 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus, sed Brunellus est asinus, ergo cuiuslibet hominis habentis Brunellum Brunellus est asinus', quia casu posito quod quilibet homo haberet suum proprium asinum et Brunellus esset unus asinus silvestris qui ad nullum hominem attineret premisse essent vere et conclusio falsa. Dicendum est ergo quod debet argui sicut prius dicebatur. Et per idem patet quod ille modus arguendi non valet 'A quolibet homine quilibet suus homo differens est homo, ergo a quolibet homine Plato differens est homo', sed debet dici in minore subsumendo etiam sub ly 'homine': 'sed Plato differens est ab homine suus homo differens' et concludi: 'ergo Plato differens est homo'. Et si queras an possit subsumi sub ly 'homine' non subsumendo sub ly 'homo differens', dico quod sic, ex eo quod non habet suppositionem dependentem ad ly 'homo differens' sed bene econtra. Per idem patet ad alium sillogismum, dico enim quod non sequitur 'Alicuius speciei omne suum individuum est asinus, sed Plato est individuum ergo Plato est asinus'. Dicendum enim est quod non potest fieri subsumptio sub ly 'individuum' quod ideo est quia ad subsumendum sub ly 'individuum' opus est subsumere sub ly 'speciei'. Non autem potest subsumi sub ly 'speciei' cum sit quedam particularitas, ideo dictum illud quod sub quocunque termino distributo potest fieri subsumptio glosari habet de termino distributo non habente suppositionem per respectum ad terminum supponentem determinate vel confuse tantum quemadmodum est in proposito. Et si dicas totum subiectum distribuitur quod patet, quia totum subiectum supponit eadem suppositione qua supponit ly 'individuum', et sic sequitur quod sub eo potest fieri subsumptio. Respondeo et si distribuitur non tamen alia distributione qua determinabile, determinabile autem supponit suppositione reciproca in ordine ad determinatam quapropter non dicenda est pura distributiva, unde proprie loquendo sunt tot distributiones quot sunt singularia de ly 'asinus' disiunctim tamen est sic diceretur forsitan esse illa suppositio mixta que solet poni pro quanto supponit pluribus suppositionibus. Ideo non potest subsumi quin subsumatur sub termino a quo accipit talem modum supponendi. Ad quintam instantiam cum dicitur quod iste modus non potest evadere quin concedat duo contradictoria vera aut falsa nego. Et cum probatur primo accipiendo istam propositionem 'Hominis a.suus asinus non est asinus' dico quod si quilibet homo habeat duos asinos ipsa est vera ut patet descendendo sub ly 'hominis', quia sic descenditur istius hominis a.suus asinus non est asinus dico quod si quilibet homo habeat duos asinos ipsa est vera ut patet descendendo sub ly hominis, quia sic descenditur 'Istius hominis a.suus asinus non est asinus, vel istius hominis a.suus asinus non est asinus', vel si placet descendere sub ly 'asinus' descendatur sic 'Istius hominis a.iste vel iste asinus non est asinus, vel istius hominis a.iste vel iste vel iste asinus non est asinus'. Neque sua contradictoria est ista 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus' ut bene probatur, quia tunc due contradictorie essent simul vere. Sed posito quod quilibet homo habeat unum proprium asinum tantum ista est falsa 'Hominis a.suus asinus non est asinus', quia cum ly 'asinus' non supponit nisi pro uno asino in ordine ad Sortem et pro uno asino in ordine ad Platonem requiritur quod ly 'asinus' vere negetur de asino Sortis vel de asino Platonis et cetera quorum utrumque est falsum eius autem falsitas manifeste cognoscitur descendendo sub ly 'hominis', potest tamen descendi sub ly 'asinus' addendo illam particulam 'et sic de aliis' propter formam descensus sic dicendo 'Istius hominis iste asinus vel sic de aliis non est asinus vel istius hominis iste asinus vel sic de aliis non est asinus'. Et si queratur descensus sub ly 'asinus' existente predicato dico sic debet descendi 'Hominis a.suus asinus non est iste asinus et eiusdem hominis a.suus non est iste asinus'. Et si dicatur quod subiectum stat confuse tantum, ergo non debet addi relativum idemptitatis, respondeo et si supponat confuse tantum hoc tamen est reciproce in ordine ad determinatam ita ut dicantur plures confuse tantum disiunctive, ideo ista consequentia non valet 'supponit confuse tantum ergo supponit una confusa tantum' sed sequitur quod una confusa tantum vel pluribus propter ergo dependentiam a termino supponente confuse tantum opus est ponere relativum idemptitatis. Cum ergo queritur contradictoria isitius 'Hominis a.suus asinus non est asinus', respondeo ly 'asinus' equivalenter supponit pluribus suppositionibus confusis tantum ut ex modo descendendi patet debet enim fieri unus descensus disiunctus in ordine ad Sortem alius in ordine ad Platonem. Et autem regula quod quando aliquis terminus supponit confuse et distributive in ordine ad terminum supponentem confuse tantum in sua contradictoria supponit determinate, ergo si aliquis terminus supponat confuse et distributive in ordine ad plures confusas tantum debet supponere pluribus determinatis. Sed in proposito ita est quod in hac propositione 'Hominis a.suus asinus non est asinus' ly 'asinus' quod est predicatum stat in ordine ad plures confusas tantum ipsius subiecti non dico quod stat pluribus distributionibus ergo in sua contradictoria debet stare pluribus determinatis. Et si dicas nonne supponit in ordine ad terminum stantem determinate scilicet in ordine ad ly 'hominis', respondeo prinicipalior pars puta rectus est aspicienda quia illa suppositione vel illis suppositionibus totum aggregatum supponit, rectus autem confuse tantum supponit igitur et aggregatum cum ergo totum aggregatum supponit confuse tantum, et in ordine ad ipsum existens unum extremum supponat ly 'asinus' quod est predicatum sequitur quod supponere debet in sua contradictoria determinate. Dico ergo quod contradictoria istius 'Hominis a.suus asinus non est asinus' est ista 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est c.asinus' casu posito quod ly 'c' denotet ly 'asinus' supponere pluribus determinatis una in ordine ad ly 'asinus' comparatum ad istum hominiem et alia in ordine ad ly 'asinus' comparatum ad alium hominem debent igitur respective tot correspondere suppositiones determinate quot sunt confuse tantum in subiecto sue contradictorie, si ergo ly 'c' huiusmodi suppositiones denotet illa dicenda est sua contradictoria. Et si queras quomodo debet descendi in ista propositione 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est c.asinus' sub ly 'asinus' quod est predicatum, dico quod debent fieri plures descensus disiunctivi unus in ordine ad unam suppositionem subiecti et alius in ordine ad aliam, necesse est enim ad descendendum sub ly 'asinus' existente predicato descensu declarativo veritatis illius propositionis explicare illas diversas suppositiones subiecti, hoc autem non potest fieri nisi simul descendatur sub ly 'hominis' ideo oportet simul descendere sub ly 'hominis' et sub ly 'asinus' posito a parte predicati hoc modo, nam ponatur quod sunt solum Sortes et Plato Sortes habeat suum proprium asinus et Plato suum proprium asinum, tunc sic descenditur 'Istius hominis (demonstrando Sortem) quilibet suus asinus est iste asinus (demonstrando asinum Sortis) vel istius hominis quilibet asinus est iste asinus (demonstrando per ly 'istius' Sortem et per 'iste' asinum Platonis) et istius hominis (demonstrando Platonem) quilibet suus asinus est iste asinus (demonstrando asinum Platonis) vel istius hominis (demonstrando Platonem) quilibet suus asinus est iste asinus (demonstrando asinum Sortis,)' non autem precise ymaginandum est quod supponat unica suppositione in ordine ad asinum Sortis pro asino Sortis et alia suppositione pro asino Platonis, sed indifferenter supponit pro omnibus asinis quamlibet illarum suppositionum determinatarum. Si tamen placet descendere sub ly 'asinus' non descendendo sub ly 'hominis' poterit ut in argumento sequenti declaratur, sed non descensus declarativus veritatis illius propositionis. Patet autem quod illa copulativa est vera quia componitur ex pluribus disiunctivis quarum quelibet est vera posset etiam fieri descensus sub illis terminis simul, sed pro declaranda veritate vel falsitate illius propositionis hoc sufficit. Ideo patet quod illa non est sua contradictoria 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est b.asinus' posito quod ly 'b' unicam tantum denotet suppositionem determinatam de ly 'asinus' quia unicus deberet fieri descensus disunctivus sub ly 'asinus' et quelibet descendens esset falsa, unde ille descensus non est bonus descendendo sub ly 'hominis' hoc modo 'Istius hominis quilibet asinus est b.asinus et istius hominis quilibet asinus est b.asinus', sed oportet relativum idemptitatis in secunda descendente addere sic dicendo 'et istius hominis quilibet asinus est idem b.asinus'. Et si dicas sequitur ex hoc quod illa est falsa 'Cuiuslibet hominis quilibet aisnus est c.asinus' quod patet ex eo quod descendendo sub ly 'hominis' in secunda descendente debet addi relativum idemptitatis sic dicendo 'Isitius hominis quilibet asinus est c.asinus, et istius hominis (demonstrando alium hominem) quilibet asinus est c.idem asinus', manifestum autem est quod secunda est falsa. Respondeo ratione cuiuslibet suppositionis determinate debetur additio relativi idemptitatis, ideo cum predicatum illud pluribus suppositionibus determinatis supponat in pluribus secundis descendentibus debet addi relativum idemptitatis, ideo posset sic dicendo 'Istius hominis quilibet suus asinus est b.asinus' posito quod ly 'b' denotat unicam suppositionem determinatam ut denotetur verificari pro eodem pro quo denotabatur verificari in descensa. Et si iterum descendatur sub ly 'asinus' posito a parte subiecti debet addi relativum idemptitatis in secunda descendente ad ly 'asinus' positum a parte predicati, ita ut sic descendatur 'Istius hominis iste asinus est b.asinus et istius hominis iste asinus est b.idem asinus'. Nec aliquis de hiis solutionibus admirari debet quia non audite, nam materia nondum dissoluta novas solutiones requirit, patet bene aspicienti quomodo datur modus vere contradicendi secundum sensum quem habet illa propositio 'Hominis a.suus asinus non est asinus'. Sed diceret aliquis pono casum quod sit tantum unus homo qui habeat asinum, tunc subiectum non supponit pluribus suppositionibus confusis tantum, ergo illo casu illa non debet assignari pro sua contradictoria. Respondeo, et si non supponat pluribus confusis tantum illo casu posito. Ex modo tamen sue acceptionis non repugnat ei supponere pluribus suppositionibus confusis tantum. Et cum contradictio sit oppositio formalis debet assignari pro contradictoria propositio que omni casu dicatur sua contradictoria, et ex modo acceptionis terminorum habeat ut sit sua contradictoria. Ad aliam propositionem que adducitur scilicet istam 'Hominis a.suus asinus quodlibet rudibile est', dico quod casu quo quilibet homo habeat duos asinos et sint plures homines falsa est ut patet, quia omnes descendentes sunt false descendendo sub ly 'hominis' hoc modo 'Istius hominis a.suus asinus quodlibet rudibile est vel istius hominis a.suus asinus quodlibet rudibile est' quarum quelibet est falsa ut patet, est autem vera in casu in quo solum unus homo esset et haberet unum asinum vel plures. Et cum queritur eius contradictoria dico quod non est ista 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus b.rudibile non est' sed est ista quemadmodum de precedenti dictum est 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus c.rudibile non est' casu posito quod ly 'c' denotet ly 'rudibile' supponere pluribus suppositionibus determinatis, et tunc casu quo quilibet homo habeat unum asinum aut etiam plures asinos illa est vera. Nam sic descenditur ponendo illos homines esse Sortem et Platonem: 'Istius hominis (demonstrando Sortem) quilibet asinus hoc rudibile non est (demonstrando asinum Sortis) vel istius hominis (demonstrando etiam Sortem) quilibet asinus hoc rudibile non est (demonstrando asinum Platonis)' que disiunctiva vera est pro secunda parte. Et similiter fiat alia disiunctiva in cuius qualibet parte demonstretur Plato et una pars est vera. Ad aliam propositionem que adducitur, scilicet istam 'Cuiuslibet hominis b.suus asinus currit' casu posito quod quilibet homo habeat suum proprium asinum currentem, dico quod ipsa est vera si enim conceditur ista 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus currit', a foritiori debet ista concedi 'Cuiuslibet hominis b.suus asinus currit'. Et cum dicitur quod descendentes sunt false descendendo sub ly 'asinus', nego quia sub ly 'asinus' non potest descendi quin descendatur sub ly 'hominis', et sic debet descendi, si ponatur quod quilibet homo haberet duos asinos 'Istius hominis (demonstrando Sortem) iste asinus (demonstrando unum eius asinum) currit vel istius hominis (demonstrando Sortem) iste asinus (demonstrando alium asinum Sortis) currit, et istius hominis (demonstrando Platonem) iste asinus (demonstrando unum eius asinum) currit vel istius hominis (demonstrando Platonem) iste asinus (demonstrando alium eius asinum) currit, et sic consequenter in illo vero casu in quo quilibet homo habeat suum proprium et unicum asinum pro secunda parte disiunctive ponetur illa particula 'et sic de aliis', et sua contradictoria est ista 'Hominis nullus suus asinus currit' que est falsa. Ad propositum applicando dicta si teneatur quod obliquus suum rectum precedens includit relativum reciprocum ratione cuius suus rectus restringitur reciproce patet quod idem est dicere 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus' et 'Cuiuslibet hominis quilibet suus asinus est asinus' et eadem debet esse utriusque dissolutio. Et tunc patuit responsio ad illas quinque instantias. Sed si non placet dicere quod includat relativum reciprocum sed dicatur quod obliquus rectus precedens talis est conditionis quod ipsum restringit reciproce ac si includeret relativum reciprocum, non autem sic reciproce restringit quando sequitur, tunc patet ad illas quinque instantias solutio predicta, ista enim est falsa 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus'. Et ista est vera 'Hominis asinus non est asinus'. Et dictus modus solvendi in proposito est applicandus. Et cum dicitur in secunda instantia quod illi duo termini 'hominis asinus' et 'asinus hominis' convertuntur, dico quod si per eos converti intelligatur eos de se invicem predicari vere universaliter et affirmative convertuntur in casu in quo quilibet homo habeat unum asinum sed hoc non videtur sufficere ad esse terminos convertibiles, sed ultra necessarium est quod verificentur de se invicem universaliter secundum mutuam consequentiam, ita quod ad unum universaliter verificari de altero sequatur alterum verificari universaliter de alio et econverso, et hoc mediante quacunque copula quod non est in proposito, quia non sequitur 'Quilibet asinus hominis est asinus, ergo cuislibet hominis quilibet asinus est asinus hominis'. Et si queras an hoc complexum 'res que est hominis asinus' convertatur cum hoc complexo 'hominis asinus', respondeo in illo complexo 'res que est hominis asinus' ponitur obliquus inter duos rectos quod facit difficultatem, ideo propositio in qua ponitur tale complexum maioris explicationis causa ut si dicerem 'Omnis res que est hominis asinus currit' posset esse unus sensus iste 'Hominis omnis res que est asinus currit' alius sic 'Omnis res que est asinus hominis currit', et sic patet quid dicendum est sicut de illis duobus complexis 'hominis asinus' 'asinus hominis'. Patet preterea quod illa propositio est concedenda 'A quolibet ente quodlibet differens est ens' et ista neganda 'Quodlibet differens a quolibet ente est ens' etiam posito quod ly quodlibet non sit pars subiecti, hoc autem propter aliam restrictionem de ly 'differens', unde necessarium videtur incidere in alterum illorum duorum modorum dicendi videlicet quod ille equivalet aut sit differentia, quia in una est reciproca restrictio et in alia non, propter quod una dicatur vera et alia falsa. Sed magis hoc ultimum videtur secundum nostrum modum concipiendi proposita enim illa 'Alicui a quolibet ente quodlibet differens est ens' concedet, istam autem negabit 'Quodlibet differens a quolibet ente est ens'. Similiter posito quod quilibet homo habeat suum asinum proprium statim concedet quod cuiuslibet hominis quilibet asinus est asinus, negabit autem quod quilibet asinus cuiuslibet hominis est asinus. Et per idem patet quod illa est vera 'Omni tempore omnis homo est animal', et sub ly 'homo' debet fieri descensus simul descendendo sub ly 'tempore' propter restrictionem reciprocam. Patet etiam per idem quod ista est falsa Aliud a vero est verum' et ista falsa 'Ab omni vero aliud est verum' propter alium modum supponendi de ly 'aliud'. Similiter ista est falsa 'a.homo est homo differens ab animali' et predicatum non supponit, ista autem est vera 'a.homo ab omni animali est differens' si predicatum supponit et sic poteris applicare in omnibus aliis propositionibus quia consimilis est restrictio ponendo ly 'suus' et non ponendo.
8. Septimo arguitur sic: non sequitur 'Istud verum vel aliquod falsum est falsum et istud verum vel aliquod falsum est falsum et sic de aliis, ergo omne verum vel falsum est falsum', cum antecedens videatur verum et consequens falsum. Ad hanc rationem solet responderi distinguendo istam propositionem 'Omne verum vel falsum est falsum': aut ly 'omne' fertur in totum hoc disiunctum 'verum vel falsum', ita quod ipsum unica distributione distribuit, aut solum fertur in primam partem puta in ly 'verum'. Si primum ipsa est falsa et multe descendentes eius sunt false, nam ista est falsa 'Istud verum vel falsum est falsum' singularisando disiunctum unica singularisatione, et tunc si demonstretur aliquod falsum ipsa est falsa. Et si dicas volo quod descendatur sub ly 'verum' cum ly 'verum' distribuatur et non sub toto disiuncto quo facto omne descendentes sunt vere descendendo sub ly 'verum' non obstante quod totum disiunctum unica distributione distribuatur. Respondeo quandocunque aliquis terminus supponit communiter unica suppositione ei unicus debetur descensus. Hec propositio patet, nam si terminus unica suppositione supponit aut ergo unica suppositione determinata, et tunc intellectus accipit pro suis significatis disiunctive, ergo hoc est expressibile, et non nisi per unicum descensum disiunctivum, si etiam unica distributione distribuitur, accipitur pro suis significatis copulative, ergo hoc est explicabile per unicum descensum copulativum, et ita de descensu disiuncto, sed sic in proposito est quod illud disiunctum unica distributione distribuitur, ergo ei unicus debetur descensus. Sed contra, hec responsio non impedit quin sub ly 'verum' debeat proprius descensus fieri, quod probatur quia ly 'verum' aliqua suppositione supponit etiam propia ergo ei proprius debetur descensus, antecedens patet ex eo quod quilibet terminus communis suam propriam habet suppositionem. Et tunc quero quomodo supponit ly 'verum', aut distributive et tunc proprius debetur ei descensus copulativus, aut determinate et tunc proprius ei debetur descensus disiunctivus et sic de aliis. Respondeo quemadmodum sic dicendo 'Istud verum vel falsum est falsum' si ly 'istud' singulariset totum disiunctum unica singularisatione totum disiunctum discrete supponit, nulla autem eius pars supponit discrete, sed potius quelibet pars cathegoreumatica illius disiuncti supponit determinate et hoc potest declarari quia sensus istius 'Hoc verum vel falsum est falsum' est iste 'Hoc hoc ens quod est verum vel falsum est falsum' in quo sensu tam ly 'verum' quam ly 'falsum' stant determinate, et si placet poterit fieri descensus sub ly 'verum' precise sic dicendo 'Hoc ens quod est hoc verum vel falsum est falsum vel hoc ens quod hoc verum vel falsum est falsum' hoc tamen servandum est quod ly 'hoc' primo loco positum continue idem demonstret. Sic in proposito potest dici quod totum illud disiunctum distribuitur unica distributione dato quod ille partes cathegoreumatice non distribuantur. Non enim valet dicere quod ille partes non distribuuntur de per se sed de per accidens ad distributinem totius disiuncti. Quia tunc etiam consimiliter dicendo 'Istud verum vel falsum est falsum' si totum disiunctum singularisetur quelibet pars per accidens singularisatur quod est falsum quia tunc ly 'verum' determinaretur precise ad standum pro uno vero et ly 'falsum' pro uno falso quod non est dicendum. Et confirmatur quia si ly 'verum' et ly 'falsum' de per accidens eadem singularisatione singularisentur de per accidens pro eodem supponent quod est impossibile manente illorum terminorum significatione et ita potest dici quod ly 'verum' stat determinate. Sed tunc remanet difficultas qualiter debeat fieri descensus sub ly 'verum', si enim teneas quod ly 'verum' stat determinate ipsa videtur vera, quia una descendens est vera singularisando precise ly 'verum' scilicet ista 'Istud verum vel falsum est falsum'. Respondeo si caperetur ista propositio 'Omne ens quod est b.homo vel b.asinus est asinus' et ly 'b' denotet suppositionem determinatam ipsa est falsa, quia totum hoc 'ens quod est b.homo vel b.asinus' distribuitur et sensus est 'De quocunque verum est dicere quod est ens quod est b.homo vel b.asinus verum est dicere quod est asinus' qui sensus falsus est, si autem sic fiat descensus 'Ens quod est iste homo vel b.asinus est asinus' vera esset. Iste autem descensus non valet non solum propterea quia reliqui termini non stant pro tot et tantis in descendentibus sicut in descensa scilicet illud totale subiectum sub quo fit descensus, quia etiam iste non valet inferendo 'ergo ens quod est iste homo vel b.homo vel asinus est asinus' illa enim est vera et descensa falsa, et tamen reliqui termini stant pro tot et tantis. Sed qualiter debet descendi, respondeo alibi glosata est illa communis regula sic quod pro eodem denotetur verificari propositio descendens et descensa, quod sic est intelligendum quod si pro aliquo sufficit verificatio descendentis ex parte alicuius termini pro eodem ex parte illius termini sub quo non est intentio descendere sufficiat verificatio descense, ista utem propositio 'Ens quod est iste homo b.homo vel asinus' sufficientem verificationem habet pro una re de qua verum est dicere quod est b.homo vel b.asinus, ad hoc ergo servandum descendatur sic 'Omne ens quod est b.homo vel iste homo vel asinus est asinus', fateor tamen quod ille non est descensus manifestativus sue veritatis. Sed ad descendendum descensu manifestativo sue veritatis fiat descensus sub totali subiecto quo facto postea poterit fieri descensus sub ly 'homo'. Ad propositum applicando, dico quod sub ly 'verum' sic debet descendi 'Omne verum vel hoc verum vel falsum est falsum', et ad cognoscendum clare veritatem fiat descensus sub totali subiecto, et hoc quo ad primum membrum distinctionis. Sed quo ad secundum scilicet si ly 'omne' precise feratur in ly 'verum' dicitur communiter quod est vera, quia sensus est 'De quocunque verum est dicere quod est verum vel de aliquo de quo verum est dicere quod est falsum verum est dicere quod est falsum'. Sed arguo quod non sit possibile quod ly 'omne' non feratur in totum disiunctum ita quod ipsum distribuatur unica distributione. Primo quia illud est unus terminus communis et sequitur immediate signum universale affirmativum ergo distribuitur, illa enim regula communissima est. Sed forsitan diceretur hoc non concludere de termino complexo ex pluribus terminis quorum quilbet potest habere suam propriam suppositione cuiusmodi est illud disiunctum, diceretur enim quod in talibus potest intellectus sic uti signo universali affirmativo ut ipsum precise ferat in unum terminum illorum ex quibus talis terminus complexus componitur. Ideo arguitur aliter probando quod totum illud disiunctum distribuitur sic: illud disiunctum supponit aliqua una suppositione et non determinata nec confusa tamtum ergo distributiva. Quod non determinata patet, quia tunc ista esset vera 'Omnis homo vel asinus currit', casu quo nullus asinus curreret et inter homines solus Sortes curreret, nam una descendens est vera descendendo sub totali subiecto scilicet ista 'Hoc quod est homo vel asinus currit' demonstrando Sortem .Et proportionabiliter argueretur quod non supponit confuse tantum. Et confirmatur quia tunc oporteret dicere quod ista est falsa 'Sortes vel a.homo non est animal', patet quia disiunctum quod est subiectum supponit unica suppositione et non nisi determinata et per consequens ipsa est falsa. Sed responderetur quod illud disiunctum supponit suppositione mixta quia una pars scilicet ly 'verum' supponit confuse et distributive et alia pars scilicet ly 'falsum' supponit confuse tantum. Contra hoc arguitur ut alibi argutum est quia illud disiunctum est unus terminus qui non est precise illi duo termini 'verum' 'falsum', bene autem dicitur quod illi duo termini supponunt duabus suppositionibus. Sed disiunctum non dicitur quibus suppositionibus supponit. Respondetur ad hoc quod licet illud disiunctum non sit precise illi duo termini 'verum' 'falsum', sed illi duo termini et illa coniunctio 'vel', tamen ly 'vel' non supponit cum sit unum sincathegoreuma; quando autem aliquod complexum sic se habet quod non habet partes se habentes sicut determinatio et determinabile, sed sunt partes eque principales, tunc ille terminus supponit illa vel illis suppositionibus qua vel quibus partes supponibiles supponunt, partes autem supponibiles sunt ly 'verum' et ly 'falsum' et non ly 'vel' que partes supponunt diversis suppositionibus confusa tantum scilicet et distributiva et hoc sufficit ad hoc quod illud disiunctum dicatur supponere suppositione mixta. Et per idem solveretur argumentum alibi factum de suppositione illius disiuncti 'Omnis homo vel omnis asinus currit', posito quod primum 'omnis' precise distribuat primam partem et secundum 'omnis' secundam partem, arguebatur enim in capitulo de contradictoriis quod illud disiunctum non dicatur distribui duabus distributionibus, quia illud disiunctum non est precise ille due partes, sed diceretur quod licet non sit ille due partes, tamen solum ille due partes sunt supponibiles et hoc sufficit ad hoc quod disiunctum dicatur supponere suppositionibus illarum partium. Sed hanc responsionem nullam esse ostendo. Tum primo, quia in hac propositione 'Omne verum vel falsum est falsum' ly 'omne' distribuat totum disiunctum, partes supponibiles non distribuuntur et tamen disiunctum distribuitur, igitur disiunctum habet aliam acceptionem ab acceptionibus partium supponibilium. Tum secundo, hanc rationem confirmando, si dicam 'Iste homo vel asinus est asinus' et ly 'iste' singulariset totum disiunctum, disiunctum stat discrete et tamen partes non stant discrete, ergo disiunctum habet aliam acceptionem ab acceptionibus partium supponibilium. Tum tertio, quia si dicam 'Sortes vel Plato currit', ibi 'Sortes vel Plato' est unus terminus communis qui supponit determinate, et tamen partes supponibiles supponunt discrete, igitur intentum. Et confirmatur, quia si dicam 'Omnis homo vel Sortes currit', illud disiunctum supponit determinate et non suppositione mixta, scilicet suppositione determinata de ly 'homo' et discreta de ly 'Sortes'. Et confirmatur, quia si dicam 'Omnis homo vel Sortes currit' potest ferre intellectus ly 'omnis' in totum illud disiunctum 'homo vel Sortes' ita quod ipsum distribuatur pro omni re de qua verum est dicere quod est homo vel Sortes et tamen partes supponunt diversis suppositionibus scilicet communi et discreta, igitur disiunctum habet aliam acceptionem ab acceptionibus partium. Respondeo argumenta ista sufficienter probant quod disiuncto debeatur propria acceptio alia ab acceptionibus partium cathegoreumaticarum quas disiungit ly 'vel' et hoc maxime si teneatur quod ly 'vel' est pars ipsius extremi quod dico propter unam opinionem que tenet quod ly 'vel' non est pars ipsius extremi, ita quod si dicam 'Homo vel asinus currit,' subiectum est illi duo termini 'homo' 'asinus' disiunctim se habentes ita quod si quis querat an aliquod disiunctum sit subiectum illius propositionis posset responderi distinguendo: aut disiunctum disiunctione intrinseca, ita quod includat coniunctionem coniunctivam tanquam partem et sic diceretur quod non illum modum sequendo, aut disiunctum disiunctione extrinseca, et sic diceretur quod sic nam illi duo termini 'homo' 'asinus' sunt disiuncti per ly 'vel'. Sed declaratur ponendo casum quod ly 'vel' sit pars extremi qui casus certe admittendus est cum probabilius multo sit tenere quod de facto est pars extremi quam oppositum, illo ergo supposito dicendum est quod disiunctum habet unicam suppositionem aliam a partibus cathegoreumaticis. Et si queras quomodo cognoscetur que suppositio debetur disiuncto, respondeo secundum dicta in secundo capitulo de actibus sincathegoreumaticis ly 'vel' significat ea que ipsum disiungit aliqualiter scilicet disiunctim, ita quod si dicam 'Homo vel asinus currit' ly 'vel' significat disiunctim hominem et asinum. Ideo tota acceptio disiuncti consistit in acceptione de ly 'vel' et eque bene ad ly 'vel' attribuenda est suppositio vel acceptio sicut ipsi disiuncto licet non solitum sit ita loqui secundum ergo quod ly 'vel' stat iudicandum est de acceptione ipsius disiuncti. Tenendo igitur quod ipsi disiuncto alia acceptio preter acceptiones partium datur ostendendum est de suppositione aliquorum disiunctorum pretactorum. Et primo de quo primo fiebat argumentum, quod sic dicendo 'Omne verum vel falsum est falsum' necesse sit totum disiunctum distribui ex eo quod totum disiunctum est unus terminus potens ab illo signo distribui et immediate sequitur illud signum igitur distribuitur. Respondeo argumentum valde apparenter videtur ostendere quod neesse sit illud disiunctum distribui ita quod non esset opus illa distinctione communi; posset tamen hoc aliquo modo evitari dicendo quod quando est aliquis terminus qui in se complectitur plures terminos quorum quilibet natus est propriam suppositionem habere si illi termino complexo addatur signum universale affirmativum potest intellectus uti illo signo universali affirmativo ad distribuendum unum terminum illius complexi absque hoc quod ferat virtutem distributivam in toum complexum, quia aliter sequeretur quod ista esset incongrua 'Omnis homo et asinus currunt', nam si accipiatur illud signum 'omnis' ut determinat totum illud copulatum eius incongruitas manifesta est ex eo quod copulatum equivalet plurali quod signum affirmativum singularis numeri non potest determinare. Si queratur ergo quomodo supponit illud disiunctum 'verum vel falsum' positum in illa propositione 'Omne verum vel falsum est falsum', posito quod virtus distributiva de ly 'omne' precise feratur in ly 'verum', respondeo quod supponit confuse tantum ex eo quod ly 'vel' stat confuse tantum propterea quia sequitur signum universale affirmativum. Et si queras pro quo illud disiunctum supponit, respondeo quod supponit pro eo de quo verum est dicere quod est omne verum vel falsum, ita quod in faciendo verificatonem manere debet distributio de ly 'verum' etiam dato quod ly 'omne' non sit pars subiecto ut sic dicatur 'Hoc falsum omne verum vel falsum est', ut patet per illam propositonem positam in quinto argumento in qua dicitur quod quandocunque aliquod extremum habens unicam suppositionem habet partes suas proprias suppositiones habentes aut partem suam propriam suppositionem habentem, tunc talis terminus supponit pro aliquo cui convenit tale extremum secundum exigentiam acceptionis partium; et ratio regule dabatur quia suppositio totalis extremi ab acceptione partis vel acceptionibus partium dependet et eas includere videtur, ergo tale extremum pro eodem supponit cui ipsum convenit eadem acceptione aut eisdem acceptionibus partium retentis, cum autem in proposito ita sit quod acceptio illius disiuncti 'verum vel falsum' includat acceptionem de ly 'verum' et acceptionem de ly 'falsum' pro illo supponit illud disiunctum cui ipsum convenit illis partium acceptionibus remanentibus, ita quod sic debet fieri verificatio 'Hoc (demonstrato aliquo falso) omne verum vel falsum est' ideo illud disiunctum non supponit pro vero quia de nullo vero vere dicitur quod omne verum vel falsum est. Patet ergo quod illa propositio 'Omnis homo vel asinus currit' in casu illo prius posito, si ly 'omnis' distribuat ly 'homo' precise est falsa ex eo quod est una affirmativa cuius subiectum et predicatum pro diversis supponunt cum subiectum supponat precise pro asino et non predicatum. Cum autem dicitur quod una descendens est vera scilicet ista 'Hoc quod est homo vel asinus currit'. Respondeo posito quod dicatur illud disiunctum supponere determinate illa non est sua descendens sed est ista 'Hoc quod est omnis homo vel asinus currit' intelligendo ut ly 'omnis' non sit pars, melius est tamen dicere quod supponit confuse tantum secundum fundamentum preassignatum in illo tamen loco coincidit confusa tantum cum determinata quo ad verificatonem ex eo quod non est confusa tantum in ordine ad distributionem. Sed de illa propositione 'Sortes vel a.homo non est animal' dico quod ipsa est falsa ex eo quod illud disiunctum supponit determinate et omne descendentes sunt false descendendo sub illo disiuncto sic enim descenditur 'Hoc quod est Sortes vel a.homo non est animal (demonstrando Iohannem) vel hoc quod est Sortes vel a.homo non est animal (demonstrando Iulianum) vel sic de aliis' omnes autem iste false sunt. Preterea de illa propositione 'Omnis homo vel omnis asinus est asinus', respondendum est per distinctionem: aut enim ly 'omnis' primo loco positum fertur in totum disiunctum unica distributione, et sic dico quod ipsa est falsa ex eo quod est una affirmativa cuius subiectum et predicatum pro diversis supponunt, subiectum enim tantum supponit pro homine cum de solo ipso verum sit dicere quod est homo vel asinus. Si vero ly 'omnis' feratur precise in primam partem ipsa est falsa ex eo quod est una affirmativa cuius subiectum pro nullo supponit quia de nullo verum est dicere 'Hoc omnis homo vel omnis asinus est' et quod sic debeat fieri verificatio preter dicta aliquo modo sic declaro, nam secundum ymaginationem positam in secundo capitulo noticia cui subordinatur ly 'vel' causatur ex conceptu hominis et ex conceptu cui subordinatur ly 'omnis', et ex conceptu asini et ex conceptu cui subordinatur secundum 'omnis', ita quod ly 'vel' disiungit duos conceptus copulativos hoc est per ipsum cognoscuntur ea que per illos conceptus copulativos cognoscuntur, quapropter illam distributionem in faciendo verificationem necessarium est exprimere. Nam ille conceptus eminenter illas distributiones includit, patet etiam per dicta quod si dicam 'Homo non vel asinus est asinus', et ly 'vel' sit pars subiecti ipsum disiunctum distribuitur et est idem ac si dicerem 'Nullus homo vel asinus est asinus' in illa enim propositione neque ly 'homo' neque ly 'asinus' distribuitur sed bene illud disiunctum 'homo vel asinus'. Et si dicas quod iste due contradicunt 'Homo vel asinus est asinus' 'Nullus homo vel asinus est asinus', ergo ly 'homo' et ly 'asinus' in altera illarum distribuuntur consequentia patet quia terminus non distributus in una contradictoria debet in altera distribui nisi sit determinatio unica acceptione accepta cum suo determinabili quod non est in proposito. Respondeo non solum determinatio unica acceptione accepta cum suo determinabili debet uniformiter ambabus contradictoriis stare, sed etiam partes alicuius complexi quod habet aliam acceptionem ab ipso complexo, si enim pars habeat aliam acceptionem a complexo cuius est pars propter variationem suppositionis illius partis poterit complexum illud pro alio et alio accipi quod maxime contradictionem impedit, in proposito autem ita est quod illud complexum 'homo vel asinus' habet aliquam acceptionem de ly 'homo' et acceptionem de ly 'asinus', ideo ille due partes 'homo' 'asinus' uniformiter debent stare in ambabus contradictoriis. Per hec dicta consimiliter potest cognosci suppositio copulatorum, unde si dicam 'Omnis homo et asinus currunt', casu posito quod omnis homo currat etiam asinus currit illa est falsa quia est una affirmativa cuius subiectum pro nullo supponit, quia de nullo verum est dicere quod est omnis homo et asinus et capiatur ly 'omnis' ita ut non sit pars, et ita de quocunque copulato potest facile agnosci considerando qualiter stet ipsa coniunctio et qualiter debeat fieri verificatio que sumenda est ex acceptionibus partium. Sed obiicies hec dicta manifeste repugnare multis in materia de contradictoriis et de disiunctis et copulatis declaratis quod ostenditur sic: primo quia secundum dicta in materia de disiunctis hec est concedenda 'Sortes vel a.homo non est animal' ex eo quod est una propositio de disiuncto cuius nulla pars distribuitur que pro altera parte verificatur, nam ista est vera 'a.homo non est animal'. Secundo ostenditur contradictio, quia expresse in materia de disiunctis concessa est hec propositio 'Omnis homo vel omnis asinus est asinus', posito quod primum 'omnis' distribuat primam partem cum sit una propositio de disiuncto que pro altera parte verificatur. Tertio ostenditur quia dictum est in capitulo de contradictoriis quod contradictoria istius 'Omnis homo vel asinus est asinus' si ly 'omnis' distribuat precise ly 'homo' est ista 'Aliquis homo non vel asinus est asinus' quod falsum est secundum dicta, tum quia subiectum non stat in utraque pro eodem precise, tum etiam quia tantum valet dicere ut dictum est 'Homo non vel asinus est asinus', ac si diceretur 'Nullus homo vel asinus est asinus', manifestum autem est quod iste due non contradicunt 'Omnis homo vel asinus est asinus' 'Nullus homo vel asinus est asinus'. Respondeo ea que dicta sunt in locis illis preallegatis dicta sunt continue excludendo hanc difficultatem de suppositione totius disiuncti. Et hoc etiam fuit ibidem declaratum, et multa ibi dictorum possunt interpretari quod in illis propositionibus ly 'vel' capitur ita ut non est pars extremi, ut quando distinguitur ista propositio 'Omne verum vel falsum est falsum', aut ly 'omne' fertur in totum disiunctum aut in primam partem; et conceditur ut fertur in primam partem, tunc ly 'vel' debet capi ita ut non sit pars subiecti; in primo tamen sensu puta ut ly 'omne' distribuit totum disiunctum unica distributione difficile videtur capere unicam esse distributionem et quod ly 'vel' non sit pars. Ideo videtur dicendum quod quando ly 'omne' distribuit unica distributione capiatur ly 'vel' ita ut sit pars extremi et illud disiunctum 'verum vel falsum' dicatur unus terminus. Sed adhuc difficile videtur capere quod in secundo sensu capiatur ly 'vel' ut non sit pars et quod sit una cathegorica, videtur enim dicendum quod si capiatur ly 'vel' ita ut non sit pars extremi tunc est propositio disiunctiva, per hoc enim quod ly 'vel' distinguit propositiones habet ut dicatur non esse partem alicuius extremi. Admisso tamen ut dicatur esse cathegorica et ly 'vel' non sit pars extremi dico quod illa est vera 'Sortes vel a.homo non est animal', quia illa propositio verificatur pro altera parte disiuncti. Si autem ly 'vel' sit pars est falsa ut predictum est, et cum dicitur quod verificatur pro altera parte disiuncti dico quod veritas propositionis de disiuncto non habet aspici penes acceptionem partium sed penes acceptionem ipsius disiuncti. Et si dicatur bene sequitur 'Omnis homo vel homo non est animal (intelligendo ut ly 'omnis' precise distribuat primum 'homo'), ergo Sortes vel a.homo non est animal'. Respondetur negando consequentiam antecedens enim est verum, nam in antecedente totum illud disiunctum supponit confuse tantum propter ly 'omnis', sed non in consequente. Sed ex illo antecedente posset inferri illa 'Sortes a.vel homo non est animal' posito quod ly 'a' denotet ipsum disiunctum stare confuse tantum. Ad aliam propositionem dico quod ipsa conceditur ita ut ly 'vel' non sit pars. Et si queras an ista sit concedenda 'Omnis homo vel omnis asinus non est animal' dico quod est falsa quia pro nulla parte est verificatio. Et si dicas descendentes sunt vere descendendo sub ly 'animal' scilicet iste 'Omnis homo vel omnis asinus non est hoc animal et omnis homo vel omnis asinus non est hoc animal, et sic de aliis'. Respondeo quod non bene descenditur, nam debet addi relativum idemptitatis in secunda descendente et in omnibus sequentibus, unde licet subiectum non supponat determinate, tamen cum sint ibi due distributiones disiunctim sumpte et redditur vera pro una illarum sicut propositio de termino supponente determinate redditur vera pro una discreta, ideo ponendum est relativum idemptitatis quemadmodum ponitur quando descenditur sub termino supponente confuse et distributive in ordine ad ipsum supponentem determinate ubi termino supponenti determinate additur relativum idemptitatis ut tandem pro eodem denotetur verificatio, sic in proposito cum pro eadem parte disiuncti denotetur verificatio addendum est relativum idemptitatis in secunda descendente et in aliis. Sic ergo debet descendi 'Omnis homo vel omnis asinus non est animal, ergo omnis homo vel omnis asinus non est hoc animal et idem homo vel asinus non est hoc animal, et idem homo vel asinus non est hoc animal', vel fositan securius descenderetur sic ponendo relativum idemptitatis 'Omnis idem homo vel omnis idem asinus non est hoc animal', et tunc sic daretur sensus 'Omnis idem homo qui non est hoc animal vel omnis idem asinus qui non est hoc animal non est hoc animal'. Ad aliud quod adducitur de contradictione dico quod capiendo ly 'vel' ut est pars, contradictoria istius 'Omnis homo vel asinus est asinus' si ly 'omnis' distribuat primam partem disiuncti precise est ista 'Omnis homo non vel asinus est asinus', sed si ly 'vel' non sit pars contracistoria eius est ista 'Aliquis homo non vel asinus est asinus', cuius veritas agnoscenda est ut dando suam contradictoriam in qua ly 'vel' non negatur. Sed arguitur sic: si posset dari contradictoria ut ly 'vel' non est pars et sit cathegorica, tunc non posset evitari quin due contradictorie essent simul vere vel simul false. Patet, nam capiatur ista propositio 'a.homo vel asinus non est animal', queritur aut taliter dabitur contradictoria quod ly 'animal' supponat confuse tantum sic dicendo 'Omnis homo non vel asinus non est animal', et tunc dantur due contradictorie simul vere, nam pono quod nullus sit asinus et sunt multi homines, tunc illa est vera 'a.homo vel asinus non est animal', cum verificetur pro altera parte disiuncti supponente, et ista etiam est vera 'Omnis homo non vel asinus est animal', ut patet descendendo sive sub ly 'homo' sive sub ly 'asinus' ubi omnes descendentes sunt vere. Si dicatur quod ly 'animal' debet supponere determinate, iam sequitur quod due contradictorie sunt simul false in casu, nam ponatur casus quod sit tantum unus homo et tantum unus asinus, tunc ista est falsa 'a.homo vel asinus non est animal' cum illa propositio pro nulla parte disiuncti verificetur. Et ista etiam est falsa 'Omnis homo non vel asinus est b.animal' posito quod ly 'animal' supponat determinate, quia omnes descendentes sunt false descendendo sub ly 'animal'. Respondeo necessarium est dicere quod ly 'animal' deberet supponere suppositione confusa tantum et determinata, determinata in ordine ad ly 'homo' et confusa tantum in ordine ad ly 'asinus', unde non repugnat intellectum concipere omnia animalia disiunctive in ordine ad hominem, et disiunctim in ordine ad asinum, ita quod intellectus accipiat illum terminum 'animal' pro omnibus animalibus disiunctive in ordine ad hominem et disiunctim in ordine ad asinum sicut forte est in plurimis propositionum exponibilium. Si enim dicam 'Omnis homo preter Sortem est currens' intellectus accipit ly 'currens' pro omnibus significatis disiunctim in ordine ad hominem et copulative in ordine ad Sortem, ita quod ly 'currens' supponit duabus suppositionibus distributive scilicet et confuse tantum. Sic in proposito non est inconveniens quod intellectus sic diversimode accipiat illum terminum 'animal' scilicet confuse tantum et determinate; poterit ergo assignari pro sua contradictoria ista 'Omnis homo non vel asinus non est d.animal' posito quod ly 'd' sit signum quod intellectus concipit omnia animalia disiunctive in ordine ad hominem et disiunctim in ordine ad asinum. Et sicut veritas istius 'a.homo vel asinus non est animal' supposita utriusque partis suppositione habet cognosci per hanc disiunctivam 'a.homo non est animal vel asinus non est animal', sic etiam veritas istius propositionis 'Omnis homo non vel asinus est d.animal' supposita utriusque partis suppositione cognosci habet per hanc copulativam 'Omnis homo est b.animal et omnis asinus est animal', ita quod suppositiones que in illis diversis propositionibus inveniuntur in illa cathegorica de disiuncto necesse est reperiri. Et sicut ly 'animal' in una illarum cathegoricarum supponit confuse tantum et in alia aliud ly 'animal' ei sinonimum supponit determinate, ita in illa cathegorica 'Omnis homo non vel asinus non est d.animal' ly 'animal' supponit suppositione confusa tantum et determinata. Et si queratur descensus sub ly 'animal', respondeo si sub ly 'animal' completus descensus debeat fieri debet fieri descensus disiunctus simul. Talis autem descensus declarativus veritatis illius propositinis descendendo sub ly 'animal' posset fieri simul descendendo sub ly 'homo' et sub ly 'asinus' hoc pacto 'Omnis homo non vel asinus non est d.animal et isti sunt omnes homines et isti sunt omnes asini et ista sunt omnia animalia, ergo iste asinus est hoc vel hoc vel hoc animal et iste homo est hoc animal et iste homo (demonstrando alium hominem) est hoc animal (demonstrando idem animal) vel iste homo (demonstrando alium hominem quam illum qui in prima descendente demonstrabatur) est hoc animal (demonstrando aliud animal ab eo quod in prima descendente demonstrabatur) et iste homo (demonstrando alium hominem ab eo qui in secunda descendente demonstrabatur) est hoc animal (demonstrando idem animal)', et sic posset deduci demonstrando quecunque alia animalia et quoscunque alios homines; ista autem secunda pars descensus agnoscitur ex modo descendendi in hac propositione 'Omnis homo est b.animal' sub ambobus terminis simul qui modus descendendi supra positus est. Et si queras nonne potest fieri descensus sub ly 'animal' absque hoc quod descendatur sub ly 'homo' et sub ly 'asinus', nam non videtur sufficiens ratio ad hoc quod necessarium sit descendere simul sub tribus terminis, quia ly 'animal' supponit pluribus suppositionibus in ordine ad illos diversos terminos. Respondeo posset fieri descensus sub ly 'animal' precise, sed non descensu declarativo veritatis illius propositionis quem non semper necesse est dare qualitercunque pro libito querentis, servetur ergo in proposito ut maneat suppositio confusa tantum in ordine ad ly 'asinus' dum descenditur descensu disiunctivo et determinato in ordine ad ly 'homo' dum descenditur descensu disiuncto, ideo sic oportet descendere 'Omnis homo non vel asinus non est d.animal, ergo omnis homo non vel asinus non est istud vel istud vel istud animal et b.animal (posito casu quod ly 'b' denotet ly 'animal' stare determinate in ordine ad ly 'homo') et omnis homo non vel asinus non est istud animal et a.animal (posito casu quod 'a' denotet ly 'animal' stare confuse tantum in ordine ad ly 'asinus' ita quod intellectus omnia animalia disiunctim in ordine ad hominem concipiat et non concipiat in ordine ad asinum quod est possibile intellectui, non enim sufficit ad hoc quod ly 'animal' stet in ordine ad ly 'asinus' quod ly 'asinus' stet a parte subiecti et ly animal a parte predicati, licet hoc soleat esse unum signum denotans quod intellectus concipiat omnia animalia disiunctim in ordine ad asinum quod non fit in proposito ut patet per casum) vel omnis homo non vel asinus non est istud animal et a.animal' et descensus didiunctivus est falsus pro utraque parte nam quelibet eius pars principalis est falsa, nam ista est falsa 'Omnis homo non vel asinus est istud animal et a.animal' et agnoscitur per hanc copulativam 'Omnis homo est istud animal et omnis asinus est animal' que est falsa. Et si dicas quod nullus est error quod ista sit sua descendens 'Omnis homo non vel asinus est istud animal', servatur enim quod reliqui termini sub quibus non est intentio descendere pro tot stant in illa descendente sicut in descensa. Respondeo et si ly 'animal' sit unus terminus, tamen quo ad officium est duo termini, supponit enim pluribus suppositionibus ac si essent duo termini, quapropter servandum est ut si sub illo termino descendatur ea parte qua una suppositione supponit in ordine ad unum terminum servetur suppositio qua supponit in ordine ad alium terminum ut verificatio denotata in descensa servetur in descendente. Ex isto potest patere descensus sub ly 'homo', nam sic debet descendi 'Iste homo non vel asinus non est d.animal et iste homo non vel asinus non est idem animal et a.animal et sic de aliis', cum enim ly 'animal' suppopnat determinate in ordine ad ly 'homo' debet ei addi relativum idemptitatis in secunda descendente, debet etiam manere confuse tantum in ordine ad ly asinus quod fit, ex istis posset inveniri modus descendendi sub ly 'asinus' quod supponit pluribus determinatis in hac propositione 'Cuiuslibet hominis quilibet asinus est c.asinus' posito quod ly 'c' denotet plures determinatas repetendo ly 'asinus' et coniungendo per ly 'vel'.
9. Octavo arguitur sic: non sequitur '<Si> omnis homo currit omnis homo movetur et isti sunt omnes homines, ergo si iste homo currit omnis homo movetur' tamen arguitur per descensum, igitur. Similiter ista est falsa 'Si animal est rudibile homo est rudibilis et tamen una descendens est vera descendendo sub ly 'animal' quod supponit determinate scilicet ista 'Si hoc animal est rudibile (demonstrando hominem) homo est rudibilis'. Pretermissa aliquorum opinione inutili illorum qui crediderunt notam conditionalem aliquam virtutem habere quo ad suppositionem in terminos positos in conditionali quibusdam dicentibus [Paulus Venetus] quod nota conditionalis confundit confuse tantum immobiliter omnem terminum sue compositionis sive precedat sive sequatur ut dicendo 'Animal est si homo est' tam ly 'animal' quam ly 'homo' stant confuse tantum immobiliter; aliis vero [Petrus Mantuanus] dicentibus quod ista nota consequentie 'si' in comparatione ad consequens distribuit subiectum antecedentis ut 'Si homo currit animal currit' ly 'homo' stat distributive in respectu ad totam conditionalem, sed in respectu ad predicatum stat determinate. Respondeo quod ille descensus non valet quia quandocunque fit descensus sub aliquo termino non solum servandum est ut reliqui termini cathegoreumatici sub quibus non est intentio descensum facere pro eodem denotentur stare in descendentibus pro quibus denotantur stare in descensa secundum exigentiam verificationis ipsius propositionis, sed etiam requiritur quod termini sincathegoreumatici illam significationem vel equivalentem aut in ea inclusam habeant in descendentibus et in descensa, quapropter ille descensus non valet 'Si omnis homo currit omnis homo movetur, ergo si iste homo currit omnis homo movetur', quia si in descensa significat illationem huius quod est omnem hominem currere ex hoc quod est omnem hominem moveri, in descendente vero significat illationem huius quod est omnem hominem moveri ex hoc quod est istum hominem currere: ideo apparet quod ly 'si' equivoce accipitur, cum habeat in illa que assignatur pro descendente signficationem omnino impertinentem in illi quam habet in descensa. Sic ergo debet descendi 'Si omnis homo currit omnis homo movetur, ergo si omnis homo vel iste homo currit omnis homo movetur et si omnis homo vel iste homo currit omnis homo movetur'. Et si dicas quod si ly 'si' habet aliam significationem in descensa quam in descendente, cum significatio de ly 'si' mutetur cum variatur significatio eorum que coniungit que significant propositiones quas unit ut in secundo capitulo declaratur. Respondeo et si sit alia significatio pro eo quod est aliud antecedens, est tamen equivalens significatio sicut est equivalens antecedens et hoc satis est. Fateor tamen quod ille non est descensus declarativus veritatis illius propositionis, sicut neque oportet, nam non cognoscitur veritas conditionalis per descensum sub terminis cathegoricarum, sed per hoc quod impossibile est ita esse sicut significatur per antecedens quin ita sit sicut significatur per consequens. Patet ergo quod non est necessarium dicere quod non licet descendere sub terminis cathegoricarum positis in conditionali nisi ponantur extra conditionalem. Et si queras nonne potest fieri descensus sub terminis positis in consequente conditionalis non resumpto termino sub quo fit descensus sicut descenderetur, etiam si consequens illud poneretur extra conditionalem. Videtur enim quod sic ex eo quia ille modus arguendi diceretur tenere per illam regulam, quicquid sequitur ad consequens bone consequentie sequitur ad eius antecedens, si ergo ad illud consequens sequantur ille singulares per descensus ad antecedens illud etiam sequentur ille singulare per descensus, et ita ly si significabit illationem, licet non quam significat in descensa inclusam tamen in ea. Respondeo si ad consequens simpliciter et absolute sumptum sequerentur singulares per descensum etiam ad illud antecedens sequerentur ille singulares, et ita debite fieret descensus sub terminis consequentis, sed tamen non est ita, quia illud consequens non infert suas singulares sed copulativa composita ex ipso consequente et medio antiquo vel constantia, ideo patet quod ista consequentia non valet 'Si omnis homo currit omnis homo movetur, ergo si omnis homo currit iste homo movetur' pro eo quod illud consequens absolute non infert singularem illam, si tamen constantia vel medium antiquum cum conditionali componat unum totale antecedens tunc bene fiet descensus hoc pacto 'Si omnis homo currit omnis homo movetur, et isti sunt omnes homines, ergo si omis homo currit iste homo movetur et sic de aliis'. Ex hiis patet qualiter debeat descendi sub ly 'oculum' in ista propositione 'Neutrum oculum habendo tu potes videre' si capiatur in sensu conditionali. Et similiter de illa 'Neutri dando panem pecco mortaliter' in casu illo posito in materia de contradictoriis, non enim debet descendi per unum descensum compositum ex copulativo et copulato sicut dicit unus doctor [Bokinca.??: sólo en la segunda edición] ad salvandum eius veritatem qui dicit hoc modo esse descendendum 'Isti non dando panem pecco mortaliter et isti non dando panem pecco mortaliter et isti et isti non dando panem pecco mortaliter' ille enim descensus falsus est pro illa parte de copulato de quo magis ei videtur quod sit verus declaro quia si uni illorum non dat non peccat mortaliter, verum est tamen dicere quod isti et isti non dat ergo falsum est quod isti et isti non dando peccat mortaliter ut patet ex materia de copulatis. Sed de modo descendendi sub termino inferente et illato ipsius conditionalis proportionabiliter est dicendum ut de terminis conditionalibus. Esset tamen dubium illud difficile de unica suppositione totius conditionati applicandum sicut de disiuncto applicabatur, secundum enim quod ly 'si' stat iudicandum est de suppositione conditionati, sed si ly 'si' sit pars, illa conditionati suppositio suppositiones partium debet includere et secundum hoc negande sunt alique propositiones que in materia de conditionatis dum ista difficultas non petebatur concedebantur. Ista enim concedenda esset 'Omne animal si est rudibile non est asinus' si ly 'omne' feratur precise in ly 'animal' et ly 'si' sit pars subiecti, cum sit una propositio affirmativa cuius subiectum et predicatum pro diversis supponunt, de nullo enim asino verificatur illud subiectum suppositionibus partium remanentibus, negaretur tamen secundum dicta in materia de conditionatis in casu quo solum esset unus asinus, licet esset aliquo modo difficultas propter distributionem termini illati que si sit ponenda in verificatione illius conditionati concedenda esset illa propositio, et tamen non admittendus esset ille descensus 'Omne animal si est rudibile non est asinus, ergo hoc animal si est fudibile non est asinus' antecedens enim esset verum et consequens falsum.
Per hec dicta potest aliquis invenire modum descendendi in terminis propositionum exponibilium unde qualiscunque terminis sequentibus signa exponibilia attribuatur suppositio non potest aliquod inconveniens inferri si debite fiat descensus nam si capiatur ista propositio 'Omnis homo contingenter non est substantia' que vera est. Et dicatur quod ly 'substantia' distribuitur non propterea dicetur quod iste descensus copulativus sit bonus 'Omnis homo contingenter non est hec substantia et omnis homo contingenter non est hec substantia', quia dicetur quod ly 'contingenter' equivoce sumitur in descensa et in descendente, nam cum dicitur 'Omnis homo contingenter non est substantia' ly 'contingenter' dicit contingentiam ad non esse substantiam, sed cum dicitur 'Omnis homo contingenter non est hec substantia', ly 'contingenter' dicit contingentiam ad non esse hanc substantiam, ut ergo consimilis contingentia denotetur sic debet descendi 'Omnis homo contingenter non est substantia vel hec substantia'. Similiter dicerem 'Sortes incipit esse omnis homo' ut teneretur quod ly 'homo' distribuitur, non propterea diceretur ibi esse bonum descensum 'Sortes incipit esse omnis homo, ergo Sortes incipit esse iste homo', quia ly 'incipit' aliam inceptionem et omnino diversam dicit in descendente quam in descensa. Et si dicas sequitur quod iste descensus non valet 'Omnis homo est animal, ergo iste homo est animal', quia ly 'est' aliam dicit unionem, respondeo quod dicit unionem inclusam in prima, ideo unio denotata in descensa denotatur in descendentibus. Veruntamen aliqui termini sequentes signa exponibilia videntur pluribus suppositionibus supponere ut dicendo 'Omnis homo preter Sortem est animal' ly 'animal' supponit confuse et distributive et confuse tantum sicut Sorte etiam est in multis aliis terminis sequentibus signa exponibilia, etiam non obstante quod teneantur exponibiles esse cathegoricas et modus descendendi sub tali termino posset aliquo modo congosci ex modo descendendi sub ly 'animal' in illa propositione tacta in precedenti argumento 'Omnis homo vel asinus est animal', et in hoc forte est declaratio occulte suppositionis quam ponit unus doctor [primera edición: Okam] terminorum sequentium signa exponibilia de quo in exponibilius Deo dante differetur.
10. Nono arguitur sic: ista est vera 'a.homo non est animal' et tamen descensus est falsus descendendo sub ly 'homo', nam sic descenditur 'Iste vel iste vel iste homo non est animal', et ille descensus falsus est, quia illud disiunctum 'iste vel iste homo' supponit determinate et omnes descendentes sunt false descendendo sub illo disiuncto, sic enim descenditur sub illo disiuncto 'hoc ens quod est iste vel iste homo non est animal (demostrando unum hominem) vel hoc ens quod est iste vel iste homo (demonstrando alium hominem) non est animal vel sic de aliis', cuiuslibet autem istarum manifesta est falsitas. Item arguitur sic, ista est vera 'Semper risibile omnis homo est' et tamen descensus est falsus descendendo sub ly 'tempore' incluso in ly 'semper', nam ly 'semper' includit terminum distributum et signum ipsum distribuens, et sic descenditur sub ly 'tempore': 'ergo isto tempore risibile omnis homo est, et isto termpore risibile omnis homo est,' ille autem sunt false, quia ly 'risibile' in eis positum supponit determinate et omnes descendentes sunt false descendendo sub ly 'risibile'. Et similiter argueretur de ista 'Semper homo non est animal'. Item ista est vera 'Parisius et Rome venditur piper', et tamen descensus est falsus descendendo sub ly 'piper' hoc modo 'Parisius et Rome venditur hoc vel hoc vel hoc piper', cum illud disiunctum pro nulla sui parte verificetur. Item arguitur de descensu sub ly 'equum' in hac propositione 'Promitto equum', nam descensus videtur falsus hoc modo 'Promitto hunc equum vel hunc equum', cum illud disiunctum pro nulla parte verificetur. Item arguitur sic: si aliquis descensus esset bonus maxime esset descensus disiunctivus sub ly 'homo' in illa propositione 'Homo non est animal', sed hoc non videtur verum, quia non est maior rati quod fiat descensus disiunctivus quam copulativus aut disiunctus que probatur quia non est maior ratio quod ly 'homo' supponat determinate quam confuse tantum aut confuse et distributive, cum non sit aliquod signum per quod intellectus limitetur ad accipiendum illum terminum 'homo' pro suis significatis disiunctive magis quam copulative aut disiunctim. Ad has rationes, quia de eis sepe facta est mentio, brevissime respondeo. Ad primam dico quod non bene descenditur sed sic debet discendi 'a.iste vel iste vel iste homo non est animal'. Unde datur tale documentum: quandocunque fit descensus disiunctus sub aliquo termino supponente confuse tantum maxime si supponat confuse tantum in ordine ad distributionem, servandum est ut illud disiunctum etiam supponat confuse tantum, ut iste descensus non est bonus 'Omnis homo est animal, ergo hoc vel hoc vel hoc animal, vel sic de aliis, omnis homo est', cuius ratio est quia in bono descensu explicari debet qualiter denotatur verificatio in descensa quod non fit in illo descensu, nam cum dico 'Omnis homo est animal' denotatur quod cuilibet homini suum proprium animal attribuatur, cum autem dicitur 'Hoc vel hoc vel hoc animal omnis homo est' denotatur quod aliquod determinatum animal cuilibet homini attribuatur, ideo ut consimilis denotetur verificatio disiunctum expressivum suppositionis confuse tantum debet supponere confuse tantum et sic debet descendi 'Omnis homo est hoc vel hoc animal vel sic de aliis', sic ergo debet descendi 'a.iste vel iste vel iste homo non est animal' ut taliter exprimatur confusa tantum qualiter eius natura requirit. Ad aliam in qua dicitur 'Semper risibile omnis homo est', dico quod ipsa ex parte trium tantum habet difficultatem. Primo ex parte significationis de ly 'semper'. Unde quidam dicunt [Buridanus] quod 'semper' tantum valet sicut 'omni tempore presenti preterito et futuro', ideo ista est falsa 'Semper Sortes currit' casu posito quod Sortes omni termpore presenti currat cum sensus sit 'Omni tempore presenti preterito et futuro Sortes currit', et forte videretur terminus ampliativus. Alii vero dicunt [Paulus Venetus] quod debet fieri resolutio de ly 'semper' secundum exigentiam verbi, si enim ponatur respectu copule de presenti debet resolvi per hoc aggregatum 'omni tempore presenti', si respectu copule de preterito per hoc aggregatum 'omni tempore preterito', si respectu copule de futuro per hoc aggregatum 'omni tempore futuro', ideo sensus istius propositionis 'Semper erit aliquis homo' est iste 'Omni tempore futuro erit aliquis homo'. Sed posset dici quod ly 'semper' tantum valet sicut 'omni tempore', et secundum exigentiam copule ly 'tempore' supponit, et secundum hoc diceretur quod ista est falsa 'Semper erit aliquis homo', cum sensus sit 'Omni tempore erit aliquis homo' quod falsum est, quia ly 'tempore' stat pro tempore quod est vel erit, ita quod sensus est 'Omni tempore quod est vel erit, erit aliquis homo' quod falsum est, quia in tempore quod est presens non erit aliquis homo cum tempus quod est presens non erit et capiatur ibi 'tempus presens' large ut se extendit ad instans. Et secundum hoc sensus istius propositionis 'Semper risibile omnis homo est' <est> iste 'Omni tempore quod est risibile omnis homo est'. Secundo habet illa propositio difficultatem ex parte restrictionis de ly 'risibile' per illum obliquum tempore, tenendo enim resolutionem illam ultimo positam de obliquis que verior videtur ly 'risibile' restringitur per ly 'tempore' restrictione reciproca. Et si poneretur casus quod utamur tempore presenti pro tribus horis, in quarum prima Sortes sit et non Plato, in secunda vero Plato et non Sortes, et in tertia neque Sortes neque Plato, sed Cicero, ipsa est falsa, nam iste descendentes sunt false 'Isto tempore a.risibile omnis homo est (demonstrando primam horam) et isto tempore a.risibile omnis homo est (demonstrando secundam horam), et sic de aliis', cum enim dico 'Isto tempore a.risibile omnis homo est' demonstrando primam horam, ly 'risibile' restringitur ad stantum pro risibili quod est in hac hora, et cum solus Sortes sit in hac hora stat solum pro Sorte et ly 'homo' a parte predicati distribuitur pro Sorte Platone et Cicerone ideo eius falsitas est manifesta. Ideo iste due non equivalent 'Omni tempore risibile omnis homo est' 'Omni tempore omnis homo est risibilis,' prima enim est falsa ut declaratum est, et secunda vera nam ly 'homo' restringitur restrictione reciproca per ly 'tempore' et omnes descendentes sunt vere descendendo sub ly 'tempore' scilicet 'Isto tempore a.homo est risibilis et isto tempore a.homo est risibilis et sic de aliis'. Et si dicatur quod ille propositiones sutn de terminis eodem modo supponentibus, respondeo ille non sunt de terminis eodem modo restrictis, nam quando dico 'Omni tempore risibile omnis homo est' ly 'homo' distribuitur simpliciter et non restringitur restrictione reciproca, cum autem dico 'Omni tempore omnis homo est risibilis' ly 'homo' restringitur restrictione reciproca per ly 'tempore'. Tertio illa propositio habet difficultatem ex hoc quod ly 'risibile' supponit confuse tantum in ordine ad distributionem de ly 'homo'. Ideo caute ponendus est casus in quo ista dicatur vera 'Omni tempore risibile omnis homo est', et iste sint false 'Isto tempore risibile omnis homo est et isto tempore risibile omnis homo est et sic de aliis', puta sic nam utamur illis tribus horis pro tempore presenti et per illas tres horas et per quamlibet earum partem sint Sortes Plato et Cicero et non sint plures homines tunc illa est vera 'Omni tempore risibile omnis homo est', quia omnes descendentes sunt vere descendendo sub ly 'homo' a parte predicati positum. Et cum dicitur quod descendentes sunt false, scilicet iste 'Isto tempore risibile omnis homo est, et isto tempore risibile omnis homo est'. Respondeo quod documentum est ad bene descendendum quod quandocunque sunt tres termini quorum primus supponit confuse et distributive et secundus supponit confuse tantum et tertirus supponit confuse et distributive si fiat descensus sub primo servandum est ut secundus supponat confuse tantum in descendentibus ut talis denotetur verificatio termini supponentis confuse tantum in ordine ad terminum distributum in descensa qualis denotatur in descendentibus. Ideo sic debet descendi 'Isto tempore a.risibile omnis homo est et isto tempore a.risibile omnis homo est' et omnes ille sunt vere illo casu ultimate posito. Sed de illa propositione 'Semper homo non est animal' proportionabiliter potest deduci ut de ista dictum est.
Sed ut magis agnoscatur veritas propositionis in qua sunt tres termini quorum primus supponit confuse et distributive, secundus confuse tantum et tertius confuse et distributive, quero de veritate huius propositionis 'Omne totum in aliqua proportione est maior sua parte', unde ista propositio videtur concedenda ex eo quod ly 'proportione' supponit confuse tantum in ordine ad distributionem de ly 'parte'. Et sicut non sequitur 'Omni tempore risibile omnis homo est, ergo aliquo tempore risibile omnis homo est,' quia arguitur a termino supponente confuse tantum ad ipsum stantem determinate respectu eiusdem distributionis, sic non sequitur ut videtur 'Omne totum in aliqua proportione est maius sua parte, ergo aliquod totum in aliqua proportione est maius sua parte', quia arguitur a termino supponente confuse tantum ad eundem supponentem determinate respectu eiusdem distributionis. Sed contra hoc essent alique instantie. Prima, quia descendentes sunt false descendendo sub ly 'totum in aliqua proportione est maius sua parte'. Sed statim responderetur quod ille non est bonus descensus, quia ly 'proportione' debet in descendentibus supponere confuse tantum, ideo sic debet dici 'Hoc totum in a.proportione est maius sua parte'. Secunda instantia, quia multe descendentes sunt false descendendo sub ly 'parte', nam ly 'parte' distribuitur et ista est falsa 'Omne totum in aliqua proportione est maius sua parte'. Respondeo ibi sunt tres termini ly 'parte' et ly 'sua' quod est relativum reciprocum possessivum et ly 'totum' quod est antecedens de ly 'sua', et ly 'parte' restringitur reciproce per ly 'sua', non autem potest fieri descensus sub termino reciproce restricto quin descendatur sub termino reciproce restringente, et non potest descendi sub ly 'sua' quin descendatur sub ly 'totum' secundum documenta de descendsu sub relativo reciproco, ideo habetur quod non potest descendi sub ly 'parte' quin descendatur sub ly 'sua' et sub ly 'totum'. Ideo sic debet descendi 'Hoc totum in a.proportione est maius sua parte, hoc totum in a.proporitone est maius sua parte' modo omnes ille sunt vere. Tertia instantia est: contradictoria illius propositionis est vera, ergo ipsa est falsa. Antecedens patet quia sua contradictoria est ista 'Aliquid totum in nulla proportione est maius sua parte', hoc autem est verus quia hoc totum in nulla proportione est maius sua parte neque in duplo est maius sua parte neque in triplo est maius sua parte aut in aliqua alia proportione. Si dicatur quod illa non est sua contradictoria, quia ly 'parte' debet supponere determinate, contra: secundum dicta in capitulo de contradictoriis determinatio unica acceptione accepta cum suo determinabili debet uniformiter in ambabus contradictoriis stare, ergo ly 'parte' cum sit talis determinatio debet in utraque distribui. Ideo dico quod ista tertia instantia concludit quod illa est falsa 'Omne totum in aliqua proportione est maius sua parte'. Et pro maiori declaratione eam distinguo: aut 'in aliqua proportione' est pars subiecti, ita quod subiectum sit istud 'totum in aliqua proportione' et tunc ipsa est vera ut patet descendendo sub eo, aut ly 'in aliqua proportione' est pars predicati et tunc est falsa, quia est una affirmativa cuius predicatum non supponit, quia de nullo verum est dicere 'Hoc est in aliqua proportione maius sua parte'. Ad aliam dicitur quod argumentum concludit quod illa est falsa 'Parisius et rome venditur piper' ut est cathegorica. <Ad> aliam dicitur quod visa appellatione de ly 'promitto' facile est videre quomodo debeat descendi sub ly 'equum', nam ly 'promitto' appellat promissionem specificam omnium equorum et oportet servare ut in descendentibus idem precise appellet, non enim solum servandum est ut reliqui termini sub quibus non est intentio descendere pro eodem precise supponat in descendentibus et in descensa, sed etiam quod idem precise appellent in descendentibus et in descensa modus autem quo hoc fieri poterit ex dictis circa appellationem rationis patere potest. Ad aliam respondeo argumentum illud difficultatem habet ex eo quod quidam dicunt [Dorpt] quod ly 'homo' non supponit proprie determinate, quia non est ibi aliquod signum determinans intellectum ad accipiendum illum terminum 'homo' pro suis significatis disiunctive, sed supponit determinate reductive. Queritur ergo cur potius dicitur supponere determinate reductive quam confuse tantum reductive aut aliqua specie suppositionis. Ad quod videtur dicendum quod simpliciter est in potestate intellectus absque additione alicuius signi accipere illum terminum 'homo' pro suius significatis disiunctim sicut accipit pro suis significatis disiunctive, non est ergo assignanda ratio necessitatis suppositionis determinate de ly 'homo' quia illa concluderet quod ly 'homo' non possit supponere confuse tantum quod falsum est. Videretur ergo alicui dicendum quod non esse aliquod signum per quod intellectus accipiat illum terminum pro suis significatis aliter quam disiunctive et secundum hoc dicetur supponere determinate proprie. Unde sic argueretur: si non supponit proprie determinate, ergo nulla suppositione proprie supponit; non accipiat ergo intellectus illum terminum 'homo' pro suis significatis copulative aut disiunctive aut disiunctim quo facto videretur quod ista esset falsa 'Homo est animal', quia esset una affirmativa cuius subiectum non supponit, quia nulla specie suppositionis supponit neque determinata neque confusa tantum neque discreta nieque distributiva. Sed istud argumentum non procedit contra illum modum dicendi magis quam contra alium, implicat enim unam difficultatem quod sit ponenda aliqua species suppositionis preter illas que solent poni, potest enim intellectus illum terminum 'homo' accipere pro suis significatis et non copulative neque disiunctive neque copulatim neque disiunctim, sicut de facto dicendo 'homo' concipit intellectus significata illius termini et nullo illorum modorum, et tamen supponit ille terminus 'homo' in propositione positus, nam accipitur pro Sorte et verificatur de Sorte que ad hoc quod terminus supponat videntur sufficere. Est ergo possibilis aliqua suppositio preter illas quod si concedatur arguo oppositum, quia propositio de termino taliter supponente redditur vera vel ergo redditur vera sicut propositio de termino supponente confuse tantum vel sicut de termino supponente determinate, aut aliquo alio modo suppositionis. Si dicatur quod sicut propositio de termino supponente determinate tunc reddit difficultas quare magis illa propositio redditur vera sicut propositio de termino supponente determinate quam sicut propositio de termino supponente confuse tantum aut aliqua alia specie suppositionis. Et confirmatur quia vel sub illo termino licet facere descensum disiunctum, disiunctivum aut copulativum et quodcunque dicatur sequitur quod aliqua illarum specierum suppositionis supponit. Respondeo argumentum factum forte videtur sufficienter probare quod sit dabilis aliqua suppositio que non proprie est dicenda aliqua illarum suppositionum et tunc dicendum videtur quod illa suppositione supponit terminus communis cui non additur aliquod signum. Et cum queritur quomodo redditur illa propositio vera, dico quod sicut propositio de termino supponente determinate et tunc sic videtur intelligendum dictum illorum qui dicunt quod terminus communis sine signo supponit determinate reductive, id est, supponit una suppositione que proprie loquendo non est determinata nec confusa tantum nec confusa et distributiva sed reducitur ad determinatam pro quanto illa propositio redditur vera sicut propositio de termino proprie supponente determinate. Et cum queritur quare magis illa propositio redditur vera sicut propositio de termino supponente determinate quam sicut propositio de termino alio modo supponente, ad hoc potest dici quod sicut non est danda ratio quare propositio de termino supponente determinate redditur vera pro uno singulari nisi quia est talis modus suppositionis, sic non est danda ratio quare propositio de termino supponente illa suppositione que non proprie est aliqua illarum quattuor redditur vera pro uno singulari sicut propositio de termino supponente determinate, est enim talis modus suppositionis qui quoad verificationem coincidit cum determinata, sed propterea non sequitur quod sit suppositio determinata, nam suppositio confusa tantum que non est in ordine ad distributivam coincidit quo ad verificationem cum determinata non tamen est suppositio determinata, sic ista suppositio et si non sit proprie determinata coincidit tamen cum determinata. Posset tamen aliquo modo persuaderi, quia si dicam 'Homo non est animal' non ponitur aliquod signum ad ly 'homo' quod denotet illum terminum 'animal' aliquo certo modo debere vere predicari de illo termino 'homo' sicut si dicerem 'Omnis homo non est animal' aut 'a.homo non est animal' et cum in quolibet singulari sufficienter salvatur verificatio de ly 'homo' secundum suppositionem quam habet, ideo ad veritatem illius propositionis sufficit quod predicatum illud 'animal' secundum suppositionem quam habet vere negetur de aliquo singulari illius termini 'homo' signum autem particulare additum ad ly 'homo' ut sic dicendo 'Aliquis homo non est animal' denotaret illum terminum 'animal' vere predicari de aliquo singulari contento sub ly 'homo', ideo consimiliter dicuntur ille propositiones vere addito signo particulari et non addito excepto hoc quod in una esse signum hoc denotans in alia vero non. Et ad confirmationem cum dicitur vel sub ly 'homo' debet fieri descensus disiunctivus et sic supponit determinate, respondeo quod debet fieri descensus disiunctivus, sed non propterea quia supponit proprie determinate, sed quia supponit determinate reductive non enim idem est formaliter sub aliquo termino facere descensum disiunctivum et ipsum supponere determinate potest enim fieri descensus disiunctivus, aut quia supponit determinate, id est quia intellectus concipit significata illius termini disiunctive, aut quia illa propositio redditur vera quemadmodum propositio in qua terminus supponit determinate. Patet igitur ex his dictis quod ponenda est aliqua suppositio communis etiam personalis que non est determinata nec confusa tantum nec confusa et distributiva nec discreta quam potest vocari suppositio insignata, quia non est per aliquod signum eam denotans.
11. Decimo arguitur sic: si conclusio esset vera, sequeretur quod hec propositio esset concedenda 'Omnes duo apostoli Dei sunt duodecim' capiendo ly 'omnes' collective sed consequens est falsum, quia bene sequitur 'Omnes duo apostoli Dei sunt duodecim, ergo duo apostoli Dei sunt duodecim', quia arguitur a propositione de ly 'omnes' tentum collective ad propositionem in qua dimittitur ly 'omnes', sed consequentia probatur, quia descensus est verus descendendo sub ly 'duo' sic dicendo 'Isti duo apostoli Dei et isti duo apostoli Dei et sic de aliis sunt duodecim quod verum est. Pro solutione sciendum est quod in capitulo ypotheticarum agebatur hec propositio 'Omnes duo apostoli sunt duodecim' et alie consimiles sed nihil resolutionis dicunt fuit. Ideo ad solutionem accedendo, dico quod quandocunque aliquod signum habet dare aliquam suppositionem ex suo modo significandi si talis terminus ex sua significatione quam habet non possit talem suppositionem habere signum tale illi termino additum auffert suppositionem illius termini. Huius ratio est quia tale signum est impedimentum suppositionis talis termini, sed sic est quod ly 'omnes' tentum collective ex suo modo significandi denotat terminum pro omnibus illis accipi copulatim pro quibus accipitur divisim, propterea enim appellatur signum collectivum, quia ex suo modo significandi habet colligere illa pro quibus terminus accipitur divisim ita quod denotat terminum illum cui additur de omnibus illis simul sumptis verificari de quibus verificatur divisim, ergo si sit aliquis terminus ex suo modo significandi quam habet non possit verificari de omnibus illis simul sumptis de quibus verificatur divisim illud signum talis termini auffert suppositionem. Dico autem quod termini singularis numeri huiusmodi sunt conditionis quod non possunt verificari de omnibus illis simul sumptis de quibus verificantur divisim, ut iste terminus 'homo' divisim verificatur de Sorte et Platone non tamen copulatim, quia ista propositio est falsa 'Sortes et Plato sunt homo'. Sed termini pluralis numeri duplices sunt: quidam sunt qui ex modo suo significandi habent quod possit verificari de omnibus illis copulatim sumptis de quibus possunt verificari divisim ut iste terminus 'homines' potest verificari de omnibus illis copulatim sumptis de quibus verificatur divisim, nam verificatur de Sorte et Platone dicendo 'Sortes et Plato sunt homines' et de Iohanne et Cicerone dicendo 'Iohannes et Cicero sunt homines' et de illis quattuor et ut plurimum termini pluralis numeri huius sunt conditionis. Alii sunt termini pluralis numeri qui ex modo significandi quem habent non possunt de omnibus verificari simul sumptis de quibus verificantur divisim ut iste terminus 'duo' ex modo suo significandi habet quod non possit verificari de illis simul sumptis de quibus divisim verificatur, nam iste terminus 'duo' ex modo suo significandi habet quod non possit verificari nisi de duobus, ut licet ista sit vera 'Sortes et Plato nunt duo homines ista similiter 'Cicero et Iohannes sunt duo homines' ista tamen est falsa 'Sortes et Plato Iohannes et Cicero sunt duo homines' huius conditionis sun termini numerales. Sequitur ergo ex hac deductione quod cum ly 'omnes' denotet terminum cui additur de omnibus illis simul sumptis verificari de quibus verificatur divisim et ly 'duo' ex suo modo significandi habet quod non possit verificari de omnibus illis simul sumptis de quibus verificaatur divisim sequitur quod ly 'omnes' additum ad ly 'duo' auffert suppositionem de ly 'duo'. Aut forsitan non proprie additur. Sed admisa proprietate locutionis, dico quod ista est falsa 'Omnes duo apostoli Dei sunt duodecim', ex eo quod est una affirmativa cuius subiectum pro nullo supponit sive subiectum ponatur ly 'omnes duo' sive ly 'duo'. Et cum dicitur quod descensus est verus descendendo sub ly 'duo' hoc pacto 'Isti duo apostoli et isti duo apostoli et sic de aliis sunt duodecim', respondeo ille descensus non est bonus ex eo quod ly 'duo' in descensa non supponit bene autem in descendentibus, quando enim dico 'isti duo et isti duo' ly 'duo' vere supponit cum possit verificari. Et si queras quo pacto debet fieri descensus, respondeo taliter quod denotetur unica acceptio de ly 'duo' hoc modo: 'Isti et isti et isti et sic de aliis duo sunt duodecim'. Et tunc ly 'duo' non supponit propter falsam implicationem equivalenter cum pronomine demonstrativo, implicatur enim quod isti et isti et isti et sic de aliis sunt duo. Ex quo patet quod iste descensus 'Omnes apostoli Dei sunt duodecim, ergo isti apostoli Dei et isti apostoli Dei et sic de aliis sunt duodecim', gratia materie tenet quia ly 'apostoli Dei' verificatur de omnibus illis copulatim sumptis de quibus verificatur divisim. Et si ulterius obiicias quia si hec solutio sit vera sequitur quod ista est falsa 'Omnes duo apostoli Dei sunt duo' capiendo ly 'omnes' collective. Sed quod sit falsum patet sic quia bene sequitur 'Tantum duo apostoli sunt duo apostoli ergo omnes duo apostoli sunt duo apostoli', consequentia patet per illam regulam logicorum: a propositione exclusiva exposita gratia pluralitatis ad propositionem de subiecto supponente confuse tantum copulatim terminis transpositis est bona consequentia, ibi autem taliter arguitur, igitur. Sed veritas exclusive patet per exponentes, quia sic exponitur 'Duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei et non plures quam duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei'. Respondeo constat secundum predicta fundamenta que vera sunt illam debere negari 'Omnes duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei'. Sed contra concedentes istam 'Omnes duo apostoli Dei sunt duodecim apostoli Dei' formaretur ratio quod etiam haberent concedere istam 'Duo apostoli Dei sunt duodecim apostoli, ergo tantum duodecim sunt duo apostoli', ille enim equivalent cum sint de terminis eodem modo supponentibus, semper enim valet consequentia a propositione exclusiva exponibili gratia pluralitatis ad propositionem de subiecto supponente confuse tantum copulatim ita econtra valet consequentia, si ergo bene sequitur 'Omnes duo apostoli sunt duodecim apostoli, ergo tantum duodecim apostoli sunt duo apostoli' et cum consequens inferat illam 'Duodecim apostoli sunt duo apostoli' habent concedere istam 'Duo apostoli sunt duodecim apostoli'. Respondeo igitur quod si ly 'tantum' quando exponitur gratia pluralitatis habeat virtutem faciendi predicatum stare confuse tantum copulatim sicut ly 'omnes' tentum collective auffert suppositionem de ly 'duo' sic etiam ly 'tantum' in hac propositione 'Tantum duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei' auffert suppositionem de ly 'duo' ex eo quod denotat ly 'duo' verificari de omnibus illis copulatim sumptis de quibus verificatur divisim. Esset ergo secundum hoc neganda ista propositio 'Tantum duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei' ex eo quod predicatum non supponit et tunc negandum esset quod illa esset bona expositio 'Duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei et non plures quam duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei', sed deberet dici in prima exponente 'Duo apostoli Dei sunt omnes duo apostoli Dei'. Sed hunc modum exponendi debere dari non credo, nam ly 'tantum' quando exponitur gratia pluralitatis non videtur aliud significare nisi quod predicatum convenit subiecto et excludit maiorem pluralitatem quam illa que importatur per subiectum ab eo quod importatur per predicatum. Ideo expositio est bona 'Tantum duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei': 'Duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei et non plures quam duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei' que exponentes vere sunt, ideo illa est vera. Et si queratur quomodo supponit illud predicatum 'duo apostili Dei', respondeo dubium est de suppositione illius predicati sicut et de suppositione aliorum terminorum signa exponibilia sequentium non autem videtur dicendum quicquid communiter dicatur quod facit predicatum stare cofuse tantum copulatim et ita negaretur illa consequentia que a communibus logicis concederetur 'Tantum duo apostoli Dei sunt duo apostoli, ergo omnes duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei'. Et ad regulam allegatam diceretur quod non habet verum nisi ponatur constantia in antecedente aggregati de ly 'omnes' tento collective et termino sibi addito ita ut sic dicatur 'Tantum duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei et omnes duo apostoli Dei sunt, ergo omnes duo apostoli Dei sunt duo apostoli Dei'. Sed de istis in exponibilium materia Deo dante plene dicetur nec tamen propter ista aliquis desistere debet ab illa vera solutione, que ut magis intelligatur movenda sunt aliqua dubia.
Primum dubium: utrum ista sit vera 'Omnes apostoli pauciores duodecim sunt duodecim'. Respondeo breviter quod ipsa est falsa ex eo quod ly 'apostoli pauciores duodecim' non supponit ex eo quod ly 'omnes' denotat ly 'pauciores duodecim' verificari de omnibus illis simul sumptis de quibus verificatur divisim quod non convenit illi termino ex sua significatione. Et non debet isto modo descendi 'Isti apostoli pauciores duodecim et isti apostoli pauciores duodecim et sic de aliis sunt duodecim', sed sic 'Isti et isti et isti et sic de aliis pauciores duodecim sunt duodecim' ut ly 'pauciores duodecim' non supponat in descendente sicut non supponit in descensa. Si autem quis formet istam consequentiam 'Isti apostoli pauciores duodecim et isti apostoli pauciores duodecim et sic de aliis sunt duodecim, ergo omnes apostoli pauciores duodecim sunt duodecim', dicendum est quod non sequitur sed bene si antecedens esset una copulativa cuius una pars sit medium antiquum sic dicendo 'Isti pauciores et isti pauciores et sic de aliis sunt omnes pauciores apostoli', sed hec est falsa. Et cum arguebatur in capitulo ypotheticarum, quia apostoli pauciores duodecim vel sunt finiti vel infiniti, non infiniti, ergo finiti et per consequens dabiles sunt omnes pauciores duodecim. Respondeo dato quod essent infiniti non minus inferretur quod essent dabiles omnes pauciores duodecim sicut ex hoc quod sunt finiti sicut sunt dabiles omnes partes continui. Dico igitur concedendo quod apostoli pauciores duodecim sunt finiti, sed non sequitur ergo dabiles sunt omnes pauciores duodecim, ille enim modus arguendi non tenet in terminis pluralis numeri qui non possunt verificari de omnibus illis simul sumptis de quibus verificatur divisim, sicut non sequitur finiti sunt apostoli qui non sunt duo, ergo dabiles sunt omnes apostoli qui non sunt duo. Ex his patet quod caute vitandum est sophisma quod fieret in numerando hoc pacto: isti duo sunt pauciores duodecim et isti duo (demonstrando alios duos) sunt pauciores duodecim, habetur ergo quod quattuor sunt pauciores duodecim et iterum demonstrabuntur alii duo et tunc habebitur quod sex sunt pauciores duodecim et sic procedetur usque ad duodecim et inferretur quod duodecim sunt pauciores duodecim. Dicendum est ergo quod ille modus inferendi non valet quando ille terminus qui attribuitur illis quos numeramus verificatur de illis divisim et non simul sumptis sicut non sequitur 'Isti sunt duo (demonstrando duos) et isti sunt duo (demonstrando alios duos), ergo isti quattuor sunt duo', solum ergo illa aggregatio numeratorum debet fieri quando terminus ille qui attribuitur numeratis ex modo suo significandi habet quod non possit verificari de termino supponente pro omnibus numeratis simul sumptis. Omnia hec innumeris exemplis cognoscuntur esse vera, ut patet consideranti. Patet preterea ex dictis quid dicendum de hac propositione 'Omnes apostoli Dei qui non sunt duodecim sunt duodecim', dicendum enim est quod illa est falsa consimili ratione ut precedentes. Et si dicatur bene sequitur 'Omnes apostoli Dei qui non sunt duodecim sunt duodecim, ergo omnes apostoli Dei qui non sunt duodecim sunt duodecim' capiendo in antecedente ly 'omnes' distributive et in consequente collective. Consequentia tenet per illam regulam alias dictam: a propositione de ly 'omnis' tento distributive ad propositionem de ly 'omnes' tento collective reliquis terminis eodem modo manentibus est bona consequentia. Respondeo quemadmodum alibi dictum est quod ille modus arguendi equivalenter est modus arguendi a superiori ad inferius cum distributione superioris; in tali autem modo arguendi debet poni constantia inferioris et ita in proposito debet poni constantia aggregati ex ly 'omnis' tentum collective et termino cui additur. Ideo sic debet argui 'Omnes apostoli Dei qui non sunt duodecim sunt duodecim et omnes apostoli Dei qui non sunt duodecim sunt' que propositio est falsa.
Secundum dubium: utrum ista sit vera 'Omnes homines futuri sunt futuri' secundum mentem aristotelis qui ponebat mundum in generatione hominum perpetuari. Respondeo et si circa eam posset aliquis protervire dicendo eam esse falsam, quia diceret quod ly 'omnes' capiendo collective auffert suppositionem de ly 'homines futuri', quia ly 'homines futuri' est talis terminus qui ex modo suo significandi habet quod non possit verificari de omnibus illis simul sumptis de quibus verificatur divisim, tamen hoc non cogit aliqua ratio dicere, potest enim substineri et de facto sic est quod ly 'homines futuri' potest verificari de omnibus illis simul sumptis de quibus verificatur divisim. Unde isti homines demonstrando omnes homines futuros erunt. Unde sicut iste terminus 'homines' est verificabilis de omnibus illis simul sumptis de quibus est verificabilis ly 'homines futuri' sic etiam iste terminus 'homines futuri'. Et si dicatur quod nunquam sua de presenti erit vera, scilicet 'Isti homines sunt', dico quod illa non est de presenti ad quam reducitur, sed reducitur ad plures singulares, scilicet ad istas 'Iste homo est, iste homo est' et ad quamlibet aliam in qua demonstratur aliquis homo de quo in futuro verum erit dicere quod est quem intellectus divinus clare cognoscit. Unde ista propositio 'Quilibet homo futurus erit' sufficienter exprimit causam veritatis istius 'Omnes homines futuri erunt', et ad eadem de presenti ille due habent reduci. Ideo patet quod secundum Aristotelem concedendum est quod infinita multitudo hominum erit, non quidem in aliquo tempore finito sed in temporibus, nam iste homo erit in a, alius in b, et sic de aliis. Et per ista patet quid dicendum de veritate huius propositionis 'Omnes singulares huius diffinite erunt false' demonstrando istam indiffinitam 'Aliquis homo est' loquendo secundum philosophum ponentem mundi perpetuitatem, nam ipsa potest concedi ut patet per correspondentiam unitatum ad unitates, nam una singularis erit falsa in a tempore et alia in b tempore et sic consequenter. Et si dicas ergo sequitur quod ista erit falsa 'Aliquis homo est' quod probatur ex hoc quia omnes eius singulares erunt false. Respondeo per hoc quod dicitur 'Hec propositio erit falsa' denotatur quod hec propositio in aliquo determinato tempore futuro erit falsa, cum autem dicitur 'Omnes singulares istius erunt false' denotatur quod omnes singulares istius in aliquibus termporibus futuris erunt false. Ideo ad inferendum quod illa indiffinita erit falsa sic arguendum est 'Omnes eius singulares in aliquo tempore futuro determinato erunt false, ergo ipsa erit falsa'. Ideo simpliciter concedendum est quod alicuius porpositionis indiffinite de termino supponente determinate omnes singulares erunt false, et tamen ipsa non erit falsa.
Tertium dubium: utrum ista sit vera 'Inter primum punctum et omnia alia puncta eiusdem linee est linea' secundum illorum ymaginationem qui ponunt puncta in linea indivisibilia. Respondeo breviter quod illa est concedenda postquam enim ly 'omnes' collective non impedit ly 'puncta' positum a parte subiecti pro aliquo supponere, patet eius veritas videndo correspondentiam unitatum ad unitates sic, nam 'linea' equivalenter est unum copulatum quod potest resolvi 'hec pars et hec pars et hec pars et sic de aliis' demonstrando partes ipsius linee que dicatur a. Tunc facio sic correspondentiam 'Inter primum punctum et hec puncta (demonstrando aliqua duo puncta) mediat hec pars et inter primum punctum et hec puncta (demonstrando aliqua tria puncta) mediat hec pars' et sic consequenter, ideo concedo quod inter primum punctum et omnia alia puncta sequentia mediat hec tota linea sed de istis amplius in materia de intensione agetur.
Ex dictis patet ad argumentum in principio factum solutio, dico enim quod illa consequentia est bona 'Omnes duo apostoli Dei sunt duodecim, ergo duo apostoli Dei sunt duodecim'. Sed forsitan alicui videretur quod non, diceret enim antecedens esse verum et consequens falsum ex eo quod diceret antecedens hunc habere sensum 'Maxima collectio duorum apostolorum Dei est duodenaria' consequens autem habet hunc sensum 'Collectio duorum apostolorum est duodenaria' ubi patet quod sensus antecedentis non infert sensum consequentis ut videtur. Sed illam consequentiam probatum est alias esse bonam, quia non potest antecedens esse verum sine consequente. Aut enim ly 'duo' supponit pro istis duobus et istis duobus et sic de aliis usque ad duodecim in antecedente aut non. Si supponat, ergo de illis verificatur et per consequens ista est concedenda 'Duodecim sunt duo'. Et tunc non datur antecedens verum et consequens falsum. Aut ly 'duo' non supponit pro illis duodecim et tunc ipsa est falsa, quia est una affirmativa cuius subiectum et predicatum pro diversis supponunt nam volo quod ly 'omnes' non sit pars subiecti, si vero dicas subiectum non supponere iam ipsa est falsa, de illo autem sensu qui datur ipsius antecedentis dico quod admisso quod ille sit infert sensum consequentis.
12. Undecimo arguitur sic: ista est vera 'Nullum caput omnis homo habet' et tamen descensus est falsus descendendo sub ly 'homo', nam sic descenditur 'Nullum caput iste vel iste homo vel sic de aliis habet' ex eo quod ly 'homo' stat confuse tantum. Respondeo supposito quod ly 'homo' supponat confuse tantum circa quod alibi dubitatum est, est unus modus dicendi quod sub ly 'homo' debet fieri descensus copulatus, quia quandocunque aliquis terminus supponit confuse tantum propter duo signa distributiva quorum primum est negativum et secundum affirmativum debet sub tali termino fieri descensus copulatus, ideo sub ly 'homo' sic debet descendi 'Nullum caput habet iste homo et iste homo et sic de aliis'. Sed iste modus dicendi falsus est. Hoc patet primo quia illud copulatum 'iste homo et iste homo' non est inferius ad istum terminum 'homo cum' non verificetur de illo, ergo non est descensus. Sed forsitan diceretur quod sufficit quamlibet partem copulati esse inferiorem ad ly 'homo' quod non est verum, sic enim arguitur: si ly 'homo' supponit confuse tantum copulatim, ergo supponit pro isto homine et sic de aliis copulatim, et si supponit pro illis copulatim verificatur de illis copulatim quod est contra solutionem. Sed si dicatur hanc rationem non concludere, arguitur secundo sic: si ille modus dicendi sit verus sequitur duo contradictoria esse simul falsa, patet nam ista est falsa 'Capita omnes homines habent' capiendo ly 'omnes' distributive et ista similiter 'Nulla capita omnes homines habent' quia sub ly 'homines' per te debet fieri descensus copulatus et sic debet descendi 'Nulla capita isti homines et isti homines et sic de aliis habent' que est falsa, ut patet per veritatem sue contradictorie que est ista 'Aliqua capita isti homines et isti homines et sic de aliis habent' illa enim habet unam singularem veram in qua omnium hominum collective capita demonstrantur. Ideo dicendum est quod in hac propositione nullum caput omnis homo habet ly homo supponit confuse tantum disiunctim si confuse tantum dicatur supponere. Et si queras descensum sub ly 'homo', dico quod potest prius resolvi sic 'Omne caput homo non habet' et tunc sic debet descendi 'Omne caput iste homo vel iste homo vel sic de aliis non habet', sed si non placet huiusmodi resolutio, sed si statim libeat descensum facere fiat sic 'Nullum caput omnis iste vel iste homo vel sic de aliis habet' ipsa tamen obscura remanet sicut solet esse propositio exprimens suppositionem confusam tantum.
Ex his que dicta sunt de modo descendendi et ascendendi potest aliquis agnoscere modum arguendi ab inferiori ad superius et a superiori ad inferius, nam arguendo ab inferiori ad suum superius affirmative et sine distributione est bona consequentia observato ut reliqui termini respectu quorum non arguitur ab inferiori ad superius eodem modo stent in antecedente et consequente vel saltem si sit aliqua variatio quod illa de se non sit sufficiens impedire bonitatem. Quapropter non sequitur 'Si tu es asinus tu es rudibilis, ergo si tu es animal tu es rudibilis', quia ly 'si' aliam significationem habet in antecedente quam in consequente ex eo quod aliquam illatione omnino diversam denotat in antecedente quam in consequente. Similiter non sequitur 'Homine currente risibile currit, ergo animali currente risibile currit', si illud antecedens et illud consequens exponantur conditionaliter, quia ly 'si' inclusum equivalenter equivoce sumitur, patet etiam quod si ponatur aliquod relativum respectu cuius non arguitur ab inferiori ad superius consimiliter debet referre in antecedente in consequente. Ideo non sequitur 'Aliud a vero est falsum cuius contradictorium est falsum, igitur aliquid est falsum cuius contradictorium est falsum' posito quod in prima ly 'cuius' referatur ad ly 'vero' et in consequente ly 'cuius' referatur ad aliquem terminum positum in eo licet ibi forte non arguitur ab inferiori ad suum superius sicut statim dicetur. Similiter non sequitur 'Cognosco hominem, ergo cognosco animal', quia in antecedente ly 'cognosco' dicit cognitione cui subordinatur iste terminus 'homo', in consequente vero dicit cognitionem cui subordinatur iste terminus 'animal' et hoc tenendo appellationem rationis ut poni solet. Et per idem non sequitur 'Dubito te esse hominem, ergo dubito te esse aliquid'. Similiter non sequitur 'Omnis homo preter Sortem currit, ergo omnis homo preter Sortem movetur', quia ly 'preter' respectum cuius non attenditur argumentatio aliam exceptionem omnino diversam dicit in consequente quam in antecedente veruntamen non est omnino securum quod predicatum illud non distribuatur in ordine ad ly 'preter Sortem'. Similiter non sequitur 'Sortes incipit esse albus, ergo Sortes incipit esse coloratus' quia ly 'incipit' dicit aliam inceptionem in antecedente quam in consequente, et per idem non sequitur 'Deus incipit esse homo, ergo Deus incipit esse ens' licet esset aliquale dubium si ly 'homo' ut dicitur de Deo esset inferius ad ly 'ens', quia videtur esse terminus connotativus. Similiter non sequitur 'Omnis homo videns asinum currit, ergo omnis homo videns animal currit', quia licet ex parte de ly 'asinum' et de ly 'animal' arguatur ab inferirori ad superius sine distributione superioris tamen ex parte totius subiecti arguitur cum distributione superioris; debet etiam servari ad bene arguendum quod superius capiatur significative [accipitur] quia secundum quod significative accipitur habet rationem superioris et non secundum quod materialiter accipitur cum ut sic supponit pro illo pro quo supponit suum inferius, licet non est inconveniens terminum esse superiorem ad seipsum materialiter sumptum, ideo non oportet terminum significative sumptum converti cum seipso materialiter sumpto propter cuius defectum non sequitur 'Homo est species, ergo substantia est species'. Similiter non sequitur 'Hominem esse asinum est falsum, ergo animal esse asinum est falsum'. Sed arguendo ab inferiori ad suum superius negative negatione postposita sine distributione superioris cum constantia inferioris et non solum inferioris sed etiam totius illius extremi cuius inferius est pars observatis reliquis conditionibus appositis in precedenti modo arguendi est bona consequentia. Dicitur 'cum constantia inferioris' quia sine constantia non valet. Ideo non sequitur 'Homo non currit, ergo animal non currit', sed debet poni constantia in antecedente sic dicendo 'et homo est'. Apponitur notanter 'cum constantia totius extremi', quia non sequitur 'Hoc creans hanc animam non est Deus (demonstrando animam Platonis) et hec anima est ergo hoc creans animam non est Deus', sed oportet addere in antecedente 'et hoc creans hanc animam est'. Similiter non sequitur 'Tu sciens hanc propositionem non es homo et hec propositio est, ergo tu sciens propositionem non est homo'. Similiter non sequitur 'Hominem esse asinum non est aliquid et asinus est, ergo hominem esse aliquid non est ens' et capio in antecedente ly 'hominem esse asinum' significative, sed sic est arguendum [est] 'Hominem esse asinum non est aliquid et hominem esse asinus est, ergo hominem esse ens non est aliquid'. Superaddunt aliqui quod non arguatur cum dictione exclusiva. Ideo non sequitur 'Tantum substantia non est accidens et omnis substantia est aliquid, ergo tantum aliquid non est accidens', qui modus arguendi non valet sequendo communem expositionem exclusivarum de quo suo loco dicendum est.
Sed de modo a superiori distributo ad suum inferius sufficienter potest cognosci ex descensu copulativo debent enim applicari ibi dicta, talis enim argumentatio vere descensus est, licet quandoque sit insufficiens descensus quomodo enim debet poni constantia aut debitum medium secundum modum loquendi aliorum ex dictis in primo argumento principali constare potest. Vocatur autem 'debitum medium' propositio in qua iungitur superius suo inferiori eque ample vel stricte, verbi gratia capiatur ista 'Omne animal est sanum' ly 'animal' stat pro omni animali existenti, ideo hoc est sufficiens medium 'sed Sortes est animal'; sed in hac propositione 'Omne animal album est sanum' restringitur ly 'animal' ad animalia alba, ideo hoc non est debitum medium 'Sortes est animal' quod magis ad rem in sillogismis est declaratum, maxime tamen servandum est ut reliqui termini respectu quorum non arguitur per istum modum arguendi pro eodem denotentur stare in consequente pro quibus denotantur stare in antecedente secundum exigentiam verificationis propositionis. Ideo non sequitur 'Omne animal quod non est homo est irrationale, ergo omne animal quod non est iste homo est irrationale', immo arguitur ab inferiori ad superius cum distributine superioris ex parte totius aggregati, quia 'animal quod non est iste homo' communius est quam 'animal quod non est homo', ideo summe cavendum est ut cum servatur aliquis bonus modus arguendi ex parte alicuius termini non obmittatur ex parte alterius termini alter bonus modus arguendi, quia hoc sufficiens est ut talis consequentia mala sit.
Sed ut aliquo modo cognoscatur in quo consistit ratio superioritatis et inferioritatis instandum est quibusdam instantiis quod ab inferiori ad superius affirmative et sine distributione superius non valeat consequentia.
Prima instantia: non sequitur 'Tu es magister parisiensis, ergo tu es homo parisiensis' et tamen arguitur per regulam, igitur. Similiter non sequitur 'Tu es dominus Platonis, ergo tu es aliquid Platonis' et tamen arguitur per regulam. Item non sequitur 'Tu es apparens asinus ergo tu es aliqualis asinus' et tamen arguitur per regulam. Item non sequitur 'Aliquo maiori et quolibet minori te tu es minor, ergo aliquo et quolibet minori te tu es minor'. Ad has rationes respondent aliqui [Paulus Venetus] quod ibi non debite arguitur ab inferiori ad superius, quia ad debite arguendum requiritur quod totale extremum sit sub totali extremo quod non est in poroposito. Sed hec non videtur ad argumenta sufficiens satisfactio, quia oporteret dicere quid requiritur ad hoc quod extremum sit sub extremo, nam aggregatum ex determinatione et determinabili continet aliud aggregatum quando unum determinabile unius aggregati est inferius ad determinabile alterius aggregati ut istud aggregatum 'homo albus' continetur sub illo aggregato 'animal album', quia ly 'homo' est inferius ad ly 'animal'; si ergo concedatur quod ly 'magister' est inferius ad ly 'homo' danda est ratio cur ly 'magister parisiensis' non continetur sub ly 'homo parisiensis'. Item argueretur sic: iste est bonus modus arguendi 'Sortes videns hominem currit, ergo Sortes videns animal currit' et tamen extremum non continetur sub extremo, igitur hoc non requiritur. Ideo aliter dicendum est quod non arguitur in aliquibus illarum argumentationum ab inferiroi per se ad suum superius per se. Unde duplex est superius quoddam est superius per se seu essentiale aliud est superius per accidens seu accidentale. Quid autem sit superius essentiale potest cognosci per talem distinctionem. Aut enim illi termini sunt ambo absoluti et sic ille terminus qui plura significat quam alter et cum hoc significat divisim quicquid alter significat ita quod supponit pro quocunque alter terminus supponit est superior essentialiter ad illum. Aut unus est absolutus et alter connotativus et sic unus non est superior essentialiter ad alium ut ly 'album' non est superior ad ly 'Sortes' licet bene dicatur communius. Et si queras an sit superius accidentale, respondeo si ad esse superius accidentale requiritur quod pro quocunque suponit suum inferius ipsum supponat ita quod non possit pro aliquo supponere illud inferius quin pro illo supponat superius, licet dicatur superius accidentaliter quia non predicatur essentialiter et quiditative de suo inferiori, tunc ly 'album' non dicetur superius accidentaliter ad ly 'Sortes' et hoc modo ly 'dominus' posset dici inferius ad ly 'aliquid' et hoc modo arguendo ab inferiori per accidens existente totali extremo est bona consequentia. Si autem alteri termino coniungatur non valet, nam unum propter alium et alium modum significandi talium terminorum potest constituere cum altero extremum non supponens ubi alter non constituet. Aut ambo termini sunt connotativi et utor huiusmodi terminis secundum modum communem loquendi ponentem quod subordinantur conceptibus incomplexis, sic unus terminus dicitur superior ad alium quando connotat plura eque primo divisim et disiunctim quam alius. Pro quo intelligendum quod aliquis terminus dicitur connotare aliqua plura duobus modis uno modo eque primo alio modo non eque primo. Unde terminus connotat plura non eque primo quando connotat plura, unum per modum adiacentis alteri ut iste terminus 'sensitivum' connotat animam et cum hoc actum sentiendi tanquam illud quod procedit ab anima, ideo connotat animam et actum sentiendi non eque primo. Similiter iste terminus 'album' connotat albedinem et inherentiam non eque primo, nam connotat albedinem actualiter inherere subiecto et non facio vim in modo loquendi, quia forte diceretur quod inherentia est ipsa albedo, ideo propterea quod connotat albedinem et inherentiam non dicitur connotare plura, capio enim hic 'connotare plura' ut se extendit ad connotare plura entia vel pluribus modis. Si ergo aliqui duo termini sic se habeant quod unus connotet aliqua plura non eque primo et alter connotet unum illorum plurium precise ille terminus non est inferius ad alium terminum ex parte connotationis ut iste terminus 'rationale' secundum vim vocabuli non est superior ad istum terminum 'animatum', quia licet connotet animam quam connotat iste terminus 'animatum' et cum hoc actum ratiocinandi tamen non connotat illa duo eque primo. Sed terminus dicitur connotare plura eque primo quando connotat unum non per modum adiacentis connotato alterius, et hoc potest esse dupliciter. Uno modo potest illa connotare eque primo copulatim et voco connotare plura eque primo copulatim quando connotat aliqua plura quorum quodlibet requiritur ad verificationem illius termini de aliquo ut iste terminus 'supponens' connotat plura copulatim, scilicet significationem et positionem in propositione et verificationem de aliquo mediante copula illius propositionis. Si ergo aliqui duo termini sic se habeant quod unus connotet aliqua plura copulatim et alter unum illorum plurium non propterea est superior ad alium ut iste terminus 'supponens' non est superior ad istum terminum 'significans'. Alio modo terminus dicitur significare plura eque primo disiunctim non propterea quod includat illam coniunctionem 'vel' sed quia quodlibet illorum plurium sufficit ad eius verificationem de aliquo supposita illius termini suppositione, ut iste terminus 'coloratum' connotat omnis colores per modum inherentie disiunctim, quia cuiuslibet coloris inherentia sufficit ad hoc quod iste terminus 'coloratum' verificetur de aliquo et hoc si inhereat ipsi toti subiecto taliter qualiter connotatur per illum terminum 'coloratum'. Si ergo aliqui duo termini sic se habeant quod unus connotet aliqua plura disiunctim si alter connotat unum illorum plurium tunc ille terminus est superior ad alium et non alio modo terminus connotativus est superior ad alium terminum connotativum ex parte connotationis, ideo iste terminus 'significans' non est superius essentiale ad istum terminum 'supponens'. Ex his dictis patet quod si aliquis terminus habeat modos significandi diversorum predicamentorum sub nullo predicamentorum ab Aristotele nominatorum continentur, oportet enim assignare unum terminum habentem illos diversos modos connotandi et ille terminus erit unum predicamentum quod non est aliquod illorum ad intentionem illorum multum curantium numerum predicamentorum et sic difficile est habere talem complectum numerum, satis ergo est pro intentione philosophorum quod nulla res aut modus se habendi rerum qui non per aliquod illorum decem terminorum significetur adeo clare et distincte ut difficile et pene impossibile esset invenire terminos melius explicantes omnem rem et modum se habendi omnium rerum de quo magne gratiarum actiones philosophis sunt referende non igitur curandum est illud inutile si quodlibet illorum sit genus ita quod non habeat genus supra se, sunt enim generalissima in significatione ita quod tam generaliter et clare non sunt aliqui termini explicantes res et earum modos se habendi.
Per hec ad primum quod adducitur in prima instantia, dico quod non arguitur ab inferiori per se ad superius, quia ly 'magister' non est inferius per se ad ly 'homo' neque est ibi aliqua variatio appellationis, ut patet consideranti dicta in appellationibus. Et similiter ad alia dicatur excepto ad illud cum dicitur 'est apparens asinus ergo aliqualis asinus' dicendum est quod consequentia est bona ut patet in appellationibus. Etiam locus a convertibilibus non valet nisi ipsis existentibus totalibus extremis, habent enim diversas connotationes propter quas unus iunctus alteri termino potest reddere extremum supponens cui alter iunctus non reddit, ut 'longum' et 'latum' sunt termini convertibiles, et tamen non sequitur 'Hoc est longum pedaliter ergo latum pedaliter' et innumeris exemplis hoc videre potes. Et per idem non sequitur 'Contingenter supponit, ergo contingenter significat', quia ly 'significans' est superius accidentale ad ly 'supponens' et impossibile est quod de aliquo dicatur supponens absolute sumptum quin dicatur significans, tamen propter aliam connotationem quam habet potest alicui iungi non reddendo rationem falsam cui non coniungitur ly 'significans'. Esset tamen ex parte illius dictionis 'contingenter' aliquis error, quia arguendo ab inferiori per se ad suum superius sequentibus illum terminum 'contingenter' non valet consequentia, ut non sequitur 'Deus contingenter est creans ergo Deus contingenter est producens' equivalenter enim arguitur ab inferiori ad superius cum distributione superioris.
Secunda instantia si esset aliqua argumentatio ab inferiori ad superius maxime esset ista 'A est actio ergo A est relatio'. Consequentia videtur nota, quia quicquid agit refertur, immo agere est ad aliquid referri essentialiter; sed falsitas consequentis probatur quia relatio et actio sunt diversa predicamenta, ergo unum non est ad aliud superius. Respondeo et si predicamenta non dicerentur distingui penes res significatas, ut hii qui nominales appellantur ponunt, et modus significandi predicamenti relationis ponatur significare univoce incomplexe formaliter principaliter et essentialiter rem respective se habere ad se vel ad aliud, impossibile est salvare omnia alia predicamenta distingui a predicamento relationis penes suos modos significandi, si enim dicatur ut dicitur communiter quod modus significandi predicamenti actionis est significare univoce incomplexe formaliter principaliter et essentialiter actionem per modum actionis sive rem per modum agentis, dicant queso quid est rem aliquam se habere ad aliam per modum agentis nisi relative seu respective ad aliud se habere et ita de aliis quinque ultimis predicamentis potest deduci. Unde si ipsi dicerent de modo significandi relationis conformiter ad eos qui reales appellantur non tam longe essent ab eorum inventione, nam ponunt illi quod sole relationes reales intrinsecus advenientes ponuntur in predicamento relationis et secundum hoc posset poni quod modus significandi predicamenti relationis est significare aliqualiter se habere respective ad se vel ad aliud ita quod impossibile est illud quod sic se habet et illud ad quod sic se habet existere quin unum taliter se habeat ad aliud ut 'pater' significat aliqualiter se habere ad filium qualiter impossibile est quin sic se habeant illa re que est pater et illa re que est filius existentibus et illi soli termini qui sic significant dicerentur poni in predicamento relationis sed terminus significans aliquid aliqualiter se habere ad aliud ita quod possibile est illud quod sic se habet et illud ad quod sic habet existere absque hoc quod sic se habeat ad illud diceretur poni in aliquo sex ultimorum predicamentorum et talis terminus dicitur importare respectum extrinsecus advenientem. Sed tunc fieret argumentum quod possit imponi unus terminus in generali isto secundo modo et ille esset 'genus' ad sex ultima predicamenta et ita periit numerus predicamentorum ad intentionem realium. Et si queras quid ergo dicendum, respondeo sola philosophorum auctoritas que videtur esse facit in hac re dubitationem quam interpretando dico inventionem predicamentorum ad hoc fuisse utilissimam, quia per eam venerunt philosophi ad cognitionem talem qualem pro statu isto possumus habere rerum que sunt in mundo et modi se habendi earum. Sed quia relatio importat omnem modum se habendi ad se vel ad aliud in generali et confuso neque satis perfecte possumus devenire ad cognitionem omnium modorum se habendi relative propter magnam eorum diversitatem, ideo philosophi talis cognitionis solliciti investigaverunt aliquos terminos contentos sub illo termino 'relatio' distinctius declarantes aliquos modos se habendi quam ille terminus 'relatio'; illi autem termini sunt 'actio' 'passio' 'situs' 'habitus' 'ubi' 'quando' et alii de quibus dicetur, notissimum enim est quod diffinitio ad aliquod ab Aristotele data convenit terminis positis in sex ultimis predicamentis.
Tertia instantia: si esset aliqua argumentatio ab inferiori ad superius esset ista 'Scientia est habitus, ergo scientia est qualitas', sed consequens est falsum, igitur. Consequentia patet, quia secundum Aristotelem habitus est una species qualitatis, sed falsitas consequentis probatur quia ly 'qualitas' est terminus absolutus et ly 'habitus' est terminus connotativus connotans difficultatem separationis a subiecto, igitur. Respondeo iste terminus 'habitus' secundum suam connotationem ponitur in predicamento relationis, nam connotat rem aliquam esse difficulter separabilem a subiecto quid enim aliud est difficulter separari a subiecto quam relative se habere ad subiectum et ita posset deduci de multis aliis terminis que ibi ponuntur. Et si queras quid ergo dicendum ad philosophum ponentem ipsam in predicamento qualitatis, respondeo modus philosophandi est ex his que videmus aut que manifestiora sunt pervenire ad cognitionem occultorum, Aristoteles autem volens ministrare noticiam illius rei que est qualitas ducit nos in eam per istos modos se habendi disponere subiectum difficulter separari a subiecto et de aliis modis qui ponuntur, ipse enim ad hoc posuit in quolibet predicamento proprietates ut per eas quis magis deveniat in noticiam illius rei vel modi se habendi rei qui per talem terminum qui predicamentum dicitur importatur, non igitur vult Aristoteles quod isti termini 'habitus' 'dispositio' secundum eorum connotationem ponantur in predicamento qualitatis, sed quod termini precise significantes illas qualitates que significantur per illos terminos ponuntur in predicamento qualitatis, illa utem res que dicitur qualitas est res aliqua vere inherens alicui subiecto a qua subiectum denominatur 'quale' et termini significantes rem talem dicentur poni in hoc predicamento et non omnes termini per quos respondetur ad questionem factam per quale. Ideo ibi capitur 'quale' strictissime non enim capitur generaliter ut dicit omnem modum se habendi aliqualiter, quia nichil relinqueretur pro relatione. Si tamen diceretur qualitas una res vel plures significate per concretum quod predicatur in quale large accipiendo 'quale', tunc omnis res est qualitas sed per hoc minime deveniretur ad noticiam illius rei que est qualitas cuius Aristoteles intendit dare noticiam. Et si dicatur quod figura non est qualitas que tamen ponitur ab Aristotele in quarta specie, respondeo mos est alicuius doctoris cum aliquam materiam tractat ubi non est radicitus inquirenda insequitur modum communem vigentem tempore suo quod quandoque in hoc opere insecutus sum, probabile autem est fuisse ipinionem tempore aristotelis quod figura est qualitas, ideo ad eam conformiter loquebatur, mirabile enim est quod modus significandi quarte speciei qualitatis ponatur esse significare essentialiter habitudinem partium quantitatis ut quantitas et non sit modus contentus sub modo significandi relationis, partes namque quantitatis habere habitudinem ad invicem est relative se habere ad invicem, ideo non mirandum est quod non possit intelligi, quia certe si impossibile est intelligibile illud est intelligibile. Dicendum est igitur ad instantiam quod capiendo istum terminum 'habitus' cum sua connotatione non est inferius ad ly 'qualitas'. Et si dicas ex hoc sequitur quod ly 'album' ponitur in predicamento relationis cum importet relationem, dico quod de forma ly <'album'> importat qualitatem et inherentiam tanquam annexam illi qualitati, ita quod si poneretur inherentia distincta ab albedine ly 'album' non significaret illam inherentiam principaliter, sed tanquam annexam illi qualitati. Ideo propter explicationem doctrinalem philosophi designaverunt predicamenta per abstracta ac si supponerent pro rebus distinctis ab eis pro quibus supponunt concreta, satis tamen dicere esset pro intentione philosophorum quod ly 'album' significat Sortem et illa significatur per predicamentum substantie, et albedinem que significatur per ly 'qualitas' est inherentiam que significatur per ly 'ad aliquid', quia dum res constat non est de nomine vix facienda.
Quarta instantia: si esset aliquod argumentum ab inferiori ad superius esset istud 'Hoc est quantitas discreta, ergo hoc est quantitas'. Consequentia patet per Aristotelem, sed falsitas consequentis videtur ex eo quia ille terminus 'quantitas' pro tot precise supponit sicut ly 'quantitas discreta'. Ad hoc solet dici quod est superior, quia habet generaliorem modum connotandi, sed aliquantula videretur difficultas: an hoc sufficiat ad unum terminum connotativum esse ad alterum superiorem, quia tunc ly 'hoc coloratum' incomplexe capiendo esset superius ad ly 'hoc album' que difficultas solum est ad nomen, diceretur enim esse superius ex parte connotationis et non ex parte suppositionis, et ita dicendum de ly 'quantitas'. Et queras quid connotat ly quantitas. Respondeo secundum eos qui ponunt nullam quantitatem distincta a re quanta iste terminus 'quantitas' connotat divisibilitatem in plura extensive vel discretive. 'Extensive' additur propter ly 'quantitas continua' quod connotat partes extensive se habere (hoc est partes situaliter distingui) vel secundum alios habere talem ordinem et colligentiam partium ad invicem secundum quos Corpus Christi est quantitas continua in sacramento, sed non secundum primum modum. Dicant illi quid est partes taliter situaliter distingui nisi se habere relative in ordine ad locum aut quid est partes se habere in ordine ad inivicem quam taliter relative se habere ad invicem. Ideo si tenerem quantitatem continuam non esse accidens aliquod absolutum inherens substantie, dicerem quod ille terminus 'quantitas continua' in generali ponitur in predicamento relationis saltem secundum ultimam connotationem, et in speciali in predicamento quantitatis. Additur 'discretive' propter ly 'quantitas discreta' quod connotat plura discretive se habere, non tamen est verum quod numerus sit aliqua entitas absoluta distincta a rebus numeratis et ab unitatibus quam possit esse in rebus quantumcunque loco distantibus ut quidam appellati reales dicunt. Ideo conceditur recte quod tres angeli sunt quantitas discreta, nec sequitur ergo sunt ens vel aliquid et ita una quantitas excedit aliam indivisibiliter et quantum distat a non quanto indivisibiliter ut numerus duorum angelus distat ab uno angelo qui non est quantitas. Et si dicas si iste binarius angelorum est quantus sequitur quod est magnus, ergo respectu parvi est magnus, et ita est dabilis minor. Respondetur quod si ly 'magnum' capitur ut dicitur relative ad parvum, tunc ille binarius non est magnus, sed si capiatur ut idem est quod habere partes extensive vel discretive tunc non oportet quod dicatur magnus respectu minoris.
Sed ad videndum modum significandi quem habeat numerus considerandum esset quid est aliqua plura se habere discretive ad invicem si sit ipsa iudicari tanquam diversa, ita quod discretio illa dicatur noticia iudicativa per quam intellectus disiudicat et discernit illa plura ad invicem qua seclusa nulla sint numerus, aut sit ipsa esse plura quorum unum non est alius, aut esse aliqua plura non se habentia continuitate vel informative sicut materia et forma substantialis, aut aliqua plura non habentia certum situm distantiam vel permanentiam. Consideret preterea aliquis credens quantitatem continuam distinctam a re quanta, et quantitatem discretam non distinctam a re quanta, qualiter ponet unum generalissimum quod vocatur quantitas et quem modum significandi assignabit.
Quinta instantia: si aliquod esset argumentum ab inferiori ad superius esset istud 'Homo est animal, ergo homo est genus' quod est falsum. Consequentia patet, quia ly 'genus' est superius ad omnia genera et ille terminus 'animal' est genus, ergo est superius ad illum terminum 'animal'. Ad hoc est responsio communis quod nullus terminus secunde intentionis est superior ad terminum prime intentionis, et hoc ideo quia est magis connotativus quam terminus prime intentionis, ille autem terminus 'genus' est terminus secunde intentionis, et ille terminus 'animal' prime intentionis, ideo non est superior ad illum terminum 'animal'. Non solum ad illum terminum 'animal' captum personaliter (hoc notum est, cum ly 'genus' non supponat personaliter pro quibus supponit ly 'animal' personaliter), sed etiam non est superior ad illum terminum animal captum materialiter, quia licet supponat pro illo termino 'animal', aliqualiter tamen connotat qualiter non connotat ly 'animal'. Illam autem connotationem aliquo modo difficile est videre propter difficultatem diffinitionis quid nominis de ly 'secunda intentio'.
Unde quidam [opinio nominalium] soliti sunt sic diffinire: secunda intentio est terminus mentalis significans rem ea ratione qua est signum alterius rei, ideo terminus mentalis dicitur secunde intentionis et hoc mutando in intransitivam constructionem, id est terminus qui est secunda intentio. Sed terminus vocalis dicitur terminus secunde impositionis aut secunde intentionis, quia subordinatur termino mentali qui est secunda intentio, sed interdum confunditur modus loquendi. Et si obiicitur quod tunc sequitur illos terminos 'conceptus' 'ymago' esse terminos secunde intentionis cum significent res ea ratione qua sunt signa, nam esse conceptum est esse signum, et esse ymaginem est esse signum rei cuius est ymago. Ad hoc respondetur quod in diffinitione superaddenda est propter argumentum illa particula 'ea ratione qua est signum propositionale' quod non convenit illis. Sed adhuc non videtur sufficiens declaratio, quero enim quid intelligitur per hoc quod dicitur ea ratione qua est signum propositionale, si dicatur ut quidam dicere videntur quod significare ea ratione qua est signum est sic significare quod si non esset signum non significaret, statim huic declarationi rigorose instaretur, quia tunc sequeretur quod iste terminus mentalis 'genus' non esset secunda intentio. Patet, quia non significat illum terminum 'animal' taliter quod si non esset signum propositionale non significaret; immo contradictorium consequentis stat cum antecedente, nam dato quod ille terminus 'animal' non esset signum propositionale, puta si non esset, non minus significaretur per illum terminum 'animal'. Si dicatur quod sic intelligitur si non esset signum propositionale, neque posset esse non significaret. Contra ex hoc sequitur quod iste terminus 'conceptus' significat ea ratione qua est signum propositionale quod patet, quia multos conceptus significat quos non significaret si non possent esse signa propositionalia, cum antecedens sit impossibile. Ideo forte aliter diceretur sicut dicendum est quod significare ea ratione qua est signum propositionale est connotare quod sit signum propositionale. Et per hoc salvaretur quod ille terminus 'equivocum equivocatum' sit terminus secunde intentionis, quia licet de materiali non significet rem ea ratione qua est signum propositionale, bene tamen de connotato.
Sed adhuc remanet difficultas quid intelligatur per signum propositionale, aut enim intelligitur per signum propositionale signum seu terminus ponibilis in propositione, et tunc sequitur quod iste terminus mentalis 'propositio' non esset secunda intentio, patet, quia non connotat aliquid esse signum ponibile in propositione; aut per signum propositionale intelligitur ipsa propositio, et tunc sequitur quod iste terminus 'genus' non est secunda intentio, patet, quia non significt rem connotando eam esse propositionem; aut intelligitur utrumque sub disiunctione, et tunc sequitur quod ly 'oratio' non esset secunda intentio, patet, quia non significat rem connotando eam esse signum pronibile in propositione aut esse propositionem id est esse veram vel falsam. Etiam de istis terminis 'sillogismus', 'demonstratio' et similibus posset argui. Et confirmatur quia quandocunque aliquis terminus connotativus aliqud connotat talis connotatio debet poni in eius diffinitione quid nominis. Sed in diffinitionibus istorum terminorum datis ab Aristotele non exprimitur connotatio illa neque ipsi negant Aristotelem terminos secunde intentionis diffinire, non enim in diffinitione nominis de quo maxime videtur poni philosophus illam particulam 'signum propositionale'.
Sed non tantum hic modus circa hanc diffinitionem difficultatem habet, sed etiam de assignatione predicamenti pro huiusmodi terminis secunde intentionis. Unde quiddam dicunt probabile esse pro istis terminis ponere undecimum predicamentum quod vocaretur predicamentum signi cuius modus significandi est significare univoce incomplexe formaliter principaliter et essentialiter rem per modum signi. Sed certe iste est modus significandi contentus sub modo significandi ad aliquid, nam aliquid esse signum alicuius formaliter est referri ad suum signatum. Ideo conformando predictis dicerem illam declarationem tenendo quod illi termini in generali ponuntur sub relatione, specialius vero et distinctius sub signo nec hoc est contra intentionem philosophorum non enim poterant omnia meliori modo possibili declarare.
Si tamen alicui illa diffinitio secunde intentionis non placet poterit sequi opinionem antiquiorem [opinio thomistarum] que magis videtur esse secundum primam institutionem vocabuli, dicunt enim quod secunda intentio est secundaria noticia habita de re, intentio enim etsi proprie dicatur actus voluntatis quo voluntas aliquid vult propter finem quandoque tamen capitur pro ipsa intellectione. Secunda igitur intentio tantum significat quantum significat secunda intellectio. Unde noticia qua intellectus aliquid cognoscit absolute non in comparatione ad aliud dicitur prima intentio, sed noticia precedentem presupponens qua intellectus aliquid cognoscit in ordine ad se vel ad aliud dicitur secunda intentio et terminus significans de connotato secundam intentionem si fuerit connotativus dicitur terminus secunde intentionis, verbi gratia noticia qua intellectus cognoscit illum terminum 'animal' significare plura specie differentia dicitur secunda intentio et iste terminus 'genus 'est terminus secunde intentionis supponens pro illo termino 'animal' connotando ipsum significare plura specie differentia connotando ulterius predictam noticiam tanquam illam per quam cognoscitur illum terminum animal significare plura specie differentia. Vel dicatur secundum intelligentiam aliorum [modus scotistarum] connotando illum terminum 'animal' esse cognitum significare plura specie differentia, cum enim intellectus intelligit illum terminum 'animal' significare plura specie differentia ille terminus 'animal' aliqualiter respective se habet in ordine ad seipsum significantem plura, quia cognoscitur in ordine ad seipsum sic significantem et ante non cognoscebatur illud aliqualiter se habere ut ita loquar est secunda intentio quod sic clare potest intelligi, nam cum intellectus intelligit hominem esse animal intellectus aliqualiter se habet ad hominem qualiter prius non se habebat, quia intelligit hominem in ordine ad animal quem non prius sic intelligebat: illud taliter se habere est secunda intentio active, quod quidem taliter se habere (si non placet ponere distinctum ab ipso intellectu) dicitur intellectus taliter se habens, et ita secunda intentio active est ipse intellectus secundario intelligens. Homo etiam aliqualiter se habet ad intellectum qualiter prius non se habebat, quia cognoscitur ab intellectu in ordine ad animal: illud taliter se habere seu homo taliter se habens est secunda intentio passive, quia est res secundario intellecta, est enim primo intellecta absolute et simpliciter quam comparative. Homo preterea aliqualiter relative se habet in ordine ad animal, quia nunc sic cognoscitur in ordine ad animal et prius non agnoscebatur: illud aliqualiter se habere dicunt esse secundam intentionem formaliter quod dicunt esse respectum rationis factum per actum intellectus, et si non ponatur ille respectus distinctus dicitur esse per actum intellectus sic intelligendo quod ipse homo aliqualiter se habet ad animal qualiter non se haberet nisi per actum intellectus, et ita ipse homo sic relative se habens ad animal dicitur secunda intentio formaliter. Sed secundum precedentem declarationem non illud taliter se habere, sed illa noticia dicitur secunda intentio habetur ergo quod omne illud quod prima via vocat secundam intentionem est secunda intentio, sed non precise illud, immo noticia qua cognosco quod homo est animal est secunda intentio, sed non est terminus secunde intentionis. Ideo Avicena dicens logicam esse de secundis intentionibus debet glosari id est de terminis secundarum intentionum, ita quod logica est de actibus reflexis supra secundas intentiones. Esset tamen difficultas circa istam materiam quia si ponatur predicta connotatio illorum terminorum secunde intentionis deberet poni in diffinitionibus illorum, nisi forte dicatur Aristotelem illos terminos non diffinivisse ut sint termini secunde intentionis, quia habita tali diffinitione facilime potest haberi noticia terminorum secunde intentionis. De omnibus hiis et aliis plurimis circa tractatum predicamentorum videri habet in quo secundum communem expositionem multa repugnantia reperies que ostenderem si locus et utilitas adesset, si quid enim est dignum non logice sed alterius est facultatis.
Finaliter ostendendum est aliqua memorando in diversis locis dispersa de modo illo arguendi a negativa ad affirmativam et econtra, predicato variato penes finitum et infinitum, quem ponit Aristoteles secundo periarmenias dicens quod ab affirmativa ad negativam variato predicato penes finitum et infinitum est bona consequentia et econtra.
Sed ut illi modi arguendi clariores fiant instatur primo sic: non sequitur 'Chimera non est homo, ergo chimera est non homo', et tamen arguitur a negativa de predicato finito ad affirmativam de predicato infinito, igitur modus arguendi nullus. Ad hoc argumentum est communis responsio et vera quod ad debite arguendum a negativa de predicato finito ad affirmativam de predicato infinito necessarium est ponere constantiam ideo sic argui debet 'Chimera non est homo et chimera est, ergo chimera est non homo' et tunc totale antecedens est falsum sicut et consequens. Et si queras nonne est probabile dicere quod hec est vera 'Chimera est non homo', et dicatur quod licet subiectum non supponat, tamen non est pure [negativa] <affirmativa> propter quod non sequitur eam esse falsam. Respondeo non est probabile hanc concedere 'Chimera est non homo' quod probo primo, quia si chimera est non homo vel ergo est omnis non homo vel aliquis et aliquis non; non est dicendum primum, ergo secundum quod est aliquis non homo et aliquis non, detur ergo illud non homo quod est chimera non nisi chimera, ergo habetur quod chimera est chimera. Secundo probo quia bene sequitur 'Chimera est non homo, ergo non homo est chimera', sed consequens est falsum, cum nulla descendens sit vera descendendo sub ly 'non homo', detur enim illa que est vera et sit illa que est vera ista 'Hoc non homo est chimera' demonstrando id quod demonstrandum est, hoc improbo quia ex ipsa cum una vera sequitur una falsa, nam bene sequitur Nulla chimera est chimera, hic non [est] homo est chimera, ergo hic non homo non est chymera' et demonstro idem in maiore et in conclusione, sed consequens est falsum, ergo aliqua premissarum non maior ergo minor quod est intentum.
Secunda instantia est: non sequitur 'Hoc non est lignum album (demonstrando lapidem), ergo hoc est lignum non album' et tamen arguitur per illum modum arguendi, igitur. Respondeo solet poni conditio ad bene arguendum a negativa de predicato finito ad affirmativam de predicato infinito quod totale predicatum infinitetur, quod potest dupliciter intelligi. Uno modo quod totale predicatum infinitetur dato etiam quod totale predicatum non negetur in negativa et tunc hoc videtur falsum et sine ratione dictum. Quod sit falsum patet, tum primo quia non sequitur 'Sortes animal non est, ergo Sortes est non animal', tum secundo quia non sequitur 'Sortes aliquod animal non est existens, ergo Sortes est animal non existens'. Quod sit sine ratione dictum patet, quia tantum debet negatio infinitans infinitare quantum negatio negans negat, ergo si negatio negans in negativa non neget totale predicatum neque in affirmativa de predicato infinito debet infinitari totum predicatum negative. Videtur ergo quod sic debet poni conditio quod ad bene arguendum a negativa de predicato finito ad affirmativam de predicato infinito debet tantum infinitari in affirmativa ipsius predicati quantum in negativa negatur ita quod si negativa negetur totale predicatum in affirmativa totale predicatum debet infinitari et si negetur pars predicati illa pars debet infinitari in affirmativa. Sed contra quia istam conditionem observando adhuc non valet consequentia, nam non sequitur 'Sortes chimere non est idem, ergo Sortes chimere est non idem' cum antecedens sit verum et consequens falsum, licet enim verum sit quod Sortes non est idem chimere tamen falsum est quod Sortes est chimere non idem. Circa quod si aliquis difficultatem faciat do aliam instantiam manifestiorem: non sequitur 'Hoc lignum aliquod animal non est existens et hoc lignum est, ergo hoc lignum est animal non existens', et tamen arguitur illo modo, igitur. Ideo videtur ut illam conditionem observando manifeste sint instantie ideo glosando regulam diceretur quod ad bene arguendum a negativa de predicato finito ad affirmativam de predicato infinito opus est quod totale predicatum negetur in negativa. Sed arguitur adhuc quod hoc non abstante non sequatur, quia non sequitur 'Sortes in hoc instanti futuro non erit existens (demonstrando aliquod instans futurum in quo non erit Sortes), ergo Sortes in hoc instanti futuro erit non existens' et tamen totale predicatum negatur in negativa volo enim quod 'in hoc instanti futuro' non sit pars predicati, sed sit tanquam determinatio copule. Quod non sequatur patet, nam antecedens est verum et consequens falsum, secundum enim dicta in capitulo ampliationum ista est concedenda 'Sortes erit non existens in hoc instanti futuro' et ista neganda 'Sortes in hoc instanti futuro erit non existens'; sed veritas antecedentis declaratur, quia ista est concedenda 'Sortes in aliquo instanti futuro non erit existens' cum sua contradictoria sit falsa, scilicet ista 'Sortes in omni instanti futuro erit existens' et si illa est concedenda aliqua singularis est vera descendendo sub ly 'instanti futuro' et nulla magis quam ista 'Sortes in hoc instanti futuro non erit existens' demonstando illud instans futurum in quo Sortes non erit, vel posset sic formari argumentum, quia non sequitur 'Sortes in aliquo instanti futuro non erit existens, ergo Sortes in aliquo instanti futuro erit non existens' et tamen totale predicatum infinitatur. Respondeo ille determinationes de quibus ista argumenta procedunt partes sunt predicati. Unde duplices sunt determinationes: quedam sunt que determinant copulam gratia compositionis seu unionis extremorum ad invicem sicut sunt ille 'necessario' 'contingens' 'essentialiter' 'per se' et sic de similibus, et ille si addantur copule non sunt partes predicati ut in capitulo modalium declaratum est, et iste determinationes si affirmantur in una contradictoriarum in altera debent negari. Alie sunt determinationes que non terminant copulam gratia compositionis extremorum sicut sunt ille due de quibus arguitur et de illis non est necessarium quod si in una contradictoriarum affirmantur quod in altera negentur, ut iste vere contradicunt 'Sortes in hoc instanti futuro erit existens' 'Sortes in hoc instanti futuro non erit existens'. Dico igitur ad argumentum quod totalia predicata non negantur in illis negativis. Ideo non servatur conditio dicta mere gratis posita.
Tertia instantia: non sequitur 'Angelus non est homines et angelus est, ergo angelus est non homines' et tamen arguitur per regulam, igitur. Maior patet, quia antecedens est verum et consequens falsum. Respondeo et si de concessione huius propositionis 'Angelus est non homines' quidam faciant difficultatem pro eo quod ipsa videtur significare quod angelus est entia que non sunt homines, quia ly 'non' additur termino finito pluralis numeri, et proportionabiliter diceretur quod ista est falsa 'Angeli sunt non homo', cum sensus sit '[Angelus est] <Angeli sunt> ens quod non est homo' ex eo quod negatio infinitans additur termino finito singularis numeri, sed pretermissa difficultate que in hac responsione videtur tangi, videlicet an terminus infinitus includat conceptum entis, quia de ea visum est, dico breviter quod considerata natura negationis infinitantis, que talis est quod ipsa negat significatum termini quod invenit, quod ista est concedenda 'Angelus est non homines' quod sic declaro: ad hoc quod angelus sit homines sufficit quod angelus sit ens vel entia que sunt homines ita quod si angelus esset entia que sunt homines angelus esset homines, et si angelus esset ens quod est homines angelus esset homines, ergo ad hoc quod angelus sit non homines requiritur quod angelus sit non ens quod est homines et non entia que sunt homines, similiter ad hoc quod angeli sint homo sufficit quod angeli sint ens vel entia que sunt homo, ergo ad hoc quod angeli sint non homo requiritur quod angeli sint non ens quod est homo et sint non entia que sunt homo, ideo istius propositionis 'Angelus est non homines' non proprie daretur ex vi propositionis sic sensus 'Angelus est ens vel entia que non sunt homines', sed sic 'Angelus est non ens vel entia que sunt homines' sicut istius 'Angelus est homines' daretur iste sensus gratia forma 'Angelus est ens vel entia que sunt homines' quia quodlibet illorum sufficit ad hoc quod dicatur homines veruntamen gratia talis habitudinis terminorum possit dari iste sensus 'Angelus est ens vel entia que non sunt homines', nam ponendo terminum iluum disiunctum 'ens vel entia' non variabitur veritas vel falsitas propositonis de termino infinito. Et si dicas bene sequitur 'Angelus est non homines, ergo non homines sunt angelus', sed consequens est falsum, quia nulli non homines sunt angelus quia dentur illi non homines illi sunt aliqua entia, ergo aliqua entia sunt angelus quod est falsum. Respondeo si illa forte negatur 'Nulli non homines sunt angelus' sic debet sensus dari 'Nullum ens vel entia que non sunt homines sunt angelus' ita quod si dicatur illud signum plurale 'nulli' non dare intelligere illum terminum 'entia' fiat a numero absolutio. Et similiter dicendo 'Non homines sunt angelus' ly 'sunt' absolveretur a numero, neque etiam propterea quia ly 'sunt' sit pluralis numeri sequitur quod ly 'homines' supponat pro pluribus aut quod debeat dari sic sensus 'entia que non sunt homines' secundum modum admittentium istam locutionem 'Deus et prima causa gubernant mundum'. Sed etiam propterea quia ly 'non homines' est unus terminus pluralis numeri videretur alicui istam debere negari 'Angelus est non homines' eo quod habet hunc sensum 'Angelus est entia que non sunt homines'. Quod si placet tenere posset responderi ad persuasionem adductam que valde persuadet oppositum cum dicit quod ly 'homines' ponit ens vel entia que sunt homines, saltem per mutuam convertibilitatem concedo, et cum dicitur illa negatio infinitans hoc habet negare, respondeo negatio infinitans etsi habet negare habet etiam ponere, si autem precise haberet negare ratio concluderet. Diceret autem qui illam opinionem tenere vellet quod illa negatio infinitans addita illi termino plurali ponit illud positivum etiam, primum tamen dictum apparet verius.
Quarta instantia est: non sequitur 'a.homo non est animal et a.homo est, ergo a.homo est non animal', et tamen arguitur per regulam. Similiter non sequitur 'Cuiuslibet hominis asinus non est asinus et cuislibet hominis asinus est, ergo cuiuslibet hominis asinus est non [est] asinus', posito enim quod quilibet homo habeat duos asinos antecedens est verum et consequens falsum. Ad ista argumenta solet responderi et bene quod modus ille arguendi patitur instantiam quando subiectum negative supponit confuse tantum.
Quinta instantia: non sequitur 'Album possibiliter non est album, et album possibiliter est, ergo album possibiliter est non album'. Antecedens enim est concessum alibi esse verum et consequens falsum pro eo quod predicatum consequentis supponit pro alio ab eo quod potest esse album. Similiter non sequitur 'Sortes necessario non est lapis et Sortes est, ergo Sortes necessario est non lapis'. Similiter non sequitur 'Lapis non necessario est non Deus, ergo lapis possibiliter est Deus', et tamen arguitur a negativa de predicato infinito ad affirmativam de prediato finito. Responsio patet ad hec argumenta, nam concludunt illam regulam non esse veram in propositionibus modalibus. Patet ergo quot instantias habeat illa regula, neque mirum quia cum negativa aliquid ponit quod non ponit affirmativa difficile est sine magnis adiumentis ex ea inferre affirmativam, nec certe in tali modo arguendi est confidendum, nec conandum est ipsum demonstrare ut plurimum tamen talis modus arguendi bonus est propter constantiam que est propositio affirmativa que valde iuvat ad illationem consequentis quod est propositio affirmativa, licet quandoque illud non sit sufficiens propter diversas causas veritatis antecedentis ut patet in exemplis pretactis.
Sed ut alter etiam modus arguendi ab affirmativa de predicato infinito ad negativam de predicato finito agnoscatur ponuntur alique instantie. Prima est: non sequitur 'In secana sunt non pisces, ergo in secana non sunt pisces', et tamen arguitur per regulam, igitur. Respondeo si in ly 'sunt' includatur illud participium 'entia' ille modus arguendi non valet, arguitur enim a non distributo ad distributum ex parte de ly 'entia', nam sensus antecedentis est iste 'In secana entia sunt non pisces', sensus autem consequentis est iste 'In secana nulla entia sunt pisces' propter negationem que fertur super ly 'sunt' includens ly 'entia'.
Secunda instantia est: non sequitur 'Sortes fuit non albus, ergo Sortes non fuit albus', in casu enim in quo Sortes aliquando fuerit niger antecedens est verum et consequens falsum. Ad hanc instantiam respondendum est simpliciter quod illa consequentia est bona, neque necesse est addere in antecedente illam particulam 'in qualibet parte temporis preteriti,' nam cum dico 'Sortes fuit non albus' ly 'albus' supponit pro eo quod non fuit album ut ex quattuor regulis de negatione infinitante positis in capitulo ampliationum facile cognoscitur.
Tertia instantia est: non sequitur 'Sortes contingenter est non Deus, ergo Sortes contingenter non est Deus', et tamen arguitur per regulam. Respondeo breviter quod regula intelligi habet si illa sit pura affirmativa, ita quod non includad in sua expositione unam negativam quemadmodum est de illa.
Quarta instantia: non sequitur 'Hec essentia divina est non pater, ergo hec essentia divina non est pater' et tamen argitur per regulam, igitur. ad hanc instantiam aliqui respondent quod ad bene arguendum per illam regulam requiritur quod illa affirmativa equivaleat uni de omni seu inferat unam de omni quod non est de illa. Sed ista solutio ut iacet non videtur bona, quia tunc iste non esset bunus modus arguendi 'Homo est non currens, ergo homo non est currens', cum antecedens non inferat unam de omni. Ideo forsitan aliter diceretur quod requiritur quod terminus infinitus complete distribuatur per talem negationem infinitantem si autem esset completa distributio antecedens illud esset falsum cum sensus esset 'Essentia divina est non ens quod est pater'. Sed adhuc hec solutio non evitat difficultatem, quia saltem habetur quod duo contradictoria verificantur de eodem termino singulari nam illi duo termini 'pater' et 'non pater' capiendo ly 'pater' utrobique secundum suppositionem immediatam sunt termini contradictorii, et tamen verificantur de illo termino 'hec essentia divina', nam iste sunt vere 'Hec essentia divina est pater' 'Hec essentia divina est non pater' bene enim sequitur 'Essentia divina est filius, ergo essentia divina est non pater'. Respondeo concedi solet non esse inconveniens duo contradictoria incomplexa posse falsificari de eodem termino singulariter tento in quibusdam casibus. Primo quando ille terminus non supponit ut iste sunt simul false 'Adam est homo' 'Adam est non homo'. Secundo secundum aliquos quando illa contradictoria sunt pluralis numeri ut de illis duabus 'Angelus est homines' 'Angelus est non homines'. Tertio mediante aliqua determinatione uniformiter tenta ut iste sunt simul false 'Sortes per se est albus' 'Sortes per se est non albus' non tamen si teneretur difformiter ita quod in una affirmetur et in alia negetur, ideo iste non sunt simul vere 'Sortes per se est albus' 'Sortes est non per se albus'. Et superaddo quod duo contradictoria extra istos casus possunt falsificari de eodem, nam iste sunt simul false 'Adam est preteritus' 'Adam est non preteritus'. Sed forsitan dices quod hoc est bonum argumentum ad probandum quod male negata est in capitulo ampliationum ista proposito 'Adam est preteritus', quia tunc duo contradictoria falsificarentur de eodem singulari supponente, scilicet 'preteritum' et 'non preteritum'. Ideo do aliam instantiam manifestiorem, nam ista est falsa secundum communem opinionem 'Hoc instans (demonstrando instans presens) fuit preteritum' et ista similiter 'Hoc instans fuit non preteritum', bene enim sequitur 'fuit non preteritum, ergo fuit' quod est falsum, sed hoc est mediante ampliatione quod solet poni pro exceptione, ideo non concluditur illam esse veram 'Adam est preteritus'. Si ergo illa propositio 'Necesse est alterum contradictoriorum de quolibet verificari' tantas exceptiones habet quo ad hoc quod est duo contradictoria posse falsificari de eodem ubi fides non cogit poterit habere aliquam exceptionem ubi fides cogit quo ad hoc quod est posse verificari de eodem, quemadmodum est in proposito ex hoc enim quod hec essentia divina est tres res quarum una non est alia scilicet pater filius spirius sanctus manifeste concluditur quod illa duo contradictoria 'pater' et 'non pater' verificantur de hac essentia divina cuius ratio est quia terminus infinitus supponit pro omni alio ab eo pro quo supponit terminus finitus dum actualiter infinitatur, sed ly 'pater' non supponit pro filio, ergo ly 'non pater' supponit pro filio et cum 'filius' dicetur de hac essentia divina sequitur quod 'non pater' dicitur de hac essentia divina, quapropter ad hanc essentiam divinam esse non patrem non sequitur hanc essentiam divinam non esse patrem, arguitur enim ac si sic argueretur 'Essentia divina est aliqua res que non est pater, ergo non est pater' quemadmodum arguendi ponit fides non valere, quia secundum fidem ista duo stant quod essentia divina sit pater et essentia divina sit aliqua alia res a patre. Ideo simpliciter concedendum est quod mous ille arguendi ab affirmativa de predicato infinito ad negativam de predicato finito non tenet in omnibus terminis divinis, neque aliquid confert illa distributio completa, innitur enim huic fundamento quod pro eodem possit supponere ly 'pater' et ly 'ens quod est pater' quod circa sillogismum expositorium ostensum est esse falsum. Patet igitur quod non debet illud pro principio reputari 'Necesse est alterum contradictoriorum de quolibet verificari', sed si aliquod principium ponatur, ponitur de contradictione complexa, videlicet quod necesse est alterum contradictoriorum esse verum et alterum falsum cui non contravenit aliqua fides habita de divina essentia, que tandem perfrui mereantur. Amen.
 



Última actualización:
 
 

[Universidad][Sugerencias][Filosofía][Homepage]